Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sibI

Your search found 6793 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1201-1300:


1201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit, tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus? Eustachius Romanus aduersis casibus in uita


1202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo. Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterii missa, a grassatoribus intercepta fuisse audisset, gratias Deo egisse dicitur, quod magno se onere leuasset. Tam ergo modice tulit argenti amissionem, ut eo grauari se putaret, si non


1203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit. Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne uisum sibi restitui expeteret, quia eo restituto animę cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam continentes oculos forent habituri.


1204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

faceret detrimentum. Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse.


1205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator foret, plurimum angebatur, quod ęger, nihil. Paulus quoque, solitudinis quondam, quę Panephisi, Aegypti oppido, adiacet,


1206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

gratia ad sepulchrum eius accessisse et uoti compotem factum, dum rediret, secum quęrere coepisse, sanitasne corporis an imbecillitas ad animę salutem magis cessura esset; et rursum sancti aram repetisse orasseque, ut, quod sibi ad beatitudinem adipiscendam accomodatius esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur.


1207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

iuuenilis ętatis ardor eam compulisset. Aegra didicit optare meliora. Itaque, ut optata possideret, omne carnis detrimentum pro nihilo duxit. Mamillam deinde hulceribus affectam ita tolerauit, ut iam morti proxima, apparente sibi beato Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris.


1208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

meliora. Itaque, ut optata possideret, omne carnis detrimentum pro nihilo duxit. Mamillam deinde hulceribus affectam ita tolerauit, ut iam morti proxima, apparente sibi beato Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris. Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis


1209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_435 | Paragraph | SubSect | Section]

constringitur. Postremo ad stipitem ligatus, sagittis impetitur et, cum ne sic quidem confici potuisset, capite mulctatur. Quod autem rege illo, a quo peremptus est, superior fuerit, etiam inde apparet, quod rex oculum sibi sagitta forte confossum cruore eius liniens in integrum restituit. Itaque ad se sanandum eius opem, quem interfecerat, requisiuit et, impetrata, credidit, mortui religionem sponte sequens, quem uiuentem, ut suam


1210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_436 | Paragraph | SubSect | Section]

incorruptibilem coronam, beatus factus in sempiternum. Maximus martyr sub Decio imperatore ab Opimio proconsule in Asia passus, cum fustibus cęsus et in equuleo extensus ungulis quoque laniaretur, tormenta hęc non dolori sibi esse dicebat, sed iocunditati. Inde extra urbem tractus lapidibusque obrutus, iocunditate illa, quam inter cruciatus capiebat, iam omni molestia liber frui plenius coepit, fruiturus sine fine. Cyriacum,


1211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

urit, uermis immortalis rodit, tenebrę indiscussę caligant, sulphuris foetor semper exhalat, procellarum spiritus perpetuo furit, ubi denique horror sempiternus inhabitat. Merito talia sortietur, quisquis oblatam sibi ex diuina largitate martyrii coronam ignauo uictus metu accipere contempserit. Ideo sane nihil formidans Venantius martyr, sub Decio cęsare in oppido Camerino pręsidis iussu fustibus uerberatur, leonibus exponitur,


1212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

dolorem, ea sale et aceto perfricando. Deinde in crate distentos ad prunas applicat. Postremo suspensos laqueo necat. Adeo nullum tormenti inuenit genus, quo illos, ne magis Christo quam sibi militarent, mouere posset. Melioris itaque militię stipendia certiora perceperunt, non argentum neque aurum, sed ipsum cęlorum regnum. Nicetę martyris poenas difficile est enumerare nec miracula minus. Nicomedię


1213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

confregisset egenisque erogasset, ligatur a patre et bubalis neruis nudus acerrime flagellatur. Mox ab angelo spiritali consolatione recreatus et in cęlum suspicere iussus uidit manum coronam incredibilis decoris inde sibi porrigentem, ob quod magis patiendi cupiditate ardere coepit. Et cum ei super plumeum stratum uinculis colligato molliterque composito meretriculam adduxissent, linguam dentibus pręsectam in illam expuit et stupore


1214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

pedibusque truncatur, super candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in foueam multę altitudinis iactatur, sed et inde membris omnibus ab angelo redintegratis uiuus incolumisque educitur. Post hęc uenenum sibi propinatum sine noxa hausit ac mortuos quosdam precationibus ad uitam reuocauit. Quo quidem miraculo plurimi ad Christum conuersi mota seditione in regem impetum faciunt et frustra fugere conantem occidunt. Nicetas*


