Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sImUl

Your search found 3035 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 334-373:


334. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

esse cum eis, quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur . Hi sunt membra illa, quę scandalizant, et iccirco abscindi proiicique iubentur, ut potius sine illis uitam ingrediamur ęternam quam simul cum illis mittamur in gehennam ignis inextinguibilis. Discedite igitur a nobis omnes, qui operamini iniquitatem! Modicum fermentum totam massam corrumpit. Nihil tam perniciosum est quam societas hominum perditorum. His


335. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_465 | Paragraph | SubSect | Section]

eo aduenienti atque ibidem inter anachoretas residere cupienti cęllam cum supellectili dono obtulit se inde transmigrare uelle dicens. Post paucos autem dies reuersus, alteram multo labore sibi construxit. Sed mox et illam simul cum instrumento pari simulatione aliis eo appulsis concessit et iam tertiam (ut ipse Cassianus tradit) sibi ponere moliebatur, hanc etiam daturus, si habitatorem inuenisset. Tali itaque liberalitate ad seruitium Dei


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

fortitudo illius in umbilico uentris eius. Philoromus * corr. ex Phyloronius item presbyter intra saxeam speluncam inclusus et ferreis nexibus manes pedesque reuinctus uixisse perhibetur, ut carcerem simul uinculaque perferret. Hic extremo uitę die confessus est nullum a se temporis momentum, quo non de Deo aliquid cogitaret, prętermissum. Dum igitur corpus uoluntaria castigatione premeretur, spiritus


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

dies quadraginta ieiunus ambulasset, peruenit usque ad montem Dei Oreb atque idem igneo curru sublatus transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hic ieiunemus. Samuelis deprecationes ac simul populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercitum in ipsos iam irruentem repenti fragore tonitruque perterruit et in fugam conuertit. Si sic stat pro ieiunantibus et orantibus Dominus, quia a


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

cum aduersum Syros expeditionem parasset, uiro Dei obediendo exautoratis atque dimissis centum milibus militum, quos conduxerat de Israhel, cum triginta milibus suorum copias hostium inuadens superauit, cum utraque multitudine simul uincendus, nisi paruisset. Cęterum hac elatus uictoria, cum eiusdem prophetę monita contempsisset, a rege Israhel Ioas uictus captusque cognouit, quantum sibi prius profuerit obedisse, cum tantum postea non obedisse


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

illis olei erat, et quidem in deserto, ubi is liquor neque mutuo sumi neque emi poterat. Concitus tamen ipse, non inopię, non loci rationem ducens, quod iubebatur, perfecit. Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens, uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

de Iudeorum uirtute interrogatus, quod sentiebat, non dissimulauit, asserens inexpugnabiles esse Deo ipsorum cum ipsis stante, nisi quando eo relicto ad deos alienos declinassent. Ob hoc uinctus in Bethuliam mittitur, ut simul cum illis, contra quos bellum erat, captus puniatur. Sed longe secus quam ueritatis persecutores crediderant, euenit. Olophernes, qui nihil armis suis resistere posse gloriabatur, foeminę mane interimitur, reliqui fugam


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_527 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem multi pię simulationi adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis intermediis, qui inter Christi ascensionem et Euangelii uulgationem fluxere, ueniam hanc Iudeis ad fidem uenientibus datam, ut simul etiam legalia tenerent, si uellent; non autem ita et conuersis ex gentilitate, ne sibi circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne uero Lex ipsa cum idolatria pariter execrabilis uideretur, noluerunt utranque


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa fecerat! Beonem quoque abbatem in Thebaidis deserto habitantem, in summo silentio uixisse accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis. Theonam * corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset,


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam silentii tempora obseruare monet sic dicens: Volo, charissimę, ut in conuentu uestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festiuitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus uero omnibus, quibus et pro remedio et pro salute loqui conceditur, non singulis horis uacandum est uerbis, quę uix proferri sine peccato possunt. Sed hęc inuiolabilis obseruatio uigeat, quod


