Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 35 --

demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat.

Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio:

Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi [1] propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. [2] At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt.

Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub Coruini imperio, ne dicam tyrannide, tamdiu uixeris? Cur, si mecum non eras 40 in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere regnum Hungariae affectasse? Quippe qui re ipsa dissuades, quod uerbis suasisti faciendum. Quin etiam, ni tua in me beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum.

Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit:

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.