1215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

aliorum supplicia non deterruerint illum, sed animarint, ut martyr esse optaret, qui paulo ante fuerat gentilis? Adeone spectaculo illo delectatus est? Immo exinde firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit. Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum


1216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

illo delectatus est? Immo exinde firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit. Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos


1217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos requiris, quorum conspectu es indignus? Nam nomina illorum scripta sunt in cęlo.« Iratus ille contemptorem suum fustibus pręlumbari iussit, laminis candentibus uri,


1218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

iis inesse oportet, quibus patiendi deest occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret, intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur, incurrit. Ab iis percunctatus, quid facturus esset, si comprehensum trucidare uellent: »Precarer uos — inquit — ne uno ictu mortem mihi inferretis, sed prius particulatim mutilantes membrorum meorum


1219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_446 | Paragraph | SubSect | Section]

urbani prętoris, iussu in ignem cremanda deiicitur. Et cum illęsa permaneret, decollari iubetur. Ter percussa occidi non potuit et dimissa triduum superuixit, ut neque tunc moreretur, cum carnifici liberet, neque ultra, quam sibi expediret, uiueret, ne et ille nece eius gloriari posset et ipsa tardius, quam uellet, cum seruatę castitatis tum consummati martyrii reciperet mercedem. Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia


1220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

diceret, cuius paradisus omnium florum omniumque fructuum ferax multo amoenius, quam dici possit, uernat, suauius fragrat, copiosius exhuberat. Tunc Theophilus scriba ridiculi causa illam rogauit, ut, cum eo peruenisset, inde sibi rosas mittendas curaret. Cui ipsa: Nequid — inquit — impossibile esse credentibus credas, quod petis, efficiam. Postquam ergo decollata est, Theophilo in curia uersanti puer cum recentium cistula rosarum apparuit, et


1221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

esse credentibus credas, quod petis, efficiam. Postquam ergo decollata est, Theophilo in curia uersanti puer cum recentium cistula rosarum apparuit, et quidem brumę tempore, quando nihil in aruis florere solet, easque sibi a Dorothea de sui Sponsi paradiso missas dixit. Et cum obtulisset, ex oculis euanuit. Videns ergo ille serio factum, quod ioco poposcerat, quia fieri posse non credebat, et altius rem consyderans,


1222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

quę pro Christo mori non dubitauit. Euphemia uirgo, dum martyres Chalcedone ad toleranda fortiter tormenta palam hortaretur, dum cum ipsis torqueri cupiens clamat iniquum esse, ut sibi, quę Romana esset, et quidem senatoris filia, aduenę et ignoti homines pręferantur, se prius ad Christum mitti oportere, hac uociferatione prouocato Prisco pręfecto in cancerem cum cęteris, qui damnati erant,


1223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

ignaua timiditate uictus hęsitauerit, discat, quia ii sunt equi illi Zacharia propheta, cruoris aspersione ruffi, patientię uirtute robustissimi, de quadriga prodeuntes Euangelii et perambulantes terram. Dum enim ad cęlum sibi uiam affectant, terrena omnia pedibus conculcarunt. Hi sunt illa tertia pars, quę apud eundem prophetam duabus reliquis, hoc est, Iudeis et gentilibus prędicatur superfutura. Partes duę — inquit — in


1224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

enim dubitaret, an ipse esset, ieiunum et iam esurientem ad gulę uitium prouocat dicens: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem


1225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_458 | Paragraph | SubSect | Section]

conuersationis uomitum, sed apostoli precibus et Dei dispensatione factum est, ut deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod impudenter repetierant, constantius refutarent. Sic in tempore resipiscentes gloriam illam, quam sibi in cęlo repositam fuisse audierant, iam amissam recuperarunt. De Hugone quoque, Bonnęuallis abbate, legimus, quod religionem professus, continuo ad seculum redire tentatus sit. Nec ferre ad intima


1226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit. Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat. Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper


1227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate. Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis singulas offerat potiones eosque, qui hauserint, sibi obnoxios reddat. Non multo post Macharius inde reuertentem conspiciens,


1228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis singulas offerat potiones eosque, qui hauserint, sibi obnoxios reddat. Non multo post Macharius inde reuertentem conspiciens, quid egisset, quęsiuit atque accepit unum duntaxat ex fratribus illis, Theotiscum nomine, ampullę ueneno delinitum. Anxiusque de fratris periculo


1229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

in Domino fratrum (sepulchra) *coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc supererat) quem


