Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: perpetua Your search found 223 occurrences
1 2 3
Occurrences 26-33:26. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section] die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas. Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem.
27. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section] Caput IV / DE OFFICIO DOCTORIS EVANGELICI Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes
28. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section] et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas. Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis glorię cupiditate ostentauerat, iisdem futuros predam, delicti conscius:
29. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section] Denique a sexagesimo tertio usque ad octogesimum ętatis suę annum, cum pane quoque abstineret, sorbitiunculis ex farina et holere comminuto sustentatum fuisse, donec reddito spiritu conuiuii cęlestis perpetua et ineffabili dulcedine, quam semper appetierat, satiari coepit. De se quoque ipse Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non
30. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_483 | Paragraph | SubSect | Section] annos septem uixerat cum uiro. Quo defuncto ad quartum usque et octogesimum ętatis suę annum uidua permansit, semper castitatem seruans, nunquam de templo discedens, nocte ac die ieiuniis obsecrationibusque intenta. Hac perpetua pii propositi obseruatione digna euasit, quę Spiritu Sancto afflaretur et multa prophetaret, immo, quę illum, quem prophetę uenturum prędixerant, pręsentem cerneret et ipsum esse mundi Saluatorem palam
31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section] eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum perpetua anxietudine exęstuandum est. Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu
32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section] Quanto igitur primam secunda, tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima, centum annorum est. At uero tertia in cęlo perpetua est et ęterna. Nullo temporis spacio concluditur, nullo annorum numero terminatur. Quę quantum cęteras diuturnitate pręcellit, tantum etiam operis pulchritudine, materię nobilitate, naturę
33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section] uelatus aspici non posset. Et si tantus glorię splendor in hominis adhuc mortalis uultu effulsit, quanto fulgentiores futuros putamus uultus eorum, qui induent immortalitatem, qui non momentanea et brevi, ut olim Moyses, sed perpetua et ęterna mansione cum Deo erunt et faciem, quam ipse uidere non poterat, clare aperteque spectabunt. Sunt tamen quidam, qui Moysi Deum clare et secundum naturam suam quandoque apparuisse asseuerent, ex eo quod
Bibliographia locorum inventorumMarulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
1 2 3
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.