Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1756-2008:


1756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludouicus Tubero Dalmata abbas Gregorio Fregepani Colociensium pontifici salutem dicit Qui liberis suis testamento tutores dare deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit


1757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec remissionem tutelae Romanae leges his tribuunt, quorum fidem aut testatoris, aut praetoris iudicio exploratam esse constat. Quare cum confecissem aliquot de temporibus meis


1758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas


1759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos diademate ueros diui Stephani successores arbitrari. Alii credunt eos, qui gentis mores condiderunt,


1760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Carnici agri oppidis eo bello amiserit, Matthias tamen, dum auidius illum persequitur, fines regni sui a Turcis uastari passus est, quos procul dubio ex Europa pulsurus fuisset, si aduersus eos bellum gerere in animum induxisset, Christianis, qui Turcarum iugo pressi erant, id uehementer optantibus, deffectionemque pollicentibus: nempe contumeliosam grauiter sustinebant Turcarum dominationem. Caeterum nondum confecto Alemanico bello rex Matthias Viannae, quae quidem urbs, ut quidam asserunt, Norici est agri, ut alii, Superioris Pannoniae,


1761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei eueniat arbitratu, quum populo moribus suis consentaneus princeps contigerit. Matthiae regis uirtutes et uitia; Hungari, rebus dispositis, regium corpus Albam deferunt, mox comitia regi creando indicunt.


1762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illib


1763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles


1764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

superstite, timendum putarunt. Tametsi haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam obfuisse ciuibus quam bona profuisse. Atque id uerum esse tunc profecto constabit, cum quę in illo inuidiosa fuerunt, a uitiis, quae quidem sola odio digna sunt, secreueris. Eminens enim in nouo homine fortuna inuidiae, humani iuditii maximę corruptrici, est exposita, nec ullis ferme, quantumuis claris uirtutibus, aduersus


1765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi


1766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ab alio persuasus, eodem conuenit. Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus, intersecat, latissime patet: qua id septemtrionem spectat, Boëmorum ac Polonorum regnis terminatur, ad austrum mari Adriatico adiacet, ad occasum conterminos habet Noricos. Qua in orientem uergit, partim Istro, partim mari Euxino clauditur; nam utrique Getae,


1767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ab se occupate de gentis appellatione nomen indidere. Quapropter Hungari perinde ac alienae terrae inuasores a finitimis odio habentur, praesertim a Boëmis Polonisque, qui quantum terrarum inter se et Dalmatas interiacet, id totum sibi ab Hungaris per iniuriam ereptum putant. Se enim non modo a Dalmatis oriundos esse predicant, sed etiam aliquando coniunctas terras, nulla externa gente eos dirimente, habitasse, credo ducta a linguae commertio


1768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus


1769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non


1770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra


1771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius intersecat, Scithiae uero Asiaticae paulo ante


1772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe delusus studium suum in


1773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

enim oderant ciuis imperium ob recentem memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini tyrannidis ― studium suum in Alberthum, regis Polonorum filium, conuertit, eumque literis suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hungariam ueniret, hortatus est, ratus id neque comitiorum libertati obfuturum, et Hungaris pergratum fore, utpote quum probe nosset, uir moris antiqui haud imperitus, ueterem inter Polonos et Hungaros reges intercedere necessitudinem, Hungarosque in Polonia itemque Polonos in Hungaria uicissim regnasse. Nec prudentem


1774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente, statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in


1775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

quam fortunam, rerum omnium copiam quam modestiam. Quae cum ita sint, uestri arbitrii est uobis regem designare, prudentiae uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, qui id frustra per se adipisci non speret, quod uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut


1776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus,


1777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo inuidia, antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac


1778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo inuidia, antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi


1779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra uiris ad militiam idoneis nulla est feracior, atque ex societate regni patris eius Casimiri, quum certum sit inter Sarmatas et gentes Transistranas Polonos armis plurimum posse. Quid plura?


