Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hic

Your search found 6574 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-59:


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et sancto Domnione 1Primus itaque beatus Paulus apostolus qui ab Ierusalem usque Illiricum repleuit euangelio Christi; non tamen ipse per se intrauit Illiricum predicare, sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

predicans, multosque per totam prouintiam a gentilitatis errore conuertens, non paruam Christo ecclesiam adunauit, ibique agonem sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur 1Per idem tempus Dioclitianus, pater Maximiani, qui ex Dalmatie partibus oriundus extitit, ob res ab eo pro re publica multum strenue gestas a senatu populoque Romano imperator fuerat constitutus. Hic super omnes alios predecessores suos immanissimus christianorum extitit persecutor. Qui cum per uniuersum orbem fideles Christi beluina feritate persequi non cessaret, uelut rabidus leo sitim sue perfidie christiano cruore non poterat satiare. Propter ipsius siquidem edicta pestifera tot milia


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus tiranico more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit. 3Temporibus


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit exquirere, ut eum ab archidiaconatus officio deicere


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

misit beatus Gregorius quendam responsalem suum, qui ecclesias Dalmatie uisitaret. Eo tempore Natalis archiepiscopus de hac luce migrauit. 2Maximus autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui tamen preceperunt eidem, ut domini pape se conspectui presentaret. Sed ipse conscius electionis iniuste non accessit ad papam nec requisiuit


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit. X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum intrauerunt 1Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta colunas palatii supra mare. Hic quia pre ceteris maiori auctoritate pollebat, magnus Seuerus appellabatur. Iste cepit adhortari conciues suos, ut ad patriam redirent. Sed quia non erat tutum inter ruinas urbis antique habitacula ponere, consulebat eis, ut in edificio Dioclitiani se interim reciperent, ubi securius comorantes


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Caroli regis et Branimiri ducis Sclauonie, Iohannes archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo quartodecimo tempore Tamislaui ducis. Martinus archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores eius reges Dalmatie et Chroatie appellati sunt. Recipiebant enim regie dignitatis insignia ab imperatoribus Constantinopolitanis et dicebantur eorum eparchi siue patricii. Habebant


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia regalis erat episcopus et regis curiam sequebatur eratque unus ex principibus aule et sua iurisditio usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias retinere: comitatum Cetine, Cleune, Clisse, Massarum, Almisium et Corbauiam et ultra Alpes ferreas usque ad confinia Zagrabie totamque Maroniam. 4Nunc autem ad Dabralem episcopum redeamus. Hic enim cum esset potens et nobilis nec foret aliquis ausus ipsius acta reprehendere, quicquid sibi placebat hoc licere putabat. Habebat namque mulierem et filios quasi laycus, quos secum in archiepiscopali palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dictamine innouauit. Ymnos etiam composuit et quicquid de beato Domnio musice canitur metrico sermone conscripsit. 4Per idem tempus uacante ecclesia Traguriensi electus est quidam Iohannes, natione Ytalicus, et presentatus Laurentio episcopo munus ab eo consecrationis accepit. Hic pre ceteris episcopis aput Laurentium maioris dilectionis et familiaritatis prerogatiua gaudebat, quia erat uir litteratus et bonus. Pro amore siquidem celestis patrie cuncta carnis blandimenta contempnens asperrimam uitam ducebat et, sicut asserunt, ad tantam uirtutum gratiam excreuit, ut


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

a corpore uisceribus omnia intestina in secessum effudit. Et sic homo impius Arrianam imitatus perfidiam, iusto Dei iudicio ignominiosa Arrii morte dampnatus est. 14His ita gestis dominus Alexander papa de hac luce migrauit. Cui substitutus est dominus Gregorius septimus. Hic ergo misit legatum ad partes Dalmatie uenerabilem uirum Gerardum archiepiscopum Sipontinum. Qui Spalatum accedens cum magno gaudio et honore a Laurentio archiepiscopo susceptus est. Misit igitur et conuocauit suffraganeos Salonitane metropolis uniuersos. Qui cum conuenissent, prouincialem cum


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset. 2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat. 3Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie,


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sui regni exercitu in hostiles turmas uiriliter irruens, diuino protectus auxilio, maiorem partem barbarice nationis passim per campos strauit in mortem, alios uero extra regni confinia effugauit. 6Denique Vladisclauo rege migrante ad Dominum, Colomannus sibi in regno successit. Hic, cum esset uir ferocis animi, proposuit totam teram usque ad mare Dalmaticum suo dominio subiugare. Venit ergo cum multo armorum apparatu et optinuit ceteram partem Sclauonie, que a Vladisclauo fuerat pretermissa. 7Itaque ad mare usque peruenit, ut ciuitates maritimas


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata. 4Ea tempestate quidam egregie strenuitatis uir, Adrianus nomine, Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt.