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

consuetudine semotus uixit. Quid magis mirer, nescio, tres pueros illos in Babylonica fornace inter flammas uinculis constrictor ardere nequiuisse an istos uigente iuuenta nuptiali thoro iunctos nuptiale opus, cum tandiu simul uixissent, exercere nunquam uoluisse. Magnum utrunque miraculum, sed multo maius mentem castam habere quam illęsum corpus. Hoc idem in Iuliano, Antiocheno martyre, et Basilissa uirgine mirari licet,


346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste sancteque uixissent, religioni sese tradidere: alter abbas monachis, altera abbatissa pręfuit uirginibus. Iulianus postremo martyrii quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicicia ita tormentorum uim


347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

uultu lugubri, et ipsum immundę cogitationis arguens resipiscere fecit. Quod si sanctissimum uirum procul a mulieribus separatum recordatio ipsa pene ad uomitum redire compulit, quanto propius periculo erunt; qui cum his simul habitare pręsumpserint! Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset, ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut


348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis Christi seruis negocium facere leue crimen putet, fama est mulierem hanc, simul atque de monte descendisset, uita decessisse, Deo temeritatem eius ulciscente. Eiusdem audacię, sed diuersi euentus foemina Carilephum in Gallia, loci, qui Cassagalla dicitur, solitarium adiit, uirili


349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

ętate solicite custodierat, Deo protegente nullius insidiis amittere potuit. Mulier quędam forma illius capta, cum ad ipsum impudenter irrumpere uellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que


350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis puritate perseuerans, nulli postea nubere uoluit, ne cum Henrico simul amitteret uirginitatem. Qui ambo, quoniam in coniugio cęlibes permanserunt, cęlo digni effecti et ad cęlum sublati, multo felicius perenniusque regnum acceperunt quam reliquerunt. Gunzonis, Arbonę ducis, filia


351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus. Luceiam, Romanam uirginem, rex quidam barbarus nomine Ancias, cum captam stuprare uellet, Dei cęli sponsam esse audiuit, et ui abstinuit ac simul liberam fecit. Quin etiam ad Christum conuersus, cum ipsam Romę martyrio consumptam audisset, captiuę suę sorte incensus relicto regno Romam perrexit et pro uerę religionis assertione supplicia pertulit, magis iam


352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

Madianite, ad quod palam intrare non erubuerat pugione sacerdotali confodiuntur. Et ne non iure cęsos arbitreris, illis punitis Dei in filios Israhel ira placatur. Prima Sansonis uxor, quia ipso repudiato alium acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem


353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, peccatorem longa delinquendi assuetudine mortuum et scelerum putredine corruptum, de quo dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Et flendi ergo nobis exemplum reliquit et, cur flere debeamus, simul monstrauit. Insuper iis, qui poenitentię iugum subire aspernantur, comminatur dicens: Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, sicut illi octodecim, supra quos cecidit turris in Siloe, et


354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_619 | Paragraph | SubSect | Section]

in conspectu eius arguam, et ipse erit Saluator meus, ut ex hoc intelligas peccatorum confessionem refugium esse salutis. Quid ipse Dauid? Nonne statim post confessionem translatum a se adulterii simul et homicidii crimen agnouit? Peccaui — inquit — Domino . Et continuo responsum accepit a propheta: Dominus quoque transtulit * corr. ex aliquid


355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

de medio auferret, qua dicere quis posset sibi horrendum fuisse ori ac dentibus admouere corpus Christi uiuum ideoque iungi communicarique noluisse. Sic igitur se nobis offerens, infirmitati nostrę prudenter cessit et simul saluti clementer consuluit, ne cibum sumere timeremus, cuius pastu immortalitatem, incorruptionem beatitudinemque consequimur ęternam. Quomodo autem Christus et in cęlo cum angelis et in terra nobiscum sit,


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

uisibilibus nequeant comparari, quęramus tamen aliquas rerum similitudines, quo magis credibilia uideantur, quę ueriora sint quam ut de illis quicquam dubitare fas sit. Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils, cum oritur, in oriente pariter et in occidente apparent. Nec tamen lux illa substantia solis est, cum in sacrificio altaris eadem substantia Christi sit,