1780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

haud attendunt. Haec uerba principes, penes quos summa rei Hungaricae erat, maxime qui proximi regis imperiosum ingenium aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim nulla ratione pudoris habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum


1781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit


1782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla


1783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant,


1784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur. Caeterum pontifex Petrus sese domi priuatim continuit, nec in senatorum concionem inferri ausus est, eo quod


1785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia optimates, qui comitiorum initio ad regulum saepe commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum Petri odio ab inimicis


1786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

ac titulis augere. Est regio Illyrici inter Valdanum, quem fluuium Hunnam uulgo uocant, et Drinum amnem sita, partim Hungaricae, partim Turcaicę ditionis, nunc Bossinae regnum nuncupatur. Hanc regionem quum permissu Lodouici regis Neapoli oriundi (fuit enim id temporis Hungarorum, ut et reliquum Illyricum, prouincia ), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus


1787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes


1788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

habeo, uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus est, iurati promissis haudquaquam stetisse creduntur, nec mea sententia ob id ullam culpam contraxere. Liberis enim, uti ego existimo, gentibus aut nasci legitimi reges, aut eligi debent, quandoquidem non iusto matrimonio nati iure gentium ad nullam paternae fortunae sortem admittuntur. Qui tandem etiam profligatur et


1789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum occiso, nec difficilem de sene, atque ob id ad manum secum conserendam inualido, sperabat uictoriam. Quem ubi praefectus in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus


1790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber secundus


1791. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit.


1792. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae


1793. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

rectorum humanitate in offitio contineantur, alios non nisi imperii seueritas coercere potest. Hi largitionibus principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus


1794. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit


1795. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ferunt, absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se


1796. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem


1797. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam


1798. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec


1799. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret:


1800. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae


1801. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus


1802. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad


1803. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi,


1804. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos, in regnum Hispanum Neapolitanumque Ferrando auo materno successit. Et quoniam eo uentum est ubi opportune narrari potest, quo ritu Hungari suis regibus sceptra tribuere consueuerunt, id paucis absoluendum putaui. Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus? Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes


1805. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque


1806. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et


1807. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere


1808. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in


1809. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a


1810. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx


1811. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

impelli solent. Iacobus Scytha cum suis Maximiliano accedit, et Norici oppida sibi commissa tradit. Iacobus Scytha, de quo supra memorauimus, priuato odio exul factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum,


1812. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat. Exercitus Austriacus in Hungariam descendit; Vuladislauus, relicta Buda Posonium secedens, amicos ad fidem et constantiam


1813. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt,


1814. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

praesidiis Maximilianus in Austriam hybernatum reuertitur; Nouae Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur. Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum


1815. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat,


1816. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur


1817. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

fraetusque tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat. Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis


1818. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

et Tanaim late patent, sedes posuit, atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis. Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque pertinere, profitetur se obuiam iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti alacritate sese Rhassiano


1819. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset


1820. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem duntaxat hostium in conspectum datum,


1821. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est, male obserant


1822. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte ingenio homini fero, et malis sacerdotibus hosti acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen


1823. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo affirmauit se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam


1824. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque


1825. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum


1826. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus


1827. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri


1828. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi fraetus armis, animum in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor, Stephanum Botherem, Transiluanae regionis praefectum, et Thomam Iauriensium, id temporis praesulem eundemque epistolarum magistrum, oratores ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere conditione cum illo pacem componant, neque eum pacis etiam conditiones eius arbitrio dicere recusent. Tantus sane dolor


1829. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire. Maximilianus fert pacis conditiones. Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum,


1830. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos


1831. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at alios quindecim, alios quidem uiginti equites sunt comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die in agro Casouiensi haud procul a Polonis castra posuere. Dux itaque Hungarorum, refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus certaminibus suorum ac hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus:


1832. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio


1833. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se quisque dignam uirtute Polonica operam regi uestro nauate eo maxime, quia in eam neccessitatem uenimus, ut aut uno hoc praelio uictores maximo potiamur regno, aut uicti in saeuissimi hostis potestatem incidamus.


1834. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum


1835. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret


1836. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non


1837. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut


1838. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit,


1839. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo


1840. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi


1841. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante.


