Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: italia

Your search found 236 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 66-104:


66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

Amplificata moenibus ac tectis urbe, ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti, opibus ac familiae amplitudine clari, ad hanc durant diem. Caeterum quum ciuitas soli


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen sicuti Italia haud longo Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a tyrannide liberandum deest. Per te igitur stat, pater, quin in libertatem uindicemur, et


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur,


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ignauiae, nemo pericula libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet. Carolus amisso Neapolitano regno, quod sane, ut dictum est, non tam armis quam uoluntaria incolarum deditione occupauerat, suisque ex tota Italia pulsis, secundam in Italos, Venetos imprimis, decernit expeditionem, quam dum maximo conatu parat, neruorum resolutione, quem morbum Graeca uoce paralysim uocant, subito extinctus est, sobole nulla ex


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis accepit, accusata Hispanorum fraude, suorum ignauia, exercitum in Circumpadana Italia reparare constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim peruenerant, ponteque amnem Franci iungebant, quum Consaluus, cum


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

se Hispanis copiis, per speciemque Consaluo ac regi Hispano fortem operam nauandi curet Gallos a finibus regni Neapolitani haud incruentos abire, atque externos homines sua ipsorum strage ab occupanda Italia deterrere. Consaluus exercitu suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

quum duos menses oppugnanda urbe frustra absumpsisset ― nihil enim dignum dictu egit ― dato documento nomen caesareum sine uiribus inane esse, a militibus inopia stipendii pene desertus in Alemaniam est reuersus. Iulius pontifex de Gallis Italia eliminandis uoluit consilia, cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus,


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

commeatus mari Adriatico ex Apulia conuexerant: cum Gallis enim signa conferre uehementer cupiebant. Rursus Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

a Gallis atque Italis funus eius celebratum. Cardinalis San Seuerinas Flaminiae urbes Gallici consilii nomine occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a Gallis reuocat; hinc Galli ex Italia migrare coguntur; Hispanorum praesidia eis ubique succedunt; Helueti, auxiliares Venetorum, tumultuantur et gressum referunt. Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint,


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male pugnatum erat,


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male pugnatum erat, simul ac Gallos Italia excessisse audiuit, easque regiones, ex quibus illi digressi erant, sociis Germanorum armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi fuga acceptam dempturus eo confestim perrexit. Nec solum urbes, quas Galli


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris,


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est,


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

amissi Tauruni in Venetos, falso, ut ego sentio, coniciunt, quos suspicantur Salomoni persuasisse, ut Taurunum oppugnaret, ne Hungari et Boëmi bello in se ipsos auerso Carolo Augusto, eidemque Hispaniarum regi, adiungi possent, dum is aduersus Gallos in Circumpadana Italia per duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam e re haudquaquam esse Turcaica, putantes eo consilio suae reipublicae egregie consultum iri. Quam quidem atrocitatem apud Hungaros


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

¤ post auri app. ed. Crau.: in externos milites, ultimum paene in discrimen, tum ab suis militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse, et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.