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_637 | Paragraph | SubSect | Section]

sumere non recusans, quod diuinitus dabatur. Et certe dignus fuit a Christo communicari, qui se tactu etiam eius indignum iudicauit. Non negamus et Iudam a Christo communicatum. Sed quia irreuerenter simul et impie accesserat, post buccellam diabolo ad se aditum prebuit. Et uitę autorem inhonorans, mortis laqueo se infeliciter implicauit. At non ita Tharsitius martyr, Romę passus. Qui cum sacramentum hoc sub ueste


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

suffragari scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum. Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_643 | Paragraph | SubSect | Section]

hic ille panis esset, de quo per Hieremiam dicitur: Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui. Foeminarum quoque sanctarum hac in re curam studiumque indicabimus, ut ex eo simul et utilitatem monstremus. Maria Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem suum nusquam comparere et


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_386 | Paragraph | Section]

Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Ergo et illos, qui de incertis confidenter, de occultis asseueranter, de ambiguis indiscusse, de nihil ad se pertinentibus arroganter, de omnibus denique praue impieque iudicauerint, simul disperdet. Caput II / DE PATIENTIA INIVRIAE Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos per sui corporis sacrificium conciliaret Deo. Irridebatur itaque, et tacebat; accusabatur, et nihil respondebat; uerberabatur, et sustinebat;


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_403 | Paragraph | SubSect | Section]

benedictum! In omnibus his non peccauit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Quia certe uel labiis peccare Deo maius damnum maioremque miseriam esse existimauit quam cuncta, quę habuit, simul amittere. Ezechias, cum omnes diuitias suas nimis iactanter ostentasset legatis regis Babyloniorum, omnes pariter Babylonem Deo puniente transferendas audiuit. Cum ergo tantam iacturam se facturum didicisset, non est


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

feris erripuerant atque a pueritia ad adultam usque ętatem educauerant. Demum ipsam, quam apud Traianum habuerat, militię dignitatem rursum recepit. Sed maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo. Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

cum apud diuitem quendam hospitandi gratia diuertisset et ille se nihil unquam in uita aduersi passum iactaret, e uestigio cum suis recessisse dixisseque ideo se fugere, ne una cum homine perpetuis prosperitatibus uso simul pereat. Haud ita procul excesserant, et respicientes uident ędes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrę hiatu iam absorptas. Quam ergo melius agitur cum iis, qui identidem seculi huius premuntur angustiis, ut illic


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus. Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum dirigit. Nusquam queritur de femore debilitato, et statim post


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

molesta erit infirmitas. Orandum autem esse pro infirmo et Dominus docuit, suspiciens in cęlum, cum surdum ac mutum hominem curare uellet. Nec solum suspexit, sed etiam ingemuit, ut precaturi mentem simul cum oculis ad Deum dirigere discant. Paralytico, priusquam sanitatem concederet, peccata dimisit, ut, quia propter peccata in morbum inciderat, submota causa cessaret effectus. Ex quo sane datur intelligi ęgritudinem


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_438 | Paragraph | SubSect | Section]

illis, qui secum erant, a somno excitatis Christianum se professus est et uestitu reiecto nudus in stagnum prosiluit atque una cum iis, qui ibi erant, psallere coepit, coronam percepturus, quam is, qui inde effugerat, cum uita simul amisit. Mane post hęc eductis et in fidei proposito persistentibus crura confregerunt illique animas Deo tradentes tam gloriosa martyrii uictoria potiti sunt. Qui Romę in carcere cum Alexandro, maximo pontifice,


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_440 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtus, sed in sexu fragili mirabilior. Vir ultro certę *corr. ex certe se neci exposuit, ut cum Christo uiueret. Mulier coniugium uiduitate mutare pręoptavit, ut maritum martyrem uideret, cum illo simul cupiens torqueri, cum illo mori. Dorotheus et Gorgonius etiam ipsi Nicomedię passi sunt. Quos, quia inter Romanos milites uirtute ac nobilitate pręcellebant, Diocletianus primum largitione et blanditiis auertere


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nomine eius, cui irrogabatur, pulchre conueniret. Hippolitus quippe Gręca compositio, si in nostrum uertatur sermonem, »equo discerptum« sonat. O felicem uirum, qui quoties nominatur, toties patientię suę laudem simul proferri sentit, id pro Christo passus in corpore, quod a parentibus accepit in nomine. Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, cuius multa religiose et eleganter scripta extant, Carthagine passus est sub Valeriano et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.