Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 258 --

Turcae fraude Cercassorum cognita, circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror, inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni Cercassorum reliqua est, quam nondum coepimus? Integris uiribus Cercassi uos non sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret se unquam Europam uisurum, aut in patriam reuersurum, nisi hostium sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed etiam urbe capta finem belli ac laboris imponere. [3]

His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam oppugnabat uastam disiectamque ingenti spatio, tametsi expugnatu haud difficilem, tamen non nisi ualido tuendam praesidio. Caeterum fortuna, cui confidebat, utendum ratus coepta exequi magno animo perstitit.

Sinon Macedo ab hostibus transfigitur; eius fata recensentur; Selynes Ionae Dalmatae armorum curam committit; Babylon tandem duro labore cadit.

Itaque postero die luce prima edicit, ut omnes cibo corpora firmarent, ne si longior pugna foret, uiribus deficerent. [1] Deinde Sinonem Macedonem iubet signa in hostem inferre. Nec Cercassi moram pugnae fecerunt. Pugnatum utrinque aliquanto quam pridie acrius est, Turcis indignantibus, quod tot praeliis uicti cum 310 uictoribus certamen instaurarent, nec deditionem facere in animum inducerent, Cercassis, praeterquam quod mutatione fortunae in furorem erant uersi, cupientibus testatum etiam apud posteros relinquere sibi in imperio defendendo non uirtutem, sed fortunam defuisse. [2] Iam diei haud multum supererat, nec tamen Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi retulere pedem, nec siuerunt tamen hostes eius corpore potiri, rapere [3] conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.