Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 10 --

Ianus Coruinus, naturalis Matthiae regis filius, regnum appetit, cui se Stephanus Bather opponit; Hungariae regnum et uariae eius nationes describuntur.

Celebrato hunc in modum regio funere filius regis Matthiae Alba ocius digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab alio persuasus, eodem conuenit.

Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus, [1] intersecat, latissime patet: qua id septemtrionem spectat, Boëmorum ac Polonorum regnis terminatur, ad austrum mari Adriatico adiacet, ad occasum conterminos habet Noricos. Qua in orientem uergit, partim Istro, partim mari Euxino clauditur; nam utrique Getae, quorum alteri Moldouii, alteri Valachi nunc appellantur, in ditione Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in parte quam in ditione Hungarorum sunt. [2] Itaque regiones Hungarico imperio subiectas multae incolunt nationes, 10 quae inter se linguis differunt. Alia enim lingua Sclaueni, quos Hungari Gothos uocant, licet primam literam huius uocis per T efferant, utuntur ― nam hi cum Illyricis communem habent sermonem ― alia Getae, qui ab ipsis Hungaris Moroualachi appellantur. His enim sermo, quamquam non incorruptus, Romanus est. A litore Dalmatico, quod mari Adriatico abluitur, ad Drauum amnem gentes Illyricae sunt, quas Hungari partim Choruatos, partim Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur. Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis regionibus opifices ac mercatores sunt.

At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos Boëmi, Poloni, Dalmatae ac Pannonii aduenas, quibus et ipse assentior, arbitrantur esse. Sed et memoriae
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.