1230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

acceperit. Etenim multis illius non falsis reuelationibus et coram se coruscantis luce delinitus, firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte


1231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

archiepiscopus, cum ab infidelibus in carcere teneretur et a diabolo in angelum transformato eductus multum iam itineris una cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret. Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Ille ad carcerem reuersus coronam recepit martyrii. Inuidia inimici seruare homini uitam hanc uoluit, ut ęternam differret. Sed ipse bonum, a quo auertebatur, consyderans, iustam


1232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri nouitiam esse et, dum ad aquam hauriendam missa esset, uiam aberrasse. Proinde orare, ut sui misertus nocte illa sibi locum intra monasterii septum concederet, ne forte foris manentem solitudinis bestię laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen


1233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat. Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere retraxisset. Antidius quippe, cum forte,


1234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit circumspectius, nullam prorsus cum foeminis consuetudinem sibi indulgens, sed potius declinans, quantum poterat, etiam conspectum earum. Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere


1235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse iactatum, non solum monialem ipsam, sed omnes prorsus foeminas, quę sibi in episcopio famulabantur, expulit atque abegit, et illa foedę cogitationis tentatio cum ipsis pariter eliminata prurire desiit. Vide, homini quanuis sancto incauta conuersatio quantum obfutura fuit, nisi Domini erga


1236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

terrens aduersarios quam ab eis territus. Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam noctem peruigil iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeo, ut uix iam


1237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeo, ut uix iam sufficeret sustinere. Vbi autem spiritum ipsum, ut se dimitteret, per Christi sanguinem adiurasset, statim dimissus assurrexit et ab eodem, a quo dimittebatur, didicit nullum adiurationis


1238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

fortiter contendit. Sed tandem aliquanto acrius impugnata, quam sustinere posset, clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo,


1239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

fecit. Illa autem pręsentissimi contra omnia tentamenta remedii memor, crucem designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet,


1240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

diabolus formam angeli fidelis gerens apparuisse fertur atque dixisse Christum iubere, ut illa potius diis gentilium sacrifficaret quam in cruciatibus deficeret. Obstupuit Iuliana tali nuncio, et dubitans, quinam esset, a Deo sibi certius indicari postulauit. Mox diuinitus inspirata, manu illum apprehendens uinculis constrinxit uerberibusque affecit, uolente Domino, ut scelestus Belial ab eadem, cui dissuadere ausus fuerat


1241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis iisdem in uirtutibus perseuerandi facultas tanto quidem datur maior, quanto uita breuior et sic repente deficimus. Iacob, ut de illo adhuc plenius explicemus, ad Laban, auunculum suum, uenit, sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem pro Rachele, sed Lya data est. Seruiuit alios septem, et Rachelem accepit. Seruiuit etiam annos sex, et ualde ditatus est pecudum seruorumque copia.


1242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

morientes prius quam tacentes religionis ueritatem. Et hi quidem tam fortes tamque magno animo uiri tanto primitus pauore perculsi fuerant, ut Domino relicto fugerent, Petrus etiam se illum nosse negaret. Nequis itaque sibi applaudat, quod firmus sit; ipsa perseuerandi firmitudo non a nobis, sed a Deo est. Videt autem Deus boni operis in nobis affectum, exercendi prębet facultatem, exaudit preces et consummandi affert auxilium. Negociari


1243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

ne deficiant in uia. Sic ergo Dominus perseuerantes gratia sua pascit, ut deficere non sinat, immo, ut abundare faciat. Nam et comederunt — inquit — et omnes saturati sunt. Ac nequis ad uitę perfectionem sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non a turba, sed ab apostolis colligenda. Duo cęci secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando, increpabantur, ut tacerent. At illi


1244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

autem certare esse — certando non defatigari. Theodorus itaque, eius discipulus, professionis suę initio a matre multum, ut rediret, solicitatus, nonquam assensit. Attulerat illa ab episcopis litteras, quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet


1245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut


1246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

et uiuere Christo. Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum amissurus erat: Cur — inquit — alterius fratris domum tibi proximiorem


1247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

uerba beatum exhalauit spiritum. Statimque terra obrutum ante urbi sepultum quam mortuum nunciauerunt. Ioannes, Aegyptius anachoreta, pręter uitę sanctitatem futurorum etiam uaticiniis clarus, cum diem postremum sibi imminere cerneret, toto triduo neminem ad se admisit, ut Deum, ad quem gaudens proficiscebatur, liberius expeditiusque contemplari posset. Triduo uero elapso complicatis genibus orando spiritum emisit. Qui cum tali gestu