1842. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem coactum, regnique limites nullis copiis tutos omnibusque contemptui esse ― et erat regionum Samandriae adiacentium praefectus ― adiunctis sibi duobus


1843. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis


1844. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quanquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam, lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset,


1845. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

regionem protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant, Polimirus diui Stephani Protomartyris


1846. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant, Polimirus diui Stephani Protomartyris erigit templum, reliquiasque Neraei, Archilęi ac Pancratii


1847. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimę Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e


1848. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi, maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni, qui suis legibus uiuerent, id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt, et patriam alienae ditioni subicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt


1849. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis. Priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat ― id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accaepta petebantur ― publicum, quia inde leges, quibus nunc quoque in


1850. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant, rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad imperatorem Constantinopolitanum mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae


1851. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem,


1852. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

et Illyricis regulis mercibus aduectis, magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosecuti sunt, ut uir religione insignis Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit, cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea


1853. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus fidem seruarent. Quam quidem constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum


1854. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate ob aes creditum nectere, atque in neruo domi suae tenere. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane et publice, et priuatim urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani mente, ut fit, secundis rebus


1855. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti


1856. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex


1857. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc incidit aetatem, et quo talis monimentum exempli omneis a tam foedo reuocet scelere. Insani amoris in puella Macedonica lugubris effectus. Erat cuidam agresti Macedoni


1858. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec longe huius rei exempla petam, quum et recentia, et tuae propriae laudis presto sint. Sextum decimum te annum agente, Vuladislaue, non magis /124/ fortuna quam domesticae et paternae continentiae fama, ad Boemorum regnum, quod quidem Matthiae Chugniadi magnopere id petenti, ut probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem,


1859. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro


1860. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus: Stephanus Carabogdanes Bazethi Otomano, regum maximo, salutem. Compulsus


1861. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum his contendunt, maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus mouisset, quae quidem lues multorum fons errorum regum inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam impellit.


1862. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens Rhizonico, agri eius fructus Ascriuienses, quos nunc Catharenos dicunt, priusquam illa regio ad Turcas defecisset, perceperunt. Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui


1863. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum ordo exigit commemorare, atque ea stylo persequi, quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae


1864. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim


1865. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim aduolet, atque aduentum fratris praeuertat. Verum cum literę ab Achmetho Cossicio, Bazethis genero, qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex


1866. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum


1867. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur


1868. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad


1869. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat (allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit. Igitur hinc Thatari, inde Turcae atque Moldouii conscensis equis, quos ad id temporis manu duxerant, quo his inter excurrendum recentioribus uterentur, Rhoxanos uicatim sine ullis fere urbibus habitantes ueluti indagine undique circumuentos adoriuntur. Et est regio incursionibus propter patentes campos admodum opportuna. At illi inopinato malo


1870. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo ante mentionem fecimus, Prusam coepisse. Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre


1871. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas


1872. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant


1873. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

cum circiter duobus et triginta annis regnasset, dum aduersus Syriae et Aegypti regem proficiscitur, in confinibus Mysiae et Bythiniae, non procul ab Olimpo monte, uita excessit. Sunt tamen, qui asserant opera Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi


1874. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga periculum euitarent, ne scilicet aut uitae amore,


1875. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed


1876. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur, et quemadmodum unius cuiusque


1877. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat. Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris


1878. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam


1879. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid


1880. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit,


1881. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam


1882. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

de temporibus suis liber septimus Baiazethes, sublato fratre Gemio, cum Vladislauo Hungarorum rege foedus renouat, et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos


1883. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit. Caeterum quum Venetos longarum nauium numero reique nauticae peritia haud parum ualere, uenturosque suis subsidio arbitraretur, atque ob id ad rem aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet,


1884. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam


1885. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

natus. Nam societatem etiam cum Turca inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum inuidet imperium. Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum


1886. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum


1887. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat. Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude


1888. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod


1889. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

contraxerant, precibus impetrant, ut illas circiter duodecim turritas naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad


1890. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro deposcente, qui et classicis, si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi litoribus obequitando maritimas Venetorum urbes territarent, hostilesque naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores


1891. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis animi, si praelium committendum esset, habiturum.


