Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ubi

Your search found 6390 occurrences

More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5588-5646:


5588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

reputabatur, quia in casu necessitatis pro defensione castri ipsi quoque arma corripere debebant, aevo autem illo potissimum armorum usus honorem adferebat. 3 Caeterum eos certo censu obstrictos fuisse docet Rit. Expl. Ver. § 44 ubi dicitur: castrenses castrensium censione debitores. 4 Quo loco pro intellectu veterum diplomatum observandum venit quod saepe omnes conditionariorum castro adscriptorum species generali castrensium nomine


5589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

effecerint conditionem. 2 §-o 42o eiusdem Ritus diserte distinguuntur dum dicitur: iobagiones de Bekus, scilicet Sungud etc, item iobagiones de castrensibus exempti, scilicet Réche etc; ita et §-o 174 ubi dicitur quod essent quidem iobagiones, sed de castrensibus exempti; non absimiliter §-o 183 qui ita habet: iobagiones castri de Lotmár impetierunt Voysloum etc. dicentes quod iobagiones essent


5590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

viguerit, ac in specie quod conditionarii aliarum specierum ad gradum iobagionis castri evecti fuerint docent complures regum litterae. 2 Antequam tamen eas proferamus, observare iuvat primum quod vocula libertas in veteribus litteris, ubi de determinanda alicuius conditione agitur, plane in contrario sensu, idest pro onere servitio aut praestatione summi debeat. 3 Quare dum in diplomatibus dicitur: contulimus eidem terram T. sub libertate filiorum iobagionum


5591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

iobagionum castri, intelligi debet sub iisdem servitiis, ad quae reliqui iobagiones castri obligantur. 4 Potest hoc ex ipso diplomatum contextu facile elici, clarissime tamen id indicat recitandum infra § 24 Belae IV diploma, ubi postquam votis hospitum de Bohemia, ut eos ad conditionem udvornicorum suscipiat, annuisset, subiungit: ita ut nullus successorum nostrorum ipsos praeter libertatem ultro susceptam valeat aggravare. 5 Clausula enim haec nil aliud significare


5592. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

iobagiones sub signis comitis castri ad exercitum regium comparere debuerint; neque ego abnuerim id primis forte Regni temporibus in more positum fuisse, cum e Thuroczii part. 2 cap. 90 id quodammodo elici videatur, ubi Vid Bachiensem et Ian Soproniensem comitem ad reportatam sub Salamone Rege et Geysa duce ad Belgradum victoriam cum gentibus castrorum suorum plurimum contulisse prodit; ut enim id praestent, debebant esse


5593. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

idest pro talibus, quae ad hoc ut castrum necessario servitio provideatur, debebant iobagionibus castri, aliisque necessariis conditionariis conferri. 6 Et ideo expressio haec de nostra possessione nuspiam occurrit ubi terra castri alicui sub conditione iobagionis castri confertur. 7 Deinde, licet terras etiam iobagionibus castri hereditarie collatas fuisse ostensum sit, in his tamen conferendis non utebantur reges clausula iure


5594. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

eam apud quosdam erroneam produxit opinionem quasi impetratores in cognationem regiam recepti fuissent. 11 Verum explicant vocabulum familia (quod solum aequivocationi huic ansam dedit) et provocatae § 37 Emerici regis de 1197. litterae ubi dicitur: In aula regia tam ipsi, quam sui heredes perpetua libertate gaudeant, et aliud ipsius Belae IV § 38 laudatum diploma de 1266. in clausula: tam ipsi, quam eorum heredes... inter aulicos nostros computabiles habeantur, et provocatum


5595. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

traditque tantam in hoc genere sub rege isto viguisse facilitatem ut nobilitas per armales pro 25 florenis pensione impetrari potuerit. 3 Alii hunc ignobilem absque omni terrae collatione nobilitandi usum a Sigismundo, rege una et imperatore e Germanico, ubi ille antea viguit, Imperio, Hungariae illatum arbitrantur, nullum tamen hactenus, quod sciam, pragmaticum pro alterutra e his sententiis argumentum prolatum viguerit, docet prolatum a Katona Hist. crit. tom. **