1248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_499 | Paragraph | SubSect | Section]

in uastissima Aegypti solitudine moranti et nulli hominum cognito et consumptis indumentis nudo, cum iam uita excessurus esset, contigit Pafnutium abbatem uidere, a quo interrogatus nomen uitamque exposuit et ipsum a Deo sibi destinatum, a quo postera die sepeliendus esset, dixit. Cum ergo animam, ut prędixerat, exhalasset, uidit eum Pafnutius ab angelis in cęlum tolli. Cuius corpusculum suauissimo odore diuinitus perfusum sepelire uolens,


1249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro nobis pependerat in cruce. Et ipse inter quatuor Ecclesię candelabra numerandus Augustinus, cum febri correptus uitę sibi finem imminere conspiceret, psalmos, qui poenitentiales dicuntur, conscribi et ante se legendos parieti affigi iussit. Eos dum legeret, lachrymas hubertim fudisse dicitur. Neminem ad se accedere passus est pręter medicum


1250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

quanuis sanctum et perfectum uirum, decedere debere, nisi ante confessus communicatusque fuisset. Nolle enim confiteri arrogantis esse, nolle communicare — inobedientis. Si autem Augustinus poenitentię precationes cum fletu sibi peragendas putauit quid nos facere oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum.


1251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non uiderant, sustinere nequiuerint. Antonio monacho, qui Romę in Gregoriano monasterio uitam pie sancteque degebat, die quodam dictum est: Paratus esto et, quia Dominus iubet, migra! Qui cum sibi uiatica ad migrandum deesse respondisset, audiuit, si de peccatis ambigeret, iam dimissa esse sciret. Multum tamen ille hac de re dubitare coepit, et sequenti nocte, cum se sopori dedisset, eodem oraculo solicitatus


1252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

sublime uolantium quidam sentire meruerunt. Tam ergo gloriose ad immortalitatem ascendit, quam humiliter mortalitatem finiuit. Cudbertus (ut Beda scribit) primo monachus, deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re comitem assumeret. Tunc


1253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid hoc est, nisi quia digni sunt diem transitus sui non ignorare, qui semper parati sunt transire? Nam et Amator, Antisiodorensis episcopus, qui etiam in matrimonio uirginitatem seruare potuit, ultimum diem imminere sibi pręsciuit. Et cum ad ecclesiam perrexisset sermonemque ad populum habuisset, in solio suo sedens animam efflauit. Quam sub columbę effigie in sublime uolantem quidam conspexere, ut eo uisu et puritas uirginitatis et


1254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

sublata, pro laboribus, quos in terra sustinuerat, perpetuę quietis felicitate gaudere coepit. Et quę quondam lachrymis lauerat pedes Domini, nunc in conspectu eius exultat sine fine. Martha deinde, soror illius, reuelato sibi uitę fine, annum febris ignibus ęstuauit. Cum autem decessura esset, lampades accendi iussit et astantibus, ut uigilarent, iniunxit. Nocte prope media uentus irruens luminaria extinxit; demones apparuerunt. Sed cum illa


1255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

clausura esset extremum, iocundissima uisione, ne mortem timeret, roboratur. Vidit enim se ad locum immensi fulgoris adductam et in eo pratum multiplici florum pictura decoratum mirabilique odorum suauitate fragrans, et id sibi pręparatum audiuit. Dormienti quoque zona, qua cingebatur, soluta nec usquam comparens ipsam a corpore soluendam portendit. Nam et uox audita est, quę diceret die tandem centesima hoc euenturum. Dehinc sancta et prudens


1256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

eius ex monastico fortasse instituto accensa per noctem lucebant. Inter illa medius idem apostolus ipsi apparuit. Cuius repentino conspectu lęta magis quam perterrita interrogauit, essentne delicta sua sibi dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem


1257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_512 | Paragraph | SubSect | Section]

salitus fuerit, aptus erit usui uitę ęternę. Nisi enim ad purum excocti fuerimus, nunquam summę illi puritati, Deo, iungi adherereque poterimus. Neque enim apostolis ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. Et qui mundus est — inquit — non indiget, nisi ut pedes lauet; ut scilicet munditiem eius augeat etiam illarum sordium detersio, quibus nemo, dum in huius uitę uia est, carere non