1892. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

adortus ― nondum enim bellum Venetis Bazethes de more indixerat ― tanta clade eam regionem uastauit, ut supra quinque millia agricultorum capita cum septuaginta millibus pecorum inde abegerit, frumenta insuper omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus, unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum


1893. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent, locorum angustiis, simulque Cossuli ― ex eo genere Illyrici hominis, qui se Romanos putant ― astu pene interclusi uix inde ad quadraginta ex suis amissis praeda nequicquam petita euasere. Id sane tenuis admodum solatii fuit Dalmatis pro tot cladibus per eos dies acceptis. Turcaica classis se in Sophiam insulam conuertit. Thaudes accepto regis edicto extemplo Maleam uersus


1894. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice, ita ut Turcae quoque haud laeto animo id audirent, excaepta est. Igitur praefectis nauium, quos triearchos uocant, ad praetoriam nauim accitis, consulitur, quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim


1895. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

uulneratis, paucioribus interfectis. Galli enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter proram et puppim est, id totum opere in formam carinae structo atque testudineato obtegunt, quod quidem ex ualidis asseribus unius pedis interuallo inter se uinctis, pluteis superiniectis ad militaris uineae modum construitur, relicta superne inter extrema asserum cacumina trasenna, per quam nautae propugnatoresque a


1896. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad


1897. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli, in uillam, quam Collem Caesareum uocant, inuitasse, atque ibi inter coenandum ad legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo


1898. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

tegumentum capitis, quam illius coronam, regium insigne, quandoquidem et consilio et uiribus illi par esset. Qui si coeperit , inquit, me paterni regni neccessaria sane, propter fratris mei filii ignauiam, administratione deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum


1899. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi,


1900. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi


1901. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis spatio, quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim


1902. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

prouocaret, propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum est, hostem fame grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut


1903. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione id futurum esset, quam si in oculis Mediolanensis ciuitatis profligatus fuisset, quo quidem casu urbs ipsa praemium uictori cessura uidebatur, unde ipse ex rerum euentu consilium capturus Mediolani substitit. Itaque simul ac suos in fugam compulsos


1904. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque


1905. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni insulam adiungere. In quam quidem sententiam quum regem facile induxissent, numerata Hispanis militibus ingenti ui pecuniae Cephaleniam una cum Consaluo


1906. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus, ne quod subsidium obsessis inde transportari posset. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber


1907. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio Turcarum arma in se auertere seque pro alienis uastandis obicere censebant. Turcae enim sicut ad pugnam collatis signis ineundam statarii militis inopia parum idonei sunt,


1908. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus nuntiisque ultro citroque missitandis tantisper bellum differret, dum tempus hyemis absumeretur, quo prima aestate, aut quiescentibus Hungaris aut ad arma mouenda nondum paratis, classem e Rhio, ubi id temporis hyemabat, eductam cum his nauibus, quas in Ambracio sinu, ut ante dictum est, aedificari iusserat, coniungeret, Methonemque inde oppidum ac caetera Venetorum in Peloponeso loca iret oppugnatum. Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in


1909. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria ferme stadia in altum prominente, undique mari abluitur, praeterquam a septemtrione, qua continenti adnectitur, atque per id quoque spatium, quod quidem unius stadii longitudinem uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta est, cuius non minimam etiam partem aqua per effossam terram a Cretico irrumpens mari obtinet. Portum habet ostio in Libycum pelagus


1910. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud


1911. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem hostibus incutiendum, siue perinde ac sacro quodam, quod quidem uerius sacrilegium appellandum est, illa immanitate Turcae utantur, procul tamen a uiris fortibus, ubi


1912. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli hoste uictoriam. Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali, Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die,


1913. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

solent. Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum instinctu, tum spe praedae, neglecta induciarum fide ― erant enim inter Hungaros et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis


1914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

spem daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum duabus triremibus Lyssum deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia sibi ducem