5596. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

quod sciam, pragmaticum pro alterutra e his sententiis argumentum prolatum viguerit, docet prolatum a Katona Hist. crit. tom. ** pag. **, ex Schönlebenii Rosa Ursina, Emerici ejus Filii de 1200. diploma, ubi dicitur: Idem piae memoriae pater noster... ipsi comiti Stephano arma, seu insignia sua regalia... dari et conferri facere pollicitus fuisset. 4 Verum insignia haec non in tesseram neo-collatae nobilitatis, sed pro majori tantum


5597. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

iobbagyionibus castri id vel inde conicitur, quod Rit. Expl. Verit. in octo locis, ut provocato § 16-o ostendimus, de Naturalibus iobbagyionibus castri agat quin ullam illis praeter honoris praerogativam §-ho 304-o attribuat, ubi dicitur: Cum... comes de Doboka pervideret (id est lustraret) exercitum suum, quidam Herenszt stetit in ordine iobbagyionum naturalium, qui... iobbagyiones S. Regis nuncupari solent; tunc accesserunt quidam de iobbagyionibus S. Regis et rejecerunt


5598. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

e Rit. Expl. Verit. § 323 apparet, in quo iobbagyionum descensum comiti persolventium fit mentio. 21 Apparet etiam e diplomate Nicolai bani iobbagyionibus castri Zagrabiensis elargito et in arch. nobilium campi asservato de 1273. ubi dicitur: quod per solutis commutationibus descensuum nec vice-iudex ejusdem bani nec comes curialis ejusdem inter ipsos descensum facere possit, et ob id comiti decem et octo pensas, eidem bano 10 pensas circa festum Martini annuatim solvere teneantur.


5599. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

in natura sustinebant; iobbagyiones enim castri non in castro ipso, sed in viciniis, quas hoc titulo possidebant, terris residebant. 23 Liberis denariis ne castrenses quidem obnoxios fuisse e Rit. Expl. Verit. § 206 elucescit, ubi dicitur: Telku et Bora... impetiere quosdam de villa Echek quod essent similiter centurionatui subjecti, illi autem dixerunt non esse subjectos centurionatui, sed debitores liberorum denariorum. 24 Quod actores in hac lite fuerint


5600. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

iobbagyiones castri esse docuerunt, hos in eadem conditione confirmavit quin ullam nobilitatis eorum faciat mentionem. 9 Sed et hos Ladislaus IV non multo post per provocatum jam § 51-o de 1279. diploma ad statum nobilium provexit, ubi ait: Nobiles nostros praediales et iobagyiones castri Ruiche a iudicatu bani Henrici et aliorum comitum... de gratia nostra speciali tamquam veros et naturales servientes nostros ultra Dravum constitutos juxta libertatem eorumdem nobilium duximus


5601. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

Ut ordinata votisationis norma vigeat. 4 Caeterum cum ille solum pro legitimo legislativae potestatis actu haberi debeat qui liberis potioris nationis repraesentantum suffragiis decernitur, eum in hypocaustro, ubi legati populi conveniunt, ordinem stabiliverunt ut singulus singulum loquentem non modo audire, sed et videre possit, ut singulus quidem plena gaudeat differendi libertate, non ut eum, dum perorat, quisque interturbare ausit; ubi tamen praeses quaestionem jam satis


5602. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

suffragiis decernitur, eum in hypocaustro, ubi legati populi conveniunt, ordinem stabiliverunt ut singulus singulum loquentem non modo audire, sed et videre possit, ut singulus quidem plena gaudeat differendi libertate, non ut eum, dum perorat, quisque interturbare ausit; ubi tamen praeses quaestionem jam satis exhaustam videt, ut imperato silentio ille ad connumeranda suffragia procedere possit; cum apud liberum populum publicas etiam esse oporteat de legibus ipsis consultationes, hypocaustum illud ita appararunt ut locatis


5603. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

optimatibus haberi (a) ducisque et horum arbitrio pleraque agi, sicque aristocratia in oligarchiam inclinare cepit. 3 (a) Serius, sed palmare hujus rei argumentum exstat in Mathiae decreto de 1459. articulo 32. in Vestigiis Diaetarum pag. 344, ubi dicitur: "sunt plures nobiles qui quodammodo statum baroniae.... ultra caeteros nobiles habent". Epocha prima. § 12 Sub S. Stephano ad monarchico-aristocraticum systema reducta est.