1258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

senatoris, quod beatum Hieronymum magno semper honore coluisset, ad purgatorii tormenta deducendam decerni. Cumque diem signasset, quo ista uiderat, comperit eodem ipsos ambos fuisse uita defunctos. Et credidit uera esse, quę sibi per somnium apparuerant. Ex hoc pręterea liquet, quantum expediat cęlestis regni ciues persancte uenerari, cum sępe contingat, ut ipsis opitulantibus ii, qui ad infernum corruissent, infernum purgatorio commutent et de


1259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

possumus. Dum enim beatus Gregorius pontifex (ut ipse in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per


1260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea re flagitii commisisset, et ut par erat, magis doluit, quod Deo peccauerat, quam quod ab hominibus deprehensus esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus


1261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_517 | Paragraph | SubSect | Section]

maximus, cum mortem obiisset, Ioanni, Portuensi episcopo, apparens confessus est se Odilonis abbatis precibus ab ęternę mortis periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem


1262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_517 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternę mortis periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a


1263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

cadauer, dealbata sepulchra? Viuorum ista solatia sunt, non suffragia mortuorum. Quam graues autem quamque acerbę purgatorii poenę sint, illo celebri Gregorii pontificis exemplo satis constat. Quoniam (ut aiunt) cum sibi in poenam pię cuiusdam temeritatis, uel potius temerarię pietatis, quod pro Traiano orauerat, optio per angelum a Deo offerretur, maluit hic omnibus diebus uitę suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per


1264. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

pręmonet nos et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas


1265. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur. Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest,


1266. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_532 | Paragraph | SubSect | Section]

integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide desciscentes, ut usque in finem perseuerando salui fierent. Timebunt quidem horrendum Iudicii diem iam instare cernentes. Sed memoriam repetent Dominum sibi in Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et


1267. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_560 | Paragraph | SubSect | Section]

fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et in eos, qui sibi sapientes uidentur, contestabitur atque affirmabit, quod sapientia huius mundi stultitia sit apud Deum. Et in eos quoque, qui sermonis magis quam morum elegantię student: Non in sermone est regnum Dei — inquiet


1268. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_560 | Paragraph | SubSect | Section]

homicidia, ebrietates, comessationes et his *corr. ex iis similia. Quę prędico uobis, sicut predixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Idem de illis, qui suorum uel sibi commissorum saluti nihil aut parum prospiciunt, deffiniet dicens: Siquis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior. Infidelitatis ergo


1269. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

negauit et est infideli deterior. Infidelitatis ergo arguentur episcopi et Ecclesię pręsides, qui magis seipsos quam gregem suum pascunt, et lupum uenientem uidentes, dimissis ouibus, fugiunt. Arguentur principes, qui sibi subiectos minus recte gubernant. Arguentur patres matresque familias et omnes, qui eorum, quibus pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta


1270. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_567 | Paragraph | SubSect | Section]

iniustitia, et coenacula sua non in iudicio; amicum suum opprimet frustra, et mercedem (eius) *add. non reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque synopside. De prępositis autem Ecclesię, qui minus gnauiter suo funguntur officio, dicet: Hęc dicit Dominus, Deus Israhel, ad pastores, qui pascunt populum


1271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_568 | Paragraph | SubSect | Section]

abiectum, non reduxistis, et quod perierat, non quęsistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Post illum Osee propheta sacerdotes illos, qui sibi necessaria discere neglexerunt, cęci cęcos in foueam ducentes, arguet in persona Domini et abominabitur dicens: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Sed aliorum quoque


1272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_568 | Paragraph | SubSect | Section]

regem, et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Auaris quoque et cupidis exprobrabit: Aurum suum — inquiet — et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et quoniam hinc decedentes nihil ex his ferre secum possunt, dicet: Desyderabile argentum eorum urtica hę reditabit, lappa in tabernaculis eorum. Cum uenerunt dies uisitationis,


1273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

ut se Patre ęqualem probaret et te condemnaret erroris. Ecce, Cherinte, et Hebion, et Martion, et Paule Samosatane, et Photine, quem purum hominem putabatis, supra omnes angelos et sanctos eminet et mundum sibi subditum ipse iudicat! Nunquid homo tantum hic, et non etiam Deus? Nunquid non ideo uenit, ut a uobis infidelitatis poenas exigeret? At tu, Manichee, et tu, Valentine, ecce ille, quem non ex Virgine genitum, sed alter in


1274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

ei humero uno. Sicut etiam ipse per Esaiam ait: Mihi curuabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt, confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit omnia. Et tunc adorabunt eum — ut in Psalmo dicitur — omnes reges, o mn es gentes seruient ei. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrę gloriam tuam. Tunc tu, Domine,


