Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 40 --

quam Sua Majestas attribueret, cum camera tractent et arendent. 5. Ut emolumenta confiniorum omnia in idem applicentur. Canonicus Zagrabiensis, per capitulum electus et per banum confirmandus, vicecolonelli caractere gaudeat et praesidii commandam habeat. Emolumentorum autem Dubicensium proventus per modum connotationis comiti bano singulis annis praesentet, salutionem autem ut alter vicecolonellus ex regni cassa habeat. 6. Quod comes banus horum regiminum sit proprietarius. Quibus perlectis consideratisque, quid haec contineant, plurimi observarunt et doluerunt. Sed tacendum fuerat, cum non deessent, qui observarent singulos et singula. Quare primum conscriptio erat facienda. Ergo postquam opiniones plures auditae fuissent, conclusum | 68 est: ut singulorum dominiorum officiales ad normam quae confecta est, sub juramento conscribant omnia, videlicet hospites, animalia, verbo facultates omnes, foenilia, terras, vineas, molas, et haec pure sessionalia, non vero censualistica et montanistica aut decimalistica. Qui autem dominia non haberent, per judlium aliquem vel vicejudlium. Dein pro supremo regni confiniorum commissario dominus colonellus baro Stephanus Patachich, promissis inductus amplissimis, resolutus est. Dominus Busan pro exactore regni electus, et dominus Kussevich pro supremo confiniorum auditore. Dominus item Busan Viennam ordinatus, ut refferat acta congregationis bano, et de illis octo milibus intertenendis difficultates objiciat, ac tandem pro tricesimis cum camera tractet. [5]

Note (foot) return to pageOvdje prestaje pisac na str. 68. s opaskom : Vide et lege adjunctum folium pg. 67 continuata.

67b
(Addenda ad praedictam congregationem ex actis publicis et diplomate.)

Diploma reginae Mariae Theresiae per regni ablegatus allatum et statibus repraesentatum adeo displicuit omnibus omnesque conturbavit, ut nec sit ejusdem publicatio actis inserta, quasi a statibus acceptatum non misset, quin sub simplici lecta inter acta est repositum, quae res gravis fuit principi et bano, multumque contribuit ad credendas ab aula quorundam praepotentias. Ejusdem diplomatis haec summa est. Post laudes zeli, ut confinia regularentur, quod bani in illa confinia authoritas salva relinquatur ea ratione, ut status quoque in administratione eorundem confiniorum plenam cum bano habeant confidentiam. Salarium, cum modernus banus declaraverit, se non praetendere, successoribus ejus de illo providebitur. Consilium bellicum majorem, quam hactenus habuisset, influxum non habebit. Tabellae tamen status effectivi praedictae militiae eidem menstruatim submittentur. Banus ex idoneis patriae civibus a vicecolonello inclusive omnes officiales militares constituat, aequale cum aliorum regulatorum militum rango habituros. Colonellos tamen erga propositionem bani princeps resolvet. Praesidia nationali milite confiniario implebuntur. Supremum capitaneatum regno conferendi jus confirmatur ea spe, quod illum semper banis conferent. Banus vero denominabit vicecapitaneum confiniariae militiae. Arma aliaque bellica suppelex per principem subministrabuntur. Commissarium pro confiniis eligendi regulandique potestatem regnum habeat. Excepto extremae necessitatis casu, regnum a condescensione militari, juxta articulum 48. 1741. ultro quoque sit liberum. In casum vero necessariae inquarterizationis militia parato vivet pretio regulamentari. In concursu porro assumptae per
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.