Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 260 --

Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium uiolatus est nemo, nihil cuiquam ereptum, nulli uis illata, et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere. Velim Christiani hanc Machomethani hominis mansuetudinem in expugnandis urbibus imitarentur, quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac direptionibus non temperant, sed etiam ubi egesserint omnes deuictorum fortunas, in pudicitiam foeminarum, ne religione quidem sacris parcentes, [1] impii homines impetum faciunt, putantes tum maxime se uictoria egregie usos, quum eam inhumana libidine 312 ac crudelitate foedarint, qui rursus, si forte in Machomethanum hominem inciderint, foeminis molliores et animo et corpore sese ostendunt.

Thomas Soldanus a fuga retractus crucis supplicio afficitur; ditiores Cayri ciues Constantinopolim relegantur; Ionas Dalmata Selynis iussu praetorianorum telis obicitur; Babyloni ualidum praesidium imponitur.

Thomas solidanus, quum iam nulla reliqua spes esset belli instaurandi uiriumque nouandarum, cum conscientia egregia regni defensi trans Nilum ad Saithicam regionem cum paucis comitibus perfugit, ibi tantisper moratus, dum et fortuna, quae plaerunque regressum habet, exseuiret, [1] et uis Turcaica aliqua ex parte senesceret. Putabat enim, ut sunt plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae suppelectilis magna uis reperta.

Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi nunquam quieturam, Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto exercitu ex Turcaicis copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.