Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 211 --

revocaretur et obtineri posset resolutio. Ad vota cessere omnia. Itaque regina die 16. Octobris in praepositum Zagrabiensem nominat Stephanum Putz, lectorem hactenus. Appulere Viennam eodem die meae missiles epistolae, ex quibus cognoscebatur, me per Krajachich repraesentationes submisisse, quas ille non dederat. Ergo quaesitus Krajachich jussusque repraesentationes dare, quas a Kollerio die 18. Octobris primum rehabuit et tradidit, ad quem erant ordinatae. Interrogatus, cur easdem illico non dedisset, reposuit: sibi visas fuisse graviores, et corrigendas credidisse. Repraehensus attamen a comite cancellario, quod ad eum haec non pertinuerint, videre debebat, qui scripsit. Relatum accepi et credo perfacile, si eam repraesentationem accepisset cancellarius, quod resolutio praepositi secuta non fuisset. Illae attamen repraesentationes nova iterum procurarunt mandata, ut legaliter agant, et tam in exceptivis quam et ipso merito plene audiar, transmissioque non negetur adsuper revisorium.

Eodem die, quo Putz Viennae in praepositum est resolutus, die nempe 16. Octobris, Zagrabiae Nicolaus Magdich, canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Kemlek, homo capax sed vitae inordinatissimae [. . . . . vitiorumque tantorum, ut fama erat [26]

Note (foot) return to pageToliko se samo moglo razabrati, jer je crnijom tintom prekrižano. . . . . . . . ], obiit. Episcopus ejus loco Andream Gradinszki archidiaconum dixit, canonicum autem Antonium Milos parochum Nedelicensem. Sed Gradinszki archidiaconatu potitus non est nec ad eundem installatus, erat enim in colligenda Siscii, cum resolveretur, decima, ubi febre correptus et Zagrabiam ductus die 22. Octobris inexspectata morte decessit. Fuit homo rudis et simplex, fortunam suam admirari et depraedicare satis nescius, quod ad canonicatum pervenerit, quia casista tantum Zagrabiensis, dein Graecii theologus duorum annorum pro augendo numero fuerat. Parochus in Martianecz, dein sub Kalnik, demum Crisii, ubi Balthasaris Magdalenich aucupatus favores et episcopo Braniug pro scientiarum compendio depictus et in concionibus Paulo vel Chrisostomo comparatus, ab eodem ad canonicatum promotus exstitit. Sed nec concionator vel ultimis comparandus, minus doctus, vel in aliquo genere qua canonicus apparuit, quin temerarius et rudis. Praepositi tamen Sinersperg gratias habuit, cum ipse talibus semper addictus exstiterit et vel nomen doctrinae exhorruerit, ut ab eo plane exsecutor substantiae suae et voluntati ultimae fuerit constitutus. Hujus ergo morte vacabant iterum beneficia. Supervenit quoque resolutio regia de nominato in praepositum lectore Putz. Dici nequit, quod qualeve gaudium fuit episcopo et ei adhaerentibus. Et excessivum plane fuisset, nisi funera praemissorum duorum canonicorum turbassent gaudia. Cum enim uterque illorum pro cojudicibus contra me dati fuissent et ex adhaerentibus episcopo, Reess custos, Dei hanc esse poenam dicebat, et grave exemplum, et quid, si et caeteri ita demoriantur uti praemissi, quia nec sibi praesentes. Ad stultitiam hi sui metus sunt habiti. Interim lectoratum et sperabat Paxi |304 et Malenich praetendebat, timensque, superaturum Paxium, dicebat palam, se, si lector non fuerit, omnia proditurum. Episcopus quoque haesit dubius, et in plures dies promotionum martyres traxit. Consiliarius autem Koller, qui Putzii promotionem suam esse volebat, banus item Batthyan non solum efficacissime quemdam e dioecesi Segniensi presbytherum et parochum
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.