Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: domInUs

Your search found 4635 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1501-1600:


1501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nihil ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus. Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: Sap. IX Corpus quod corrumpitur,


1502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro in exercendis colendis-que uirtutibus ita nos gerere oportet, ut neque ad dextram neque ad sinistram declinemus, quoniam extrema uitiosa sunt, in medio autem est uirtus. Esa. XXVIII Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura. Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet.


1503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet. Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te uiderint concitentur. Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram


1504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et


1505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt operatur. Exo. 7 Vnde ad Moysen dixit Dominus: Ecce constitui te deum pharaonis. utpote superaturum magos pharaonis prodigiorum operatione | et fideles de seruitutis iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum. Et quoniam in


1506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: ps. 35 Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: Ad Cori. I XV Stella a


1507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

: ps. 86 Fundamenta eius in montibus sanctis. ps. 124 Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius | et dominus in circuitu populi sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: prima II Si gustastis quoniam dulcis est Dominus,


1508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius | et dominus in circuitu populi sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: prima II Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum


1509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt | et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: Amos III Audite uerbum quod locutus est Dominus super uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait:


1510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: ps. 36 Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit. Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: Iud. V Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet


1511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: Esa. III Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. Porro iustorum remuneratio quid


1512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad Timo. I. V Vidua quę in deliciis est, uiua mortua est . et in Apocalypsi angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: Apo. 2 Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente:


1513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: Eccl. IX Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos


1514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dan. IIII Ipse quoque Nabuchodonosor rex cum esset omnium potentissmus | Deo-que se ęquaret, regno exturbatus uixit cum bestiis. donec ad mentem rediens efferre sese desiit | se-que hominem agnouit | et confiteri coepit, quod solus Deus mundi sit dominus, ius habens in regna hominum | et cuicunque uoluerit illa distribuens. Quin etiam imperio pręstare, diuitiis opibus-que pollere quid iuuat, si quicunque mortalium peccat, miser esse probatur?


1515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

III Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus. Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis. Famem quoque et mortes delinquentibus minatur Dominus dicens: Ezech. XIIII Terra cum peccauerit mihi, ut pręuaricetur pręuaricans, extendam manum meam super eam et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et iumentum. quod si


1516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Versuti quippe et callidi homines,


1517. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę sunt autem uel qualia crimina, quibus grauati homines in profundum inferni demergantur, psalmista explicat ad Deum dicens: ps. 118 Maledicti qui declinant a mandatis tuis . et Dominus in Euangelio eos asserit extremę damnationis reos fore, qui erga pauperes et egenos et afflictos claudunt uiscera pietatis. Ac pręter hos illi qui non spiritui sed carni seruiunt, dicente Apostolo: Ad Galat. V Manifesta sunt opera


1518. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

existat? multo-que copiosior turba sit | mundo seruientium | quam mundi Domino | et cęli terrę-que Conditori? ita ut cum Propheta cogamur exclamare: ps. LII Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas.


1519. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

arguentur pręterita. Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum ambitio in te non habeat locum, recordare quod ob hoc ipsum phariseos damnauerit Dominus noster dicens: Luc. xi Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur


1520. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suo erit. Bonum ergo auditorem | non audiendi attentio, sed agendi probat solicitudo, postquam quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: Esa. 50 Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt


1521. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: Esa. 50 Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti |


1522. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obiecit. Gula Holophernem, Assyriorum ducem, unius mulierculę manu perire fecit. Gula Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: XXI Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius. Eodem sensu in


1523. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis separari | et illic hypocritarum partem occupare, ubi est fletus | et ex dolore irrequietus dentium stridor. Qua in re quoniam tantum est periculi, ut amplius esse nequeat, salutis nostrę solicitus Dominus de Euangelio clamat: Matth. 24 Attendite uobis ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in uos repentina dies illa. Sed de gulę uitio


1524. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perfectio (si modo perfectio dici debeat, ubi multa deficiunt) suo fraudabitur fructu, nisi mandatorum obseruatione foueatur. Matth. XIX Si uis ad uitam ingredi, serua mandata, inquit Dominus. Nisi ergo illa seruaueris, licet castus, licet integer sis | et mente atque corpore impollutus, uitam habere non poteris. Castitatem uouisti, diuitias contempsisti, cętera religionis


1525. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

capere capiat. Vt autem ad capiendum quod proposuit enitamur, pręmiorum magnitudine nos prouocat per Esaiam dicens: Esa. 56 Ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. hęc enim dicit Dominus eunuchis: qui custodierint sabhata mea, et elegerint quę uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet.


