Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 56 --

muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu hostium constitissent, prorsus fuissent inuiolati.

Discuritur 65 ad praedam, ciuium fortunae diripiuntur, quos occulere pecuniam suspicio fuit extorti, corporisque cruciatu aurum indicare coacti, in pudicitiam quoque foeminarum, ut in tali tumultu fieri solet, contra Christianum morem, fit a quibusdam impetus, omnia flebili clamore ac lamentis complentur. [1] Nec quidem insuper religione sacri, ex his maxime, qui opulento praeerant sacerdotio, illaesi dimissi, auri cupiditate pietatem uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae apud se inuenta sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt.

Maximilianus Albam triumphans ingreditur; Budam quoque sibi tradi postulat, sed Hungari renuunt.

Maximilianus, castris extra oppidum positis, fossaque ac uallo firmoque praesidio munitis, ne qua forte hostibus aggressionis occasio praeberetur ― neque enim ob amissam Albam Hungari uidebantur ei magnopere contemnendi, quippe quem haud latebat Hungarorum uires non urbium amissione, quae illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una cum hac inscriptione: Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem, fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam, uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae regressus.

Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare.

Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.