Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 459 --

Decimo tertio. (Libri introducti varii.)

Redeuntibus ad patriam officialibus tam iis, qui ex castris solutis dimissi fuere, quam et ex captivitate eliberatis, postquam ibi antea creditoribus satisfecissent, reversi domum, copiam variorum librorum bonorum malorumque in Croatiam invexerunt, ut jussu regio talium omniumque elenchum banum submittere jussi fuerint, alio haud effectu, quam firmatae opinionis, allatorum librorum praedicataque per eos postea talium librorum puritate, quam recepti non fuissent ab eis. Eheu, quas doctrinas plures ipsorum attulerunt taliumque faeti sunt apostoli apud rudes foeminasque, uti mortalem esse animam, res sacras omnes ac religionem ipsam commenta pura esse, aliaque nefanda. Quin plurimi se atheos jactabant, liberos murarios alii, paucissimi christianos; novumque chaos religionis tanto facilius vulgabant, quod episcopus parum de religione se tenere exemplo vitae monstraret, doctrinam ejus ipse ignoraret, canonici haec aeque negligerent, ne episcopus offenderetur.

(Mores descripti.)

Quod mores attinet, qui qualesve ab anno 1751. in episcopatu hoc vigere inceperint, referre pudet, suntque firmati adeo, ut eradicandi non sperentur. In clero cum abjectissimi sint, qui litteras colerent, nedum hae negligi inceptae, sed motivo eo, ut caeca servetur obedientia; promoti rudes, inepti ad sacros ordines animarumque curam, quin delictis infames, si post philosophiae annum tribus mensibus lectus fuit Senney, ad ordines et ecclesiasticum statum sufficientis doctrinae judicabatur, cum officia cleri usu condiscere poterit . . . . [54]

Note (foot) return to page1 redak prekrižan. Qua re quantus in plebe defectus et firmamentum ignorantiae stabilitum, quivis videt. De divitiis congregandis solliciti anteferebantur studiosis salutis animarum. Hinc administrationis sacramentorum tantus inolevit neglectus, ut pastores animarum testarentur opere, sacramenta nil esse, vel si sunt, sunt media habendae pecuniae. Referre pudet, singularia exempta, tot specificorum casuum . . . . [55]

Note (foot) return to page½ redka prekrižano. Hinc atque ex praemissis fontibus anno hoc publici facti tot scandalosissimi actus, celebres ad modum ac memorandi, uti Joannis Galiuff, qui uxorem domini Czvetanovich, natam Jagussich Annam, pro publica notoriaque concubina habuit, scandalo tacendo potius, quam scribendo. Ac licet comitatus Varasdinensis actione fiscali contra adulterum procederet, complex autem adultera a marito criminaliter premeretur, clero tacente et huic vitae favente, res evanuit; ut his visis uxor Joannis Galliuff, nata Magdalena Suvich, divortium postulans ambiguasque recipiens sententias, demum convenerit cum marito victura pro lubitu; Mathias aeque Augustich impune adulteram servat concubinam ab annis pluribus [56]

Note (foot) return to page1 i ½ redka prekrižano. Innumera sunt alia, ut Pochuch, Hudoben, hujusque uxor | 584 totque alii ex omni statu, ordine, conditione [57]

Note (foot) return to page6 i ½ redka prekrižano. Longum foret describere, qui neglectus apud clerum, praecipue hujusque foro justitiae. Inspiciantur acta, processus ab anno 1751., an non vera scribam, posteritas judicet. Luxus, falacia, fraus, ignorantia, deitates atque idola moderna sunt [58]

Note (foot) return to page2 redka prekrižano. 1760. brevem veramque doctrinam de sacrificio summatim

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.