1526. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. Susanna Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset Dominus, et ab accusatorum infamia purgatam | et a mortis periculo liberam reddidit. Anna Sit patiens et humilis ut Anna Helcanę coniunx | quę cum sterilitatis exprobrationem ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit


1527. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Zambri Israhelitę cędes et Madianitidis meretricis, cui ille se coniunxerat, Deo populo iratum placauit. Adulteri Lex quoque adulterii conuictos lapidibus obrui iubebat. Io. 8 Et licet postea clementissimus Dominus Legis rigorem Euangelii gratia temperarit, indemnatam dimittendo adulteram, ne poenitentibus adimere spem uideretur salutis, uade tamen inquit et noli amplius peccare, nequid grauius tibi contingat. Grauius est enim in abyssum


1528. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: Mat. 6 Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est. Pulchre additum est: ut uideamini ab eis. Quo docemur |


1529. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: 34 Dona iniquorum non probat Altissimus . Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: Amos 5 Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam.


1530. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. 19 Si uis esse perfectus uende omnia quę habes | et da pauperibus et sequere me! Et qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Luc. 14 Illos-que ad coenam Dominus pręcipit inuitandos, quibus deest referendę gratię copia. ut non ab iis remunerationem, sed a Deo expectes. Parum uel nihil facit lucri qui tribuit diuiti. et licet multo plura receperit quam dederit, nihil tamen ad illud, quod a Domino


1531. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Ro. 15 Nunc proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Iccirco alibi hortatur dicens: Ad Gal. 6 Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. De quibus ipse Dominus ait: Mat. 25 Quod uni ex his minimis, qui in me credunt fecistis, mihi fecistis. secunda 16 His ęra conferri siue res quibus indigent iubet Apostolus, ita ad


1532. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et certe non humanus sed ferinus est, qui multos perire patitur, cum multos potest sua ope liberare. In peregrinos etiam seruanda est humanitas | et cum enim mortalium una origo sit, unus Autor et Dominus omnium, nemo nobis extraneus habeatur, nemo alienus. Abraham. Loth In suscipiendis ergo peregrinis imitemur patris Abrahę atque Loth liberalitatem, qui sedentes in foribus ciuitatis aduenas ut ad se


1533. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Captiuos quoque et in uinculis coniectos redimere, debitoribus ęs alienum condonare, iniuste oppressos tueri ac defendere pii atque liberalis hominis officium est. Esa. 58 Hoc per Esaiam pręcipit Dominus cum ait: Subuenite oppresso, indicate pupillo, defendite uiduam. et alibi per eundem prophetam: 18 Dissolue colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui


1534. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino: Mat. 25 Quia super pauca fuisti


1535. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed totum quod habuit olei atque farinę protulit in medium, ut prophetam pasceret, ipsa cum unico filio fame peritura, si elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario


1536. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eccl. 29 Conclude elemosinam in corde pauperis et hęc pro te exorabit ab omni malo. unde et in psalmo dicitur: ps. 40 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die malo liberabit eum Dominus; quando uidelicet dicturus est: Esuriui et dedistis mihi manducare. Audi et aliam Scripturę sententiam: Eccl. 3 Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccatis. et in Euangelio:


1537. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alteri porrigas stipem | da si habes aquę frigidę poculum, et non perdes mercedem tuam. Duo minuta ęra inopis uiduę in gazophylacio oblata diuitum pręferuntur donariis. Non pensat Dominus quantum das, sed de quanto et quam libenter. Ille plus offert, cui minus quod offerat restat. Illius magis accepta sunt dona, a quo magis prompto exhibentur animo. Hinc est pręceptum illud


1538. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prouerbio 11 Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt . Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent. Eiuscemodi iniustitiam damnat Dominus in Esaia dicens: Vę qui prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem deprędaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.


1539. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pecunia, quasi qui maiestatem lęserit. denique mille causę habentur despoliandi inopem, nulla miserendi. Et miramur si illorum qui sic agunt, non miseretur Deus? si liberis orbantur, si ab inimicis infestantur, si et ipsi a potentioribus despoliantur? quasi uero iustus Dominus iustitię suę oblitus tam iniquas actiones impune abire passurus sit, et non pro merito uindicaturus? Nunquid uanum est quod Salomon pręcepit dicens: Prouerb. 22 Non facias uiolentiam


1540. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impune abire passurus sit, et non pro merito uindicaturus? Nunquid uanum est quod Salomon pręcepit dicens: Prouerb. 22 Non facias uiolentiam pauperi | neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius. Sed enim tam fatua est cupiditas, ut ne flagellata quidem resipiscat. Aduersitatibus interdum affliguntur auari, et tamen mala quę sustinent, non solo uitio imputant sed fortunę.