5604. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

nuncupasse patet ex ipso alterius ejusdem, quippe de 1231, decreti articulo 5-o, uti id uberius explicatur in Vestigiis Diaetarum sub nota (a) pag. 104. 15 Ne quis tamen dubio locus supersit, eruitur id diserte ex epistola Pontificis de 1235, ubi de Andrea loquens ait: "Cum (...) in coronatione sua juraverit etiam jura regni sui et honorem coronae illibata servare." 16 Et hinc tuto existimare licet quod antecessores etiam Andreae II, quos pariter jurasse mox ostendemus, ad consimilem ferme formam


5605. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

donec primogenitus ejus adolevit. 5 Pronum itaque iis fuit nationem eo pertrahere ut primogenitum se adhuc vivis pro successore agnoscat. 6 Verum non est haec characteristica stabilitae primogeniturae nota; hac enim arte parentes etiam in regnis, ubi libertas electionis maxime vigebat, usos fuisse constat; res haec ab iis casibus metienda venit quando rex, aut nullam, aut minorennem, aut plures etiam adultas masculas proles reliquit. 7 Primus casus, dum nempe


5606. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

non tantum Geyzae, sed et regno jurare debuisse. 28 (d) Chartuitius: "Giselam... quam unctione chrysmali perunctam, gestantem coronam, regni sociam esse constituit." 29 (e) Vide ejus litteras in Vestigiis Diaetarum pag. 146, ubi dicit: "Unde cum die appositionis coronae capiti nostro promisimus juramento, quod jura nobilium reddi faciamus". 30 (f) Biographus S. Adalberti: "Sarolta totum regnum viri in manu tenuit, et quae erant


5607. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

quodpiam horum effectui dari intererant, refractarium magistratum ad id armis demum cogere debuerit (e). 9 (a) Patet id e pluribus civitatum privilegiis; speciminis causa libet unicum civitatis Pestiensis provocare, ubi dicitur: "Si per ipsum (majorem villae) debita iustitia alicui non fuerit exacta, ipse villicus, et non villa debeat conveniri coram nobis." 10 (b) S. Steph. lib. 2, cap. 43, dicitur: "Si quis militum judicium a comite suo recte judicatum


5608. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

rem aliter se habuisse is facile deprehendet qui sincera gestarum hac aetate rerum momenta attentius tantisper expenderit; nimirum dispersa per sedes suas minor nobilitas infirma utique et cum optimatum potentiae, tum arbitrario regum imperio obnoxia fuit. 3 Ast ubi seu in comitiis seu in exercitu tota coivit, cum illa ipsum militiae regni corpus effecerit, poterat, si unita fuisset, summam rerum semper ad se pertrahere. 4 Naturale itaque fuit ut ad id impediendum et procerum et regis summum semper studium fuerit minorem


5609. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

Porro communio potestatis iudicialis planam regibus viam effecit eos, qui suo ad arbitrariam potestatem nisui maxime adversabantur, per judiciarias sententias opprimendi, praesertim cum vix adhuc aliquae fixae civiles leges exstiterint adeoque sententiae in casibus, ubi nulla adhuc consvetudo emerserat, arbitrarie tantum pronunciari solverint. 3-o Nullum inter corpora legislativa aequilibrium. 4 Dein nec id uspiam adhuc definitum fuit, quam rex, quam optimates, quam denique