1275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

inextinguibiles, quę sic fulgent, ut etiam fulgore ipso torqueant et excrucient. Cum enim sine intermissione urant peccatorem, hoc insuper ei pręstant, ut etiam illos inibi uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum suas cumulat alienis, utque idem conspectis terribilibus demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit,


1276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis est. Draco uero diabolus est, ut in his


1277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

Illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: Inuenit sibi requiem, non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in


1278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_584 | Paragraph | SubSect | Section]

Machario bipennem manu uibrans hostiliter minatus est. Hilarionem uariarum portentis uocum terrere agressus est et eiusdem orantis dorso insiliens latera calcibus, ceruicem flagello uerberare non timuit. Et eis parcet, qui sibi traditi erunt, quos igneis uinctos catenis trahet secum in abyssum? Sed et ipse in igne cruciabitur. Dolore ergo stimulatus, acrius ad inferendam homini iniuriam insurget. Diximus de terrore, qui damnatis per lucem


1279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_585 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab eis, ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent, secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum effugerent, omnes alios


1280. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetua anxietudine exęstuandum est. Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes diuitias paulo ante


1281. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere, multis cum lachrymis rogantes ueniam ac dicentes omnia se perpeti paratos, tantum ut pristinam gratiam apud Deum sibi recuperare liceret. Nequaquam tam cito tantas opes iterum contempsissent et ad apostolicam reuersi fuissent egestatem, nisi certo cognouissent et omnibus opibus maiorem esse paradisi gloriam et omni egestate angustiorem


1282. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

lachrymas cohibere non sinebat. Horum quoque poenitentiam imitemur, qui tam pauculorum dierum fletu tantam euaserunt perniciem et simul beatitudinem consecuti sunt ęternam. Idem Cyrillus refert, dum moestus oraret indicari sibi petens, qualiter se haberet Ruffi, nepotis sui nuper defuncti, anima, se foetorem primo sensisse supramodum grauem neque naribus omnino nisi compressis tolerabilem; mox deinde Ruffum conspexisse catenis candentis ferri


1283. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum.


1284. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent. In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris signa ostendit, longe alium amorem


1285. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret. Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in


1286. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

uisionis fidem fecisse, ne somnium putaretur. Quod autem non se satis correxerit, hoc, quod sequitur, exemplo perspicuum erit. Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset, dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque


1287. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? Quod si illum blasphemare non uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque


1288. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum offendere, dum ipsis blandiuntur, propter ipsos auaritię cupiditatique dediti et semper per illicitos quęstus diuitias, quas eis relinquant, comparantes. Maledicet frater fratri, amicus amico, quod sibi perperam actorum socius comesque fuerit et non ęqui, non honesti sedulus monitor atque consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere


1289. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

comparantes. Maledicet frater fratri, amicus amico, quod sibi perperam actorum socius comesque fuerit et non ęqui, non honesti sedulus monitor atque consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere cauet, ipsa correptionem non cauerit ultionis diuinę. Maledicet, inquam, alius alium, dum suam quisque consyderat erumnam suęque poenę stimulatur


1290. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

quando in monte et sole lucidior et niue candidior apparuit. Nec splendor ille fuit, qui tedium oculis afferret, sed qui tanta mentem apostolorum dulcedine perfunderet, ut Petrus ibi construi tabernaculum sedemque perpetuam sibi constitui expetierit et cum ipso fulgente in deserto uel solus permanere, quem non fulgentem in ciuitate celebrique in loco etiam nosse denegauit. A Patre luminum splendorem istum oriri et per Filium sanctis communicari


1291. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

Saluatorem expectamus — inquit — Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę configuratum corpori claritatis suę, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia. Ioannes quoque, apostolus ille, qui in sepulchro positus fulgere coepit: Scimus — inquit — quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. Et omnis, qui habet spem


1292. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteraque ędificia, cum marmorum specie, tum artificum opere mira. Et, si tot egregia in hoc infimo uisuntur elemento, quanto omnia excellentiora esse credi par est illo in loco, qui cuncta supereminet elementa, qui cuncta sibi subiecta et quasi sub pedibus posita despicere uidetur et sua sublimitate se omnium nobilissimum profiteri, quem summus et immortalis opifex fabricauit atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum


1293. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum uexat odium, nullum tentat uitium. Abest ęstus, abest hyems, abest tempestas, abest omnis uentorum hymbriumque procella omnisque maligni aeris intemperies. Nemo est, qui de casu aliquo sorteue conqueratur