1915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem


1916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

captam tenerent; Turca uero item quicquid in continenti de Venetis coepisset, sibi belli iure haberet, atque eo die populandi uexandique Venetos tam terra quam mari finem faceret. Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum coelitus infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis cognitionem induci. Turca quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos


1917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Turca quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos uocant, literis Arabicis, quibus omnes Machomethani utuntur, satis imbutus, quolibet octauo die, quem antiquitas Veneri attribuit, uti Machomethanis mos est, templum Sophiae sacra facturus ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis, non modo a plebe, sed etiam a rege ipso,


1918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur, omnesque mirum in modum concionibus suis tenebat. Tandem quum in templo leges Machomethanas de more populo rege praesente interpraetaretur, proiecto per contemptum codice, quem Turcae Alcoranum, id est praeceptorum collectionem uocant, conuersusque ad ipsum regem diuinitus procul dubio mente monita inquit: Miror te, rex, quum sis uir sapiens, nondum deprehendisse Machomethanae haeresis uanitatem, ac quendam uersuti auctoris astum in sua secta


1919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

ueritatem et uitam esse. Quod ubi Thalysmanus dixit, extemplo rex, ut erat patriae religioni deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui. Galli Hispanos


1920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est, submissa ignorabant, nec consilium Hispani ducis animaduertebant. Qui quidem quod uiribus deerat, id fraude supplendum ratus, quum aliquandiu metum simulasset, tandem ostendit se ualde cupidum dimicandi, uerum edicto regis sui prohiberi, affirmans inter Hispanum et Gallum reges inducias esse, pacemque componi. Et re uera sub hoc ipsum tempus hi reges de pace inter se


1921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum


1922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis


1923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium


1924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae filia. De regno autem Neapolitano, cuius sane possessio, si aut


1925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud Italos praesertim, qui opes imprimis admirantur, conflaturam, quam uires ac potentiam collecturam. Quod profecto improbum consilium tandem destituit fortuna, tametsi satis laetis initiis coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam


1926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas


1927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque


1928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quum Pius Tertius, pontifex Romanus, qui Alexandro in pontificatum successerat, uigesimo die ab inito pontificatu suum obisset diem, ne esset qui retenta duntaxat sibi potestate, quam uulgo spiritualem uocant, imperium urbium Italicarum Romano imperatori restitueret ― id enim Pium mente agitasse quidam auctores sunt ― pactus est Caesar, incertum qua mercede, cum Iuliano Sauonense ciue, diui Petri ad uincula tunc cardinale, quem pontificem creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis


1929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitano reddi curaret. Porro Ferdinandus connubii iure ad regnum Ulterioris Hispaniae, quam incolae a Castulone, urbe quondam nobili, dictam Castiliam uocant, peruenerat. Qui dum Neapoli ageret, Venetos amicis uerbis saepius admonuit, ut urbes Apuliae restituerent. Et licet id surdis auribus nequicquam caneret, iniuriam tamen tacitus ferebat. Neque enim urbes illas per se armis repetendas censebat, caeteris regibus, qui aduersus Venetos secum sentiebant, nondum ad gerendum bellum satis paratis, quippe


1930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis


1931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore


1932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanam bello uastante, eo maxime tempore, quo ipse Leo urbem Constantinopolitanam aegre a Saracenis tutabatur, nec sese, nedum Italiam defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci obtinuissent, deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda


1933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem


1934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in


1935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem


1936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

in suspitionem uenerunt. Nempe nobilitas sub ius alienum neccessario posita longe inclinatior est ad regium quam ad populi imperium, quandoquidem dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus. Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote,


1937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem


1938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta


1939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem


1940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis foedere inter se simultates exercebant, non solum sua ipsorum


1941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes Ferrariensem agrum inuadunt. Quod ubi duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim


1942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli


1943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes


1944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita


1945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et


1946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

in Asiam cum parte regii exercitus Halis quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam Helisophia, Machomethis genero, denominati sunt, qui quidem inter caeteros Machomethanarum legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges


1947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem


1948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem Bazethe de imperio deponendo agitante, dum parentem Achimathi deditum putat, in Aegyptum abierat, illius regis animum tentaturus, ut scilicet externo auxilio id efficeret, quod uidebat patris uoluntate sibi negari. Vnde Bazethes hoc Corguthis consilio uehementer permotus ingenti sumptu eum ab Aegypto domum reuocauerat rege Aegypti haud inuito ― magnis enim muneribus, ne reditum Corghutis moraretur, cultus fuerat. Corguthes


1949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

partes secutus est, ne Achimathis rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu explendae irae cupiditas extitit, seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res Selynis, cui plane Deus imperium destinarat, iuuaretur, quibus ipse mortem mature erat illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes


1950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique


1951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt


1952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod


1953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci.


1954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis. Hac re Bazethes


1955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri


1956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

semper dedisse, quod a iusto simul et magnanimo rege expectandum est. Et quia ipse non tam meam quam publicam causam suscepi, quicquid felicitatis fortuna tribuerit, id totum mihi uobiscum commune futurum est. Nihil enim mihi antiquius erit quam de me optime meritis parem gratiam referre, et eos beneficiis meis quam ornatissimos reddere, qui in asserenda dignitate mea strenuam operam nauauerint. Atque ut cognoscatis, quid ex


1957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione uacet, omnes liberos eodem charitatis gradu habet, nisi quispiam filiorum maiore uirtute plus paternae beneuolentiae ad sese merito traxerit. Vt finem orationi


1958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram. Nempe, Bazethe ob


1959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret. Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox


1960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

turmis, quae ex nobilibus adolescentibus confectae regem semper comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum


1961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii


1962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse.


1963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque


1964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum


1965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod


1966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur,


1967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur. Ferunt Selynem lectis Corguthis codicillis lachrymis non temperasse, suisque iussisse, ut eum mitissima morte, et citra ullum doloris sensum, si id fieri posset, necarent. Itaque milites, quibus necandi Corghutis negocium datum erat, instructo conuiuio large epulati cum regulo eius mentem uino, quantum potuerant, alienarunt; mox sopitum agressi, iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum illius intercluserunt. Corpus


1968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non esse , inquit, opus colloquio attribuatur illi digna regis filio satrapaea . Id enim signum illius necandi conuenerat. Quibus negocium interficiendi eum datum erat, paulum a conspectu fraterno abductum neruo ex arcu proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est. Ita Achimathes Othomanus periit,


1969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia


1970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere designat.


1971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe


1972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant, excessum sit, partimque Venetias sese recęperint, partim Veronam abierint. Eo sane hi maxime profecti sunt, qui et Venetorum imperium, nobilitati aduersum, auersati sunt, et eorum fidei parum credebant. Id autem temporis Veronam Maximilianus praesidio tenebat. Hae sociorum clades Bartolomaeum Aluianum, Veneti exercitus ducem, Patauio inuitum extraxere, atque cum manu, qua urbem tutabatur, hosti obuiam ire coegerunt. Itaque quum multis praeliis inter se factis non


1973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia


1974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

sumptu ibi agere nequiuerat ― impetrata a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut


1975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium admissorum Sedem Apostolicam polliceri. Itaque, ut sunt Hungari religioni dediti, paucis diebus ad octuaginta millia agrestium duntaxat in unum conuenere. Nobilitas et principes Hungariae, qui praesertim caeteros prudentia anteibant, rei nouitate permoti inquirunt, quid id licentiae esset, quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius existimans alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium


1976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

animos uestros non decipiat. Nec sperate poenitentiae incoepti clementiores uos aduersarios habituros: uel innoxia haec deliberatio et coitio fraudi uobis futura est. Existimabit nobilitas uos diu animis uolutasse hanc fortuitam ac diuino instinctu factam coniurationem, et ob id perinde ac initi aduersus nobilitatem consilii ac sceleris perpetrati poenas luetis. Vnde nihil medium est: aut nobilitas extinguenda est, aut sanguine uestro grauique ac perpetua seruitute superbissimis hostibus


1977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, non nisi lacessitus pugnam initurus. Itaque ubi


1978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque


1979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcas infestat, Caualam arcem obsidet, cum dedecore et damno fugam arripit. Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare


1980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium, existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen


1981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit. Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius non


1982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne


1983. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque


1984. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam


1985. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse, utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et subiecta sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus.


