Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 36 --

Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est [1] celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio.

Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non tradiderit, qui diuitiis, et ista mortalium non abutatur beatitudine? Est enim difficile rebus prospere fluentibus mentem hominis 41 de statu nihil immutari. Quippe opes illecebrae sunt uoluptatum, quae quidem tunc facillime sedantur, quum deest his indulgendi facultas, propterea quod ita furtim sensibus nostris sese insinuant atque illabuntur, ut tum maxime libeant, quum blanditiis suis rationem oppugnant, inflammantes uidelicet animi cupiditates ad explenda ea, in quae sensus nostros insidiosa captos dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt.

Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est. [1] Quis namque eo proficisci magnopere contendit, quo aditu prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando, neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.