Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non magis gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est. Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel Constantinopolis iactura rei Christianae perniciosior; Stephanus Bathorius cum exigua manu ad Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt.
Posteaquam Hungarus perorauit, 330 pontifex paucis ita respondit:
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.