1986. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi


1987. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus,


1988. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum


1989. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui terrestri itinere per disposita iumenta celeriter Constantinopolim percurrerent, et Pirrho Caramano, quem Constantinopolitanae praefecerat ciuitati, suis


1990. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

saepius asino Aegyptio quam equo insidens, in publicum prodiret, uehereturque eo iumento etiam extra urbem ― attamen uafer homo belli cogitationem haud quaquam omittebat. Nam quum Rhodiorum iniurias ferre nequiret ― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora, totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus quum suorum res ac fortunas sibi cure esse


1991. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

cui pulmo adnectitur, primo pustula quaedam subliuida orta esset, mox liuor in nigrum colorem mutaretur, caroque in dies magis non sine foedo odore exulceraretur, quidam medicorum, dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni medicamento morbum naturae curandum permittebant; alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim


1992. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi. Praeter saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem


1993. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

exacte perpendebat, ut nullius unquam coepti eum poenituerit. Quamquam hoc quoque eius felicitati tribuerim, quod, priusquam alteram experiretur fortunam, uita excesserit. Pluribus forsan quam lex historiae permittit naturam et cultum Selynis persequuti sumus. Consulto id fecimus: nosci enim non minus decuit tanti regis interiorem uitam, quam quae militiae gessit, quum praesertim multo laudabilius sit uita et moribus quam rerum gestarum gloria commendari. Alterum enim ueluti sui quisque animi bonum sibi uendicare potest, alterum


1994. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

fortuna subscripsisset, rem acceptissimam sibique maximo praemio fore. Nec desperabant fraudi locum inuenturos, et quia custodias Hungarorum morte Selynis remissiores esse putabant, et quia Salomon miserat oratorem ad Lodouicum Casimirum, regem Hungarorum, pacem petitum et ob id hostilia a Turcis haud uidebantur Hungaris timenda. Itaque quum tecti montibus ac syluis in proximam urbi uallem paucis ante solis occasum horis peruenissent, eo loci sese condiderunt, a quarta statim uigilia scalis admotis urbem aggressuri. Erat Iahiciani praesidii praefectus Petrus Chegleuus


1995. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

maximo clamore possent, inuaderent. Ipse paulo ante lucem iubet puellas et coeteras iuniores mulieres choreas extra urbem ducere, atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans se in tempore auxilio affuturum. Turcae nondum scalis effectis ab his, quibus id negocii demandatum erat omnis nempe conatus sine scalis uanus omnino futurus uidebatur ― conspecto puellarum choro, et iam lux appetebat, consilium oppidi inuadendi omittunt, atque ad rapinam uirginum sese conuertunt. Qua re


1996. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam


1997. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

Alys cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis


1998. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu,


1999. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more


2000. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro


2001. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et


2002. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

intersecat, traiecit, edixitque ut omnes nobiles pro suis quisque facultatibus armis et equis, ac clientibus instructi Baciam ad se conuenirent. Sane ad sexaginta millia nobilium uirorum, queis equis merere mos est, in regno Hungariae id temporis censebantur: inuicta acies, si rectorem idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset. Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo


2003. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte


2004. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

Tradunt qui huic spectaculo interfuere, quum Moesi ablatis secum etiam sanctorum hominum reliquiis urbe excederent, quosdam Turcarum per ludibrium dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in


2005. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a


2006. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed quum


2007. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

exp. quippe ocium sicut in priuato, modo sit honestum, haud uituperandum, ita in principe ignauiae proximum, belloque assuetis ualde ingratum; ad haec quod delinquentium peccata eius socordia impunita essent, maximamque ob id infamiam subibat, tum quod ultimam fere pecuniae inopiam pateretur, quae res uel maxime principes multitudini uiles facit M: deest in g: habent AKZr


2008. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse, et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.