1541. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

3 Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Audiat et illud quod in Amos propheta legitur: 5 Pro eo quod diripiebatis pauperem, et prędam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas


1542. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talium auaritiam et per os Malachię prophetę arguit dicens: Malachię 1 Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra . Licet autem in Euangelio dicat: Dignus est operarius mercede sua . necessaria permittit, non superflua imperat. Si superfluis


1543. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

auaritia, qui nec foenore abstinent | nec merces adulterare timent. pondere quoque et mensuris fallunt, alia statera uendentes, alia ementes. neque eos poenitet aut pudet dolo ac fraudibus niti ut lucrentur. Aduersus istos iratus Dominus per Micheam prophetam uociferatur et ait: 6 Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor irę plena. nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?


1544. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui uult ergo in Deum diues esse, non sibi thesaurizet, sed inopię aliorum. In Deum diues est, qui charitatis operibus abundat, non qui rebus opulentus incedit. Esurientes et sitientes iustitiam Dominus implet bonis, diuites autem auaros dimittit inanes. Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum est, non dominus? Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię


1545. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opulentus incedit. Esurientes et sitientes iustitiam Dominus implet bonis, diuites autem auaros dimittit inanes. Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum est, non dominus? Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare.


1546. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum. Talium infelicitatem dolenter ingemiscit in Euangelio Dominus dicens: Luc. 6 Vę uobis diuites, qui habetis consolationem uestram. Consolantur enim, quoties quęstum faciunt uel cum quęsitis ad uoluptatem abutuntur.


1547. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

4 Vnus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius diuitiis | nec cogitat dicens: Cui laboro? et fraudo animam meam bonis? Sed qui eiusmodi sunt, iis per Esaiam minatur Dominus et ait: 5 Vę qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad extremum loci. nunquid habitabitis soli uos in medio terre? Quid enim nisi solus


1548. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

9 Non glorietur sapiens in sapientia | et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Ingrati Ingratos etiam facit habendi auiditas: non attendunt quantum acceperint, sed quantum ipsi appetierint. et quoniam nullum


1549. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: Ps. 38 Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. De beneficiis conferendis vt deo similes simvs. Caput XXI Post elemosinarum dissertationem de aliis etiam beneficiis restat


1550. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod partum est inique. Sic enim in Esaia legimus: 61 Ego Dominus diligens iudicium | et odio habens rapinam in holocausto . Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti,


1551. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. Io. 15 Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra


1552. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

| et uel uenundabitur uel perimetur? Inique talia passum diceremus malum seruum nisi offendisset, sicut bonum non iure remuneratum, nisi aliquid pręstitisset. Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus.


1553. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus. Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem


1554. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gratus erga Deum fuit Abel, qui primogenita et pinguiora quęque gregis sui offerebat Domino. quod autem propterea a Domino dilectus fuerit, Scriptura testatur. ait enim: Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei


1555. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper


1556. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad hanc transeunti Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo uiam cessit. Hiericuntem obsidente muri corruerunt. Inimicos persequente sol et luna steterunt, ne noctis interuentu qui fugiebant elaberentur. Tot igitur miraculis testatum est, quantum ei Dominus faueret. quia erga se in omnibus gratum fidum-que sciebat. Patriarchę Sed ne cathalogum sacrorum texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi


1557. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi iudices, illi reges, illi prophetę, qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum


1558. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos | ita ut dictum est fouet, ita amplexatur in terris adhuc uiuentes, quanto magis ad cęlestis beatitudinis domicilia mansiones-que angelorum translatos? Hęc de


1559. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę. Postremo et ipse interfectus


1560. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: Exodi 32 Hi sunt inquiunt dii tui Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Ob hoc iratus Dominus delere eos uoluit, sed Moysi pro ipsis instanter supplicanti gratiam fecit. Moyses tamen indignos tabularum beneficio testatus, de monte descendens ipsas confregit | uitulum-que contriuit. deinde Deo iubente Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui


1561. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui uitulum adorauerant occiderunt. ut eum morte dignum esse noueris, qui in Deum ingratus est. Post hęc contempto cęlesti cibo cum Aegyptias dapes concupissent, aduersus Deum et Moysen mussitantes, prouocatus in iram Dominus multa coturnicum ui castra operuit, ut cupidini eorum satisfaceret. Cęterum dum adhuc carnes dentibus manderent, animas efflabant | plurimi-que desyderati sunt. locus in huiusce ultionis memoriam | Sepulchra concupiscentię appellatus.