5610. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | SubSect | Section]

secus enim candidatus ille, qui eum, penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem, qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur; non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum eidem concedant, status autem id concedere non


5611. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | SubSect | Section]

de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala, nulla facta fecisse provisio comperiatur. 15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est, donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio." 16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis Diaetarum pag. 176-a. 17 (c)


5612. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

tricesimae et tributi per totum ambitum regni nostri ubique non teneantur". 13 Quid? quod Vagner in Anal. Saaros. produxerit pag. 511-a donationem Andreae II super terra Frigidi fontis appellata FF. Sepulchri Hyerosolimitani elargitam, ubi dicit: "Et a iobbagionibus eorum nullum tributum aliquis tributariorum in foris et pontibus deposcat." § 38 Corregentia primum inducta. 1 Sub Ludovico novum constitutionis objectum, corregentia, primum


5613. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

in comitatibus celebratarum congregationum monumenta, verum hae nihil nisi sedriae civiles aut criminales, non a comitibus parochianis, sed a palatinis per omnes regni comitatus quandoque pro duobus etiam tribusve simul comitatibus celebratae fuerunt (b). 6 Ubi ergo nuncii comitatuum eligi, quomodo ad comitia deputari potuerunt? 7 Nodum difficultatis hujus ea quidem ratione facillime dissolveris si ipsos, qui ad comitia comparare debebant, nuncios initio instituti


5614. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

exprimant. 27 Hi enim tantum magistratum comitatus reipsa constituebant. 28 E voce tamen generalis congregatio reliquam etiam comitatus nobilitatem congregatam fuisse satis apparet. 29 Apparet etiam e Sigismundi decreti 2 articulo 5-o ubi dicitur "in congregationibus, ac generalibus judiciis", ut adeo voces judicia et congregationes synonimas fuisse appareat. 30 (c) "Demum ipso termino (verba sunt diplomatis) feliciter adveniente ipsisque nobilibus


5615. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

cum vicinis principibus tractatus, de quibus sub nullo hactenus rege in comitiis actum fuisse seu e legibus, seu e diplomatibus erui potuit; indicio manifesto quod haec regi privative concredita fuerint. 5 (a) In praefatione decreti 3-ii §-o 3-o, ubi dicitur: "celebrato praelatorum, baronum, procerumque nostrorum conventu de ipsorum consilio, authoritate et consensu has leges ex authoritate regia duximus statuendas." 6 Iam vero meminisse oportet id ante natum Verböczyum scriptum fuisse.


5616. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

haec tam etiam per Albertum, vel status collata fuerit, nondum satis exploratum est. 4 (a) Pray et Palma Elisabetham exaequato cum Alberto jure imperasse credunt, inducti prolato per Prayum in Annalibus Hungariae ad annum 1440. diplomate ubi dicitur: "Ad regiae paternae sublimitatis solium tamquam vera et legitima regni haeres evocata." 5 Verum hic illa sibi ipsi testimonium praebet, publicae litterae aliud perhibent. 6 In toto anni 1439. decreto solus Albertus qua rex loquitur,


5617. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

causa, ob quam jus palatinum proponendi statibus reservari lex haec allegat, et e pluribus ejus temporis litteris constat munus hoc pene tantum judiciarium fuisse. 8 Supremum tamen judicem hac etiam adhuc aetate regem egisse ex articulo 31. §-o 7. apparet, ubi suam a palatinali et judicis curiae praesentiam, id est tribunal, diserte distinguit. 9 Memoratui dignum est quod hoc demum decreto articulo 27-o diserte explicata sit illa nobilium praerogativa quod etiam in criminalibus non nisi post pronunciatam capitis


5618. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

in criminalibus non nisi post pronunciatam capitis sententiam captivari possint. 10> (a) Unicum, sed palmare exemplum adferre libet. <11 In processu Peramartonensi fundamentali productae sunt adjudicatoriae Stephani palatini de 1388, ubi dicitur 1382. "honore palatinatus ab eodem domino Emerico palatino per dominum Ludovicum regem ablato, et domino Nicolao Gara dato," continuatur deinde narratio status causae et ad annum 1385. adeoque sub Maria dicitur: "Nicolao Gara palatino ab honore palatinatus per


