Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 165 --

atque a vicebano in domini Raffay gratiam concessum. De quibus inferius.

(Divisio in Lonya praedociniorum.)

Praemisso descriptoque hactenus modo actum est cum bonis Jankovichianis Biszag, item Novomeszto et dominio Patachichiano Rakovecz, et cum depraedando pervenisset vicebanus ad pagum Lonya ibidemque consideret et spolia divideret.

(Venit Zagrabiam locumtenens.) [22]

Note (foot) return to page

Od druge ruke: Hoc serius aliquanto accidit.

Comes locumtenens Petrinia Zagrabiam advenit, inde quidem Viennam ad patrum banum scripserat ab eodemque praestolabatur, et quid facere eum oporteat et an confiniarium militem educere in succursum queat. Antea vero Petriniae se detinuit vel maxime ob acceptam repraehensionem (uti suus secretarius mihi aperuerat), quod cum conscriptoribus ea, uti supra descriptum, modalitate agi permiserit. Quare fixum habuit, unice secundum bani ordines dehinc operari. Eapropter in hoc non sine admiratione et murmure tardabat negotio, ne iterum damnaretur vel in aulam peccasse subsumatur. Zagrabiam igitur | 257 adveniens, mittit ad vicebanum ordines, ut cum suis Zagrabiam redeat revertaturque, quod ipse capitaneum Gerleczi cum compagnia una ad partes illas Ravenses submittat, prouti etiam in effectu submisit, ad Varasdinenses autem partes supremum vigiliarum praefectum, dominum Gerlechich.

(Zagrabiae iterum lis pro depulsis depraedatis.)

Interim pellebantur continuo depraedata per Zagrabiam animalia. Eratque in quibusdam rei hujus damnatio, in aliis, qui avariores erant, invidia, quod et ipsi participes facti non fuerint. Praetendebaturque, in divisione illa locumtenentis, episcopi, Busani fieri debuisse rationem. Hinc qui passuales a Raffajo non habuissent, aut vicebani esse animalia, probare non poterant, talia ab his accipiebantur nec spoliatis restituebantur, sed apud fabrum Torecz impulsa ad locumtenentis et, ut dicebatur, cassae regni rationem vendita sunt et vendebantur ultimo plane pretio.

(Vicebanus depraedatur, quos vult, parcit, quibus afficitur. Jesuitarum bona spoliat. Domino Raffay solo atque unico depraedanda Raven et Dubovecz constituto.)

Vicebanus, acceptis licet a locumtenente, ut redeat, ordinibus, tantum abest quod rediverit, quin, ex Lonycza movens, bonis Verbovecz parcens viduae Alexandro-Patachichianae, non autem subditis comitis Joannis Patachich, bonis item Lovrechina viduae Petro-Keglevichianae, per medium mox dictorum bonorum transiens ad bona Jesuitarum, Tkalecz vocata, atque in ipsam pervenit curiam suamque fixit residentiam. Vinum, quod Jesuitarum erat, et a tumultuantibus relictum, seduxit exposuitque praedae. Boves Jesuitarum pro se accepit, verbo non tantum eorum colonos, sed ipsos Jesuitas rebus eorum privavit. Ad bona autem Raven dominorum Raffay, Jellachich et Kaszner, ex quibus omne effluxit malum, accedere alium quemvis vetuit excepto domino Raffay, cui insuper pro securitate quosdam assignavit, ut rusticos suos ex Raven et Dubovecz is privative pro se depraedaretur, quod etiam praestitit. Progressum hunc suum ad Tkalecz defendebat vicebanus et cum eodem conjuncti rumore quodam, quod tumultuantes semet valasse et conjunxisse in silvis ibidem
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.