Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 259 --

Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. [1] Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad Machomethanam sectam hunc in modum desciuit. Mos est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces exercituum ac praefecti prouinciarum euadunt, nec fas est uxoribus iunctos, sed coelibes tantum abducere. Itaque Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. [2] Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico more seruo de 311 soeuitia domini conqueri ― qua apud iudicem probata, cogitur dominus seruum uendere et praecio accepto eum emptori in seruitutem tradere. Sinon igitur a Bazethe benigne exceptus, artibusque studiorum liberalium excultus, breui ad praefecturam prouinciae prouectus est. Mortuo Bazethe non modo ei eadem dignatio retenta, sed etiam aucta.

Postridie eius diei, quo Sinon ceciderat, Selynes ratus hesternum [1] praelium magis Sinonis morte quam uirtute hostium ad spem non respondisse, repetit oppugnationem, pugnae cura Ionae Dalmatae demandata. Qui rei militaris haud imperitus, existimans non minus in rem esse suos conseruare quam hostem affligere, cum robore militum cautius ad muros succedit. Nam priusquam manum cum Cercassis consereret, magna ui tormentorum (sclopetos uulgo uocant) in hostem emissa urbem adoritur. Nec segnius Cercassi, nihil territi tormentis, obuiam Turcis eunt, uesana quadam audacia in uulnera ac ferrum ruentes. Itaque commisso pro portis certamine atrox caedes utrinque aedebatur. [2] Stabant obnixi Cercassi haud pauciora inferentes quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine circumfusi, telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.