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

4Erat autem eo tempore Gaudius clericus, natione Spalatensis, plebanus ecclesie sancte Anastasie, eleganti statura et inter ceteros litteratior habebatur. Erat autem filius Cotini, nepos Carochule, potens homo, multorum enim erat cognatorum et affinium populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie contulit nepoti suo Madio primicerio, fratri Iohannis Mesagalia, quia patronatus iure spectabat ad eum. 5Fuit autem Gaudius iste gratiosus satis aput reges Hungarie, quippe ut elatus


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uir magne scientie et bonorum morum actibus decoratus. Erat autem precipue eruditus in scientia phisicali ita ut respiciendo in faciem sani hominis prenosceret, quo egritudinibus genere et quo foret tempore inuadendus quoue medele antidoto posset languoris euitare discrimen. 9Hic itaque, cum aliquot annorum curriculis Salonitane feliciter prefuisset ecclesie, profectus in Hungariam mortis debitum soluit sepultusque est in ecclesia sante Marie in Alba. Ob cuius laudabilis uite conuersationem in magna ueneratione ab incolis regionis illius eius tumulus habebatur.


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XX. De episcopatu Farensi 1Interea uacante ecclesia Iaderensi tres eiusdem ecclesie clerici ad pontificatus honorem certatim aspirabant, uidelicet Lampredius Marichne, Petrus Camasii et Martinus Manzauini. Comes uero ciuitatis erat eo tempore Petrana. Hic cepit fouere partem Lampredii sperans se cum eo suauius uiuere, eo quod nec ipse per se superbus nec erat de superbo sanguine procreatus. Tandem Lampredius iste Iaderensis episcopus est effectus. 2Iste primus sub patriarcha Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erat de superbo sanguine procreatus. Tandem Lampredius iste Iaderensis episcopus est effectus. 2Iste primus sub patriarcha Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno Domini milesimo CXLV. Erat eo tempore quidam Lucarus filius Duimi Cicle archidiaconus ecclesie Spalatensis. Hic dolens quod Iaderenses a Salonitana metropoli se eximere laborabant, petiit a clero et populo consilium et expensas promittens se in persona propria ad sedem apostolicam accessurum et priuilegium Salonitane ecclesie contra Iaderensium molimina allegaturum. Sed tanta erat inuidia contra


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque. 4Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

huiusmodi sibi foret agendum. Dominus uero papa ipsius indebite molestationi compatiens, prefecit eum ecclesie Sypontine retenta nichilominus administratione ecclesie Spalatine. 7Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis. Hic quia Spalatensi ciuitati preesse ardentissime cupiebat, ciues eius nunc promissis sollicitans, nunc minis terrens laborabat multifarie, ut se assumerent in rectorem. Sed Spalatenses nullatenus flectebantur, detestantes prorsus regimen uiri Sclauigene experiri. Tunc dux ipse cepit palam aggredi


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitatem, cum magno tripudio cleri populique susceptus est. Cepit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesie uigilanti studio ampliare.//108 5Sed nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dolere cepit. Et conuocata populari multitudine in magno furoris impetu Raynerium circumdantes exclamauerunt: Quid tu, pessime presul et inique, contra nos agere conaris? Numquid putas posse nos eicere de possessionibus territorii patrum et antecessorum nostrorum? Nisi incontinenti recedas, hic, hic dies uite tue ultimus erit. Raynerius autem, ut erat constantissimus, nil eorum minis perterritus, libera et intensa satis uoce respondit dicens: Non uestrum est territorium, ut asseritis, sed possessio ecclesie beati Domnii, a uobis hactenus usurpata . Ad hanc uocem omnis


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cepit. Et conuocata populari multitudine in magno furoris impetu Raynerium circumdantes exclamauerunt: Quid tu, pessime presul et inique, contra nos agere conaris? Numquid putas posse nos eicere de possessionibus territorii patrum et antecessorum nostrorum? Nisi incontinenti recedas, hic, hic dies uite tue ultimus erit. Raynerius autem, ut erat constantissimus, nil eorum minis perterritus, libera et intensa satis uoce respondit dicens: Non uestrum est territorium, ut asseritis, sed possessio ecclesie beati Domnii, a uobis hactenus usurpata . Ad hanc uocem omnis multitudo


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

extincta imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis et sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti. 12Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesia sancti Benedicti. 12Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat . Et cum datam aquam ex uoto


