Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 150 --

hanc conscriptorum replicam, congregatio sine actorum perlectione dissoluta est ob auditos in generalatu Varasdinensi tumultus, ipsaque banalis tabula dissoluta. Et dum replicam comes conscriptionis praeses Patachich ad locumtenentem tulisset, prouti is monuerat, dissolutam esse congregationem intelligit. Replicam tamen accepit, ac semet bano et aulae missurum spopondit. Quia vero ipse ex aliorum et praecipue protonotarii ac Busanii regebatur consiliis, ideo conscriptorum replicam suppressit, nec exmisit nisi regnicolarem illam. De hac congregatione vide infra pg. 335.

(Supprimit locumtenens replicam conscriptorum, clam solvit congregationem, et alia.)

Urgebantur clam conscriptores a magnatibus potioribusque nobilibus, ut suppressam a locumtenente replicam Suae Majestati exmitterent. Sed comes praeses Patachich flecti eo non potuit. Quare privative ad comitem cancellarium submissa extitit. Dein per Kleffeldium, qui mense Januario Viennam iverat, Suae Majestati fuit exhibita, Kleffeldio sive per se sive per alios modos omnes Suae Majestati detegente, quibus locumtenens regeret. Sane hinc maximum summumque in Augustissima natum est contra locumtenentis gubernationem praejudicium, dum opus conscriptionis a se approbatum, et a quo solutio tot militum in alleviamen aerarii regii exspectabatur, officialibus plane Erdoedianis examinandum praebuit. Conscriptores non audivit, tres convicit, Raffajo remunerato. Replicam eorum a se commissam in publico non legit, furtive ut reus congregationem dissolvit, assignatam sibi replicam Suae Majestati non exmisit, at supressit. Nec contra eum tantum, sed et contra Raffium [20]

Note (foot) return to page

Rauch

vicebanum (qui tamen hac in re partem non habuit) Raffajum, et Busanium. Kleffeldii expositionem et praesentationem suis viis factam (qua dicebat, se vera circa reformationem confiniorum et modum solutionis eorum praesentasse, ac ne prodeat veritas, ideo sic agi cum conscriptoribus) sustinebant |240 clam comes generalis Draskovich, baro Stephanus Patachich et bancalitatis plenipotentiarius dominus Joannes Jursich, scriptis eatenus litteris ad bancalitatis praesidem, ut viderent pro bonis bancalibus maritimis, quae hac ratione ultro praegraviis subjecta manebunt, describens, rem totam 4 hominum potentia actam. Submisit autem replicam ipsam Jursich bancalitati, quam ille a locumtenente medio secretarii ejus, Mathiae Plovanich, acceperat descripsitque. Et ab eodem domino Jursich habuit Kleffeldius. Fateor, rogatum me ab utroque fuisse pro eadem, sed neque contra reliquorum conscriptorum praescitum eam rogantibus dedissem, neque, quamvis ejusdem compilator, illam habui, quia prae manibus comitis Joannis Patachich remanserat, ut et nunc ea caream. - Interim quemadmodum apud Suam Majestatem locumtenenti et suprascriptis nota remansit, ita, proponente procul dubio Sua Majestate comiti Carolo Batthyanio bano res has et defectus atque eamdem replicam fors exhibente, apud Batthyanianam familiam nota mei, Balthasaris Kercselich, (Deum testor hominesque, si reus sum) remansit. Consiliario namque Koller, an ex episcopi Zagrabiensis spiritu aut aliunde, Batthyanio referente, me tale opus medio cancellarii misisse ad principem, [21]

Note (foot) return to page

Pisac ima sa strane remansit quia ali taj dodatak nam je ostao narazumljiv.

remansit, quia eidem credidit
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.