1562. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scortum, dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius pugione in genitalibus confodit. Vt pręterea pateret, non minori animaduersione dignos esse criminis impulsores quam autores, Madianitas quoque percuti iussit Dominus, qui eos callide per mulierum blandimenta traxerunt ad cultum idoli sui Belphegor. Multo tamen grauius deliquerunt, qui ad deos alienos conuersi fuerant Deo suo derelicto | nec mirabilium eius memores | nec erga beneficia grati.


1563. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nunc ad Hierosolymitarum immunditias gradus faciendus restat. Sub Roboam rege legem Domini reliquerant, cum Sesac rex Aegypti ciuitates eorum munitissimas debellauit. dixit-que eis per prophetam Dominus: Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti


1564. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caueat quoque ne lucri gratia prędicet | siue glorię ab hominibus captandę. Non terrenum lucrum spiritalibus quęrendum est disciplinis sed cęleste. Mat. X Gratis accepistis inquit Dominus | gratis date. Eos autem qui in templo uendunt columbas, hoc est dona Spiritus Sancti, eiicit flagello | ut fidelium consortio indignos. et, Io. 2 non est domus Dei inquit domus


1565. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ad altiora nitentium. his mysteriorum ardua explananda erunt, ut ad concupiscenda cęlestia magis inardescant, dum diuini eloquii arcana mirantur. Mat. 5 / Mat. 8 Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem


1566. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus . Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat.


1567. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

affectant, nolle docere cum didiceris impium est. Cur talentum tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis | uides diaboli fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare.


1568. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. Ezechiel 33 Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus | audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me. Si me dicente ad impium: Impie morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.


1569. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tempus etiam prędicandi congruum quęratur. non semper seculi hominibus prędicationes uacat audire. Luc. 12 Oportet igitur ut fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, det illi in tempore tritici mensuram. Vbi obseruandum est, quod non solum tempore apto opus sit, ut data prosint, sed etiam mensura, ut neque plus neque minus dicatur | quam necesse fuerit.


1570. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

didicisset, cum diceret: Ad Cor. secunda 13 An experimentum eius quęritis, qui in me loquitur Christus? Excusabat immaturam ętatem Hieremias ad populum loqui iussus | imparem-que se huic rei asseuerabat quando tetigit os eius Dominus dicens: Hier. 1 Ecce ego dedi uerba mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes.


1571. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est; arrogantes destituit | et in Deo tantum confidentibus se commodat. Ita ut interdum qui minus eruditus est, plus efficacię in dicendo habeat | magis-que satisfaciat prudenti auditori. Sic enim per Prophetam dicitur: Ps. 67 Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac


1572. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 74 Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: ps. 124 Montes in circuitu eius, hoc est Ecclesię, et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: 11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non


1573. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: ps. 17 Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: ps. 21 Annunciabunt cęli iustitiam eius. et rursum in alio: ps. 18 Cęli enarrant gloriam Dei. Vos denique non solum montes uel nubes uel cęli,


1574. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit


1575. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens. De praedicantivm beatitvdine. Caput XVI Sumite


1576. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magnus uocabitur in regno cęlorum. Io. 41 Et qui metit, mercedem accipit | et congregat fructum in uitam ęternam. Et qui talentis domini totidem alia lucratus fuerat, dixit dominus; Mat. 25 Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. intra in gaudium domini tui. Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis


1577. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis est. talenta uero quę superlucrantur, opera sunt | tum nostra secundum scientię donum facta, tum eorum quos docendo et exhortando ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. 32 Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet.