5619. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

"Hoc etiam palatino ab eodem honore remoto, et Stephano palatino per regiam Majestatem creato." 13 Quod idem etiam Stephanus palatinatu motus fuerit, docent adjudicatoriae Leustachii palatini in processu archi-abbatis contra civitatem Posoniensem productae, ubi postquam narratum fuisset quod Stephanus palatinus causam ab octavis S. Georgii 1492. ad octavas S. Jacobi prorogaverit, subjungitur deinde: "eodem honore palatinatus ab ipso domino Stephano palatino per regiam Majestatem ablato, ex


5620. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

imperarit, plura celebrasse comitia in Vestigiis Diaetarum evictum est (c), maxime tamen memorabilia sunt illa, quorum decretum ibidem profertur de anno 1444; in his rupta recens inita cum Turca pace bellum decretum fuit quod fatalem illam ad Varnam cladem, ubi rex occubuit, post se traxit. 7 Et hoc est primum pertractati in comitiis belli et pacis negotii vestigium (d). 8 Caeterum constitutio in suo perstitisse statu videtur. 9 (a) Vide illud in declaratione iurium Hungariae


5621. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

nomine detulerint. 2 Itaque videndum tantum restat quibus limitibus auctoritatem ejus circumscripserint. 3 (a) Patet id ex ingressu decreti quo Ioannes Hunyady gubernator renunciatus est, in Vestigiis Diaetarum pag. 253-a, ubi dicitur: "eas res modosque quibus... tot diebus, totque annorum curriculis alternis insidiis, persecutionibus acerrime contra sese fine dato pacem reformare et charitative sibi invicem commorari possent, avidissime exquirere coepissent." 4 Quod utique veram


5622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

a pag. 273-565. 23 (b) Ibidem pag. 263. 24 (c) Ibidem pag. 273. 25 (d) Ibidem pag. 272. 26 (e) Vide edictum statuum eatenus vulgatum in Vestigiis Diaetarum pag. 261, ubi dicitur: "Item super singulos quatuor nobiles iobagionem non habentes unus florenus dicetur." § 61 Ladislaus Posthumus regno admovetur; ejus capitulatio, quae corpori juris sub nomine decreti inserta est.


5623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

baronum, nobiliumque regni." 16 (f) Dicitur enim: "Cum nos (...) hanc conventionem generalem omnibus praelatis, baronibus, ac nobilibus de regno nostro indiceremus." 17 (g) Exstant in Vestigiis Diaetarum pag. 362, ubi dicitur: "De speciali nostra benignitate statuimus ut nemo ex vobis per consveta alias gravamina ad veniendum compellatur." § 69 Andreanam constitutionem et Sigismundi decreta primo occasione coronationis


5624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

prompte factiosis his necessariis belli subsidiis coronationem sui peragi curasset, actum erat de adolescente neque satis adhuc firmato rege Mathia. 13 Potior enim regni pars Fridericum qua legitime coronatum agnovisset. 14 Nunc cunctabundo semper, ubi de sumtibus agebatur, Friderico Mathias errore hoc in rem suam naviter usus insurrectionem graviorem, quam quae unquam hactenus decreta fuit, in comitiis ipso primo aditi per se regni anno pro festo S. Nicolai Szegedini celebratis a statibus impetravit. 15


5625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

per articulum 2 detulerunt. 23 (a) Vide com. Coronini Genealogia domus Austriacae. 24 (b) Vide confectum super ea re instrumentum in Vestigiis Diaetarum pag. 348, ubi dicitur: "quod (regnum) absque coronato rege tamquam acephalum fuit." 25 Inter motiva autem delati eidem regni dicitur: "quod domino nostro Ladislao regi sanguine juncta fuit (...) et S. Regni coronam hucusque in suis manibus fideliter custoditam tenuerit


5626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

et effectum eorum se procuraturos pollicerentur; quod utique ad executivam pertinet potestatem (c). 9 (a) Vide litteras regis ad comitatum de Kraszna Viennae 1485. Sabbatho Corporis Christi datas, in Vestigiis Diaetarum pag. 401, ubi dicitur: "cum his diebus praelati ac barones caeterique regni Nostri primores nobiles totum regnum nostrum repraesentantes in civitatem Vaciensem pro tenenda certa diaeta convenissent, miseramus in eorundem medium certos ac nobiles oratores Nostros."


