Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alp[^h]*

Your search found 149 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 39-45:


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis aduersaeque partis iuxta uiribus, confestim ad hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem inter Illyricas Alpeis, asperitate ac sylua ex proceris arboribus insignem, Gosdenum incolae uocant. Eo loci triduum se continent incerti, utrum in patentem campum descenderent, an ibi hostem operirentur. Acceperant enim ab exploratoribus suis haud contemnendam Hungarorum manum in


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes certam spem uictoriae ― adeo mortalibus fiduciam ira attollit ― augurarentur. Sed quoniam, quoad superatis Alpibus, quae Italos a Germanis dirimunt, in Italiam transcenderet, dissimulare bellum tutius uidebatur quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt:


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe quo Venetorum opes fractae sunt, in hostium uenerat potestatem. Ad Nouariam Germanis terga dantes tormenta bellica relinquunt et trans Alpes fugiunt; Germani Venetorum agrum misere diripiunt; Veneti pacem auro redimere statuunt, quam a Maximiliano uix impetrant; digressio auctoris politica, an mercatores et opifices agricolis praeferendi; Matthiae Hungariae regis de statu democratico indicium. Itaque


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent. Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos conuertunt. Quos quum aequo campo congredi non ausos Patauinis muris inclusos cognouissent, adiunctis sibi Hispanis sociis urbem obsidere instituunt. Et quia ea


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.