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

absque licentia apostolice sedis administrationi Iaderensi ecclesie se impudenter immersit. Quam ob rem dominus Innocentius papa eum utraque dignitate priuauit. 6Insulani uero Spalatum accedentes elegerunt in suum episcopum Micham nepotem Picii, canonicum ecclesie Spalatensis. Hic in Spalatina ecclesia consecrationem suscepit et pergens ad apostolice sedis presulem confirmationis rescriptum optinuit, ut deinceps episcopatus Farensis antique metropoli Spalatine, tamquam matri sue, iure perpetuo adhereret. De Bernardo archiepiscopo


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium,


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et cum capitulo stetit, quam ob rem non equis eum oculis archiepiscopus aspiciebat, sed mutuis se odiis insectabantur. Archipresbyter uero perseueranti constantia adherebat eidem. 13Eo tempore uacante ecclesia Traguriensi electus est Treguanus natione Tuscus, patria Florentinus. Hic quia Bernardo archiepiscopo compatriota erat, duxit eum secum ab Hungarie partibus mansitque cum eo aliquanto tempore docens Spalatenses clericos in grammatica facultate. Cum ergo esset etate iuuenis et in his, que ad litterature peritiam pertinent, ualde utilis haberetur, ciues Tragurienses


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pretendentes dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, si tales habuerimus principes in regis curia protectores . 2Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus. 4Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pudore de insontibus sumerent penas et ipsi licentius sua ludibria exercerent. 5Factum est autem, ut quadam uice congregatis canonicis archiepiscopus diceret: Volo, ut nullus uacet in ecclesia personatus . Et tunc ordinatus est archipresbyter quidam Petrus, nepos Murigii. Hic, quia erat factiosus homo et inquietus, cepit aperte derogare archidiacono persuadens simplicioribus et indiscretis et se quasi caput eorum constituens nitebatur debitam obedientiam subtrahere archidiacono et se ipsum quasi superiorem reuereri querebat ab eis. Et sic feda nimis dissensio in


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rescripto. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXIIII sub Ottone cardinali sancti Nicolai in carcere Tuliano. XXXII. De Gregorio comite 1Illis temporibus mortuo comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et diues et in administrandis rebus satis circumspectus et strenuus, ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos iuuenes filios Vitalis. Hi etiam,


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multis suadere loquellis, ut super tam arduo negotio nichil incaute, nichil agerent properanter sed relligiosorum dumtaxat et fidelium uirorum utentes consiliis in facti executionem procederent. Nominauit eis expressim personas paucas, quarum debebant consiliis adherere dicens: Quia tanta uiget hic hominum malitia, ut plerique priuato amore non laudanda laudarent, alii uero priuato odio non uituperanda uituperarent, nec consulendo sinceriter ad uestre respicient utilitatis profectum, sed ad sue carnalitatis affectum. XXXIII. De Gargano potestate


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et audax, in pace mansuetus et blandus, nullus poterat esse ita pauper et uilis qui non facilem ingressum haberet ad eum et qui propere sui iuris non consequeretur effectum. In penis autem pro maleficio inferendis non erat tepidus sed rigidus, ut nullus


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui rem curiosius indagarunt, pauca narrabo. Est enim regio illorum in ea parte orbis sita, ubi oriens coniungitur aquiloni, gentesque ille secundum proprietatem lingue sue Mangoli appellantur. Ferunt tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie nomenque regis eorum Cecarcanus uocatur. Hic ergo cum habuisset bellum cum quodam rege sibi contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium


53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non sperantes lucem huius uite ulterius intueri. Flebant alii in uxorum et filiorum ruentes amplexus diris eiulatibus complangentes dicebant: Ve miseris, quid profuit tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari? Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illo tempore indeterminata permansit. XLI. De seditione apud S. Stephanum 1Interim autem Garganus completo regiminis sui triennio ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur. 2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis. 7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est. 8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit. 2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione demulcens eas ad concordiam multifarie


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat circuendo per ciuitatem subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is, qui eadem erat patria oriundus cum eis se yma tenentibus, ad tante


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret captiuorum, aliis quibusdam interpositis articulis, quos hic inserere opus non fuit. 16Et sic predicti principes infecto negotio ad propria sunt reuersi. At uero Spalatenses de Hugrini potentia freti credebant per ipsum omnes casus suos ad integrum restaurari. Tunc adeuntes archidiaconum cum capitulo instabant, ut electioni assensum


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter excusarent, rex factum equanimiter tulit mandans eisdem, dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis diebus. A ciuibus autem nostris pluribus est honoratus delitiis,


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.