5627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

regni Mathiae viguerit, certe non sub hoc, qui jura fisci acerrime tuebatur, sed sub aliquo a decessoribus suis enasci debuit. 15 (c) Quod portae nomine non fumus, id est domus, sed sessio populosa intellecta fuerit, docet 1474. art. 4, ubi dicitur: "Ita ut portae connumerentur, et non fumus neque sessiones desertae." 16 (d) In Vestigiis Diaetarum pag. 328 dicitur hoc articulo: "quod, prout dominus rex praestitit juramentum quod nullo tempore super regnicolas et


5628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3574 | Paragraph | SubSect | Section]

16 Atque ita Mathiam jus tributa imperandi privative nunquam usurpasse satis apparet. 17 Apparet etiam quod intra 32 annos duodenis tantum, quantum hactenus constat, extraordinarium illud subsidium impetraverit. 18 Ubi tamen posteriores reges, quos nemo hactenus arbitrarii imperii insimulavit, id intra brevius tempus longe frequentius exegisse mox videbimus; ut adeo, dum Bonfinius eum per annuam unius auri floreni exactionem plurimam apud Hungaros invidiam contraxisse narrat, id de


5629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3574 | Paragraph | SubSect | Section]

(d) Assecuratio regis prolata est in Vestigiis Diaetarum pag. 365; fidejussionales 16 optimatorum pro rege exstant in archivo Regni Croatiae. 24 (e) In Vestigiis Diaetarum pag. 375-a profertur mandatum Mathiae de 1467, ubi dicitur: "Convocatis nuper in hanc civitatem Budensem praelatis, baronibus, et nobilibus Nostris... necessariis de causis statuerunt ut loco lucri camerae tributum fisci regalis... consimile ut prius super singulis quinque portis ne


5630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3574 | Paragraph | SubSect | Section]

Ab eo tempore oblatae in vicem lucri camerae pecuniae nomine subsidii venire coeperunt. 27 (g) Vide fidejussionem ibidem pag. 380. 28 (h) Vide praefationem decreti hujus in Vestigiis Diaetarum pag. 383, ubi dicitur: "Obtulerunt ultro de singulis portis per totum regnum singulos 100 denarios," et infra, "lucrum camerae anni praesentis relaxavimus ita quod taliter cum eo ad valorem... unius floreni solvatur." 29 (i) Vide ibidem fidejussionem pag.


5631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3578 | Paragraph | SubSect | Section]

subinde pacis conditiones in comitiis 1464. ratihabitae sint, patet e producto per Kollár in Auctuario Diplomatico ipso ratificationis instrumento. 6 (b) Patet id e littera Mathiae ad Albertum arhiducem Austriae scripta, ubi ait: "D. Joannes episcopus in Sclavoniam per nos pro certis negotiis missus inde non quidem ex Nostro mandato, ut ipse dixit, sed ex nonnullorum praelatorum et baronum regni consilio ad imperatorem divertens, non Nostro nomine, sed eorum ex parte ibi multa egit.