1578. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet. Deut. 22 Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: Ma. 10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina


1579. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: Ma. 10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina insidens ingressus est ciuitatem | mandauit-que Euangelium omnibus ubique gentibus prędicari. Beati igitur erunt, qui uerbi Dei semen, ubicunque fructus aliquis


1580. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccatorem (ut Iacobus apostolus ait) saluabit animam eius a morte | et operiet multitudinem peccatorum. Quanti autem meriti sit | peccatorem ad poenitentiam inducere | et a uitio ad uirtutem reuocare, ostendit Dominus ad Hieremiam dicens: 16 Si conuerteris, conuertam te, et ante faciem meam stabis. Quę sane beatitudo par uidetur angelicę felicitati, qui et stare dicuntur in conspectu Dei Patris | et faciem eius perpetuo


1581. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum


1582. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad palatum eius in siti | Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hi certe miseratione digni, quia dum bonis exaturari cupiunt, malis quomodo sciunt abstinent. Ne quem autem scrupulum patiantur erroris orandum est, ut mittat Dominus operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt.


1583. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt. Dominus Iesus Redemptor noster aluit turbam in deserto, ne deficiant in uia. ut ostenderet | eos in uia uitę deficere, qui non habent ducem, a quo perduci possint ad uitam. Nulla autem maior homini contingere


1584. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uarius cibus appetentiam edendi prouocat | et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et orationem gratiorem faciet magis-que delectabilem alterius operis uicissitudo. Quod autem ait Dominus: Luc. 12 Nolite soliciti esse animę uestrę quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini, solicitudinem metuendi ne uitę necessaria desint tollit, non laborem adimit, ut simul quod in te est


1585. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imitatus futurorum memor pręsentia bene dispone | et callem angustum ingredere, qui ducit ad uitam, non latum qui ducit ad perditionem. suppone humeros labori, ut aliorum quoque desidiam somniculosam tuo excites exemplo. Nullam interim lassitudinem timeas; laborantem adiuuabit Dominus et adiuuando consolabitur. Mar. 8 Laborabant contra uentum remigando apostoli, quando Saluatore in nauiculam ascendente cessauit turbo et fluctus quieuere. Vocat quoque eos Dominus qui


1586. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adiuuabit Dominus et adiuuando consolabitur. Mar. 8 Laborabant contra uentum remigando apostoli, quando Saluatore in nauiculam ascendente cessauit turbo et fluctus quieuere. Vocat quoque eos Dominus qui laborant dicens: Mar. 14 Venite ad me omnes qui laboratis | et onerati estis, et ego reficiam uos . Hanc tu refectionem intra te senties, quoties quicquid agis, ad eum finem


1587. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: Incipiam te euomere de ore meo. Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut


1588. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Mar. 11 Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. Luc. 13 Illam quoque ficum dominus uineę succidi iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat


1589. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia


1590. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute, tempestiuum uidetur, ut nunc de ipsa disseramus. ps. 112 Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: ps. 137 Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe


1591. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 112 Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: ps. 137 Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit. Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus


1592. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: ps. 46 Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens: Prouerb. 3 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam . Et Esaias propheta:


1593. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docere inciperet. Hinc est illud quod Paulus apostolus ait: Ad Cor. I ca. 1 Stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite


1594. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa


1595. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Samarię mala futura | et prophetis meruit annumerari. At etiam prophetali dignitate pręditus non insolescit, sed magis humiliatur. Amos 7 Non sum propheta inquit | nec prophetę filius, sed armentarius uellicans sycomoros, et Dominus misit me prophetare ad Israhel. Dum exaggerat Domini beneficium, suę conditionis confitetur obscuritatem, de armentario factus propheta. si dissimulasset, et ingratus quidem haberetur | et humilis parum.


1596. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues regni | et principem constituit apostolorum. Paulus de uase irę uas factus est electionis | quantum antea furore aduersus Christum intumuerat, tantum deinde propter Christum humilitate se deiecit.


1597. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui eius glorię consors esse desyderas, eius humilitatis prius te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem Paulus Philippensibus in exemplum proponens ait: Ad Philip. cap. 2 Hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu


1598. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

attende gloriam. Propter quod inquit et Deus exaltauit illum | et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris . Neque humilius diuinitas inclinare se potuit, quam ut hominem assumeret, se-que hominum potestati submittere ad flagella et mortem per ludibria sustinendam. neque sublimius attolli


1599. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

angelicis omnium-que sanctorum coetu uenerandus, mortuos et uiuos iudicaturus in eadem humanitate, in qua uoluit ab homine iudicari. tunc humilis quidem nunc gloriosus, tunc mortalis nunc immortalis et impassibilis, tunc seruus nunc dominus, tunc infirmus nunc ponens inimicos scabellum pedum suorum in uirga uirtutis suę. Tunc non erat ei species neque decor, nunc dicitur: ps. 44 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna propter ueritatem et


1600. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Exterius quippe cilicio se


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.