Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 5 --

caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, [2] quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari.

Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime [1] causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos diademate ueros diui Stephani successores arbitrari.

Alii credunt eos, qui gentis mores condiderunt, [1] cognito Scythicę nationis ingenio, quod sane plerunque seuum, impotens, ac mutabile est, [2] quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta [3] regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem quidem morem Graecis quoque, genti quondam eruditissimae, omniumque fere artium, queis animi corporaque hominum excoluntur, inuentoribus, fuisse Homerus testis est, qui Agamemnonem sceptro a Vulcano fabrefacto insignem reddit. [4]

Mattias, regium Hungarorum diadema a Friderico imperatore redimit; pretium tamen mox armata manu repetit, Viannam occupat, et ibidem e uiuis excedit.

Caeterum quum aliquamdiu Fridericus Caesar diadema nequaquam se restituere uelle pertinaciter asseuerasset, tandem, multis legationibus fatigatus, diadema Hungaris 4 reddidit, acceptis sexaginta millibus nummum aureorum, eo sane precio, homo auro deditus, animi dolorem, quem ex regni Hungarici repulsa conceperat, solatus. Aegre enim tulerat Matthiam Coruinum, nouum hominem, in regem ab Hungaris cooptatum, se magis ui deiecto quam liberis praeterito suffragiis. Etenim conuentus Hungarorum principum audita Ladislaui Posthumi morte Fridericum Caesarem, sanguine illi coniunctum, regem, ut quidam affirmant, designarat. Caeterum postea quam Matthias regnum sibi stabilitum esse intellexit, existimans diadema et magno redemptum esse, et inique a Caesare precium acceptum, utpote pro re ad Hungaricum ius spectante, per legatos numeratam repetit pecuniam, qua negata Friderico bellum indicit, quod profecto nescio uictone, an uictori maiorem fecerit iacturam. Nam, quamuis Caesar Viannam et Nouam Vrbem cum multis
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.