Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 168 --

Raffay ad se scriptam, ne Viennam exmitteret, me rogasse. Ac plura talia. |

260

His aliisque motus, rector ad partes accessit et neglecta illa, data illi a me, instantia, aliam concinnari (nescirem a quo) procuravit et in conferentia exhibuit, qua, uti intellexi, minatus est, suamque instantiam reginae commendari a statibus postulavit. Quod non sine stomacho et indignatione plurimorum acceptum est, defendentibus eundem suprascriptis tribus, ut vicebanus edixisset, se non nisi unum collegii rectorem agnoscere. [23]

Note (foot) return to page

Drugom rukom: Raffay dixerit, mirari se, cum unum tantum esset collegium, se tantum tres rectores videre.

(Vicebani facta et acta per suos collaudata, scriptis etiam ad aulam, et alia, ut legere est.)

Post reditum ergo vicebani celebrata fuit sub praesidio ipsius locumtenentis in episcopali arce conferentia. In qua collaudari satis vicebani expeditio non potuit, quamvis murmurassent privatim ob praedas factas singuli et potissimum post rectoris Jesuitarum instantiam auditam. Vicebanus pater patriae et eliberator conservatorque ejusdem non solum agnitus, sed plane tam bano in sui commendationem scriptum est quam et ipsi Augustissimae per cancellariam, nulla Draskovichii facta mentione. Ut autem securitati patriae consuleretur, per Zagoriam aliasque regni partes distributi fuere confiniarii cum officialibus. Locumtenenti, tanquam in medio confiniorum et regni oportuno loco, sedes residentiae bona Jesuitarum alia, Paukovecz vocata, assignata electaque fuere majori Jesuitarum indignatione. Tum vicecomites Messich et Petkovich examinandis iis, qui adducti fuere tanquam rei Zagrabiam, sunt commissionati. Dissoluta conferentia, locumtenens ad Paukovecz discessit ibique diutius commoratus est.

(Rector lamentatur Viennae.)

Collegii rector, magis indignatus procuratore quoque interea ex Tkalecz revertente et elenchum damnorum adferente, cum eodem iterum ad me comparuit. Sed ego ulteriora deprecatus sum consilia, quia priora rejecissent, et in conceptu instantiae ad alios recurrissent, hinc, quia illi a me recessissent, me ultro scire nil velle. Ergo discessere et, uti fide digne accepi, priorum inhaerebant consiliis; quid egerint, aliud me latet, quam quod gravem fecissent instantiam, collegiumque ad centena damnificatum milia, ut ejusdem ruinam quaere, atque in eandem conspirasse quidam videantur. Haecve proficisci omnia ex paucorum praepotentia. Ut ipse mihi postea aperuerit rector, a Romana curia negotium fuisset Augustissimae commendatum, ac sub onere plane conscientiae, quod etiam in mandato regio suo modo insinuari visum. Dein primi fuere Jesuitae, qui commissionem scivere, scriptumque rectori a patre provinciali fuerat, ut commissarium Bohemum dominum Millersdorff bene informaret de omnibus, quia is fine informationis maxime mitteretur, esset autem societatis amicus, utpote a Jesuitis promotus ad officium et ad futuram commissionem per eosdem propositus et exoratus, et effecturus, ne societas damnum habeat, futuramque colonis restitutionem ablatorum. Regina damnificato succurrit collegio, provincia item.

(Draskovich comes aeque lamentatur. Item vidua Petro-Keglevichiana.)

Neque solus erat Jesuitarum rector lamentans et describens cum circumstantiis omnia. Sed et generalis comes Draskovich, promotionem in aula
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.