5632. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

II in Hungaria, Stephanus Báthorius serius in Polonia. 18 (d) Tractatum hunc ratificationi statuum substratum fuisse docent regales Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 414-a, quibus civitatem Bartphensem ad comitia 1492. evocat, ubi dicit: "quibus autem legibus pacem ipsam pepigimus, necessarium putavimus inter caeteros Nostros regnicolas etiam fidelitatibus vestris plane omnia communicare." 19 Indignae autem hae conditiones in eo consistebant: ut Uladislaus omnia, quae


5633. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

in Regni Croatiae archivo exstat. 27 Edidit illam Pray in Annalibus Hungariae ad hunc annum. 28 (g) Patet id e litteris Maximiliani ad Uladislaum 24-a Junii 1506. datis, in Vestigiis Diaetarum pag. 450-a, ubi Maximilianus dicit: "Serenitatem Vestram minime latet quam multum conquesti fuimus de his, quae proceres ac status regni Hungariae in proximo conventu mense Septembri habito (nimirum in quo illa confoederatio procusa fuit) contra nos et tractatum nostrum mutuum


5634. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

adeoque eorum vota majoris quam cujuscunque privati ponderis esse debeant, jam tum in nullam sumptam fuisse considerationem. 23 (a) Quod annis 1497, 1498, et 1499. quotannis comitia celebrata fuerint, praefatio decreti 1500. §-o 3. testatur, ubi dicit Uladislaus: "Per hoc triennium... pro singulo festo B. Georgii martyris singulam unam diaetam in campo Rákos celebravimus." 24 Kovachich vero in Vestigiis Diaetarum detexit indicia diaetae 1501. pag. 439-a, 1502. pag. 441, 1505. p. 447,


5635. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

(1507. decretum iterum tenemus), 1508. pag. 454, denique 1511. pag. 462; anni vero 1514. decretum aeque prostat. 25 Pertaesum jam fuisse tam frequentium comitiorum Uladislaum docet §-us regalium pro diaeta 1505. in Vestigiis Diaetarum pag. 448, ubi dicit Uladislaus: "Quo jam tandem tot et tam frequentibus congregationibus et quidem adeo gravibus et sumptuosis finis, aut saltem aliqua suspensio, et vacantia dari possit." 26 (b) Ut enim viritim iterum convocatur, his primum comitiis per


5636. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

status in communione legislativae potestatis perstitisse facile apparebit illi qui decreta regis hujus vel obiter pervolverit. 2 Pepigerit Mathias inita cum Friderico Olomucz pace (a) quod Moraviam, Silesiam, et Lusatiam, juris Austriaci provincias, ubi sibi depacta summa depensa fuerit, eidem restituere velit. 3 Maximilianus Austriam tantum armis recepit, sex tamen Austriacae civitates in dominio Uladislai permanserunt. 4 Styriae, Carinthiae et Carnioliae loca, quae idem Mathias in suam


5637. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

eas absque lytro recipiat. 7 Obligarunt itaque Uladislaum 1492. articulo 4-o ut ipsas has civitates ad tales de se litteras elargiendas disponat, quibus se Hungariae sub certa summa oppignoratas agnoscunt, litteras vero has rex ad domum tavernicalem, ubi archivum regni asservabatur, pro securitate regni deponat. 8 Cum Uladislaus id neglexisset, 1498. articulo 23. eundem denuo ejus commonefecerunt, et quia ne tum quidem id praestitit, anno 1504. articulo 20. relationem de effecta


5638. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

sedium suarum loca alio transtulissent, ipsas has sedes judiciarias ad pristina loca reducendas esse 1499. art. 29-o constitutum sit. 14 Verum ab inutili hoc rigore posterior aetas recessit. 15 Iam enim comitatibus locum congressuum suorum aut, ubi ipsis maxime oportunum videtur, defigere, aut pro ratione temporis jam in uno jam in alio loco celebrare integrum est. Praestationes colonorum definiuntur. 16 Colonorum etiam migratio, qua inde a


5639. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

decreti corpore titulum dedisse; ea enim re multos in eam erroneam induxit opinionem, quasi hi non in comitiis anni 1492. perlati, sed in distincto Sclavoniae conventu conditi, et in diaeta 1492. tantum praesentati approbatique, sicque decreto illi subnexi fuissent, ubi tamen articuli illi reipsa in comitiis his conditi, et tantum ad finem (prout et nunc cum Croaticis usu venit) collocati fuerunt; et ideo in codice Radaiano articuli hi Hungaricos absque ulla interruptione, prouti et nunc moris est, sequebantur.


5640. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

miles, quem praelati aliique potentiores dynastae servare debebant, banderialis; equites, quos reliqua nobilitas a portarum, quas bona cujusque efferebant, proportione praestare debebat, portales; ipsum armatae nobilitatis corpus insurrectionalis militia vocabatur; ubi omnes hae militum classes confluxerant, exercitus generalis vocabatur. 22 Huic aut ipse rex aut palatinus, aut capitaneus regni praesse debuit (i), verum non erat in regis potestate generalem hunc, ut dicebatur, exercitum statui convocare; ante omnia


5641. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

Comitia vero, quae Uladislaus prima egit, 1492. pro festo Purificationis confecto jam utroque hoc bello celebrata sunt. 40 Exstant quidem in Vestigiis Diaetarum pag. 411-a litterae statuum de 10-a Aug. 1490. ad civitatem Bartphensem datae, ubi dicunt: "Majestas Domini Nostri regis eundem D. Ioannem Albertum (qui superiorem Hungariam jam invaserat) cum satis numeroso exercitu et cum universis viribus suis, quas magnas habet, insequi decrevit." 41 Exstant ibidem pag. 413. aliae ipsius Uladislai


5642. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

33 (b) Omnes hi abusus patent et e coaevis scriptoribus et e subjiciendis mox legibus quibus abrogantur. 34 (c) Causam eorum vide in Bonfinio et Tuberone. 35 (d) Patet id e conclusione decreti 1492. § 4. et 5. ubi dicitur: "Praeter praedictos (nempe in decreto hoc contentos) articulos DD. praelati, barones, nobiles plures articulos tam ratione decimarum, quam ecclesiasticorum beneficiorum ac collationis comitatuum praesentarunt praesenti decreto inserendos, sed quia iidem


5643. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

comitiis his decretum emanasset. 42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat. 43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest. 44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos... ad perficiendum ea omnia, quae a Nobis maximo cum suspiramine exspectabant, congregationem generalem pro festo B. Martini in anno proxime transacto indixissemus et celebrassemus, inter delecta grana frumenti zizaniam imponendo omnia subvertissent,


5644. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

cives justitiam facere possit. 18 (a) Septem enim praelatos et totidem proceres tabulis pacis hujus subscripsisse patet ex Auctuario Diplomatico Kollarii pag. 260-a. 19 (b) Patet id e praefatione decreti 1498. § 5. ubi dicitur: "Quamvis Nos unicuique regnicolarum tam magistratum, quam inferiorum libertates eorum ipsis (...) a serenissimo Andrea II rege confirmatas (...) in compluribus suis articulis diminutas (...) confirmari renovareque (...) promiserimus, forent tamen plerique


5645. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

21 (c) Habebant jus hoc comites adhuc sub Mathia cujus decreto 6-o articulo 60-o dicitur: "Et ille (comes) teneatur ex illo comitatu et non aliunde nobilem virum aliquem pro vice-comite eligere." 22 (d) Testatur id articulus 108:1492. ubi dicitur: "Quia certi domini praelati et barones non ad ipsum diem praefixum, sed (...) post quindecim vel viginti dies venerunt. 23 Quorum exspectatio adeo fuit onerosa quod consumptis eorum expensis nobiles mediocres et


5646. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

dies venerunt. 23 Quorum exspectatio adeo fuit onerosa quod consumptis eorum expensis nobiles mediocres et pauperes de ipsa diaeta discedere coacti fuerint." 24 (e) Patet id ex articulo 25:1495. ubi dicitur: "ut plurimum domini praelati, barones, caeterique consiliarii totam diaetam verbis conterunt et absque deliberatione ab invicem separantur; quo fit ut nobiles et pauperes (...) expensis admodum exhausti ad propria tandem cum ipsorum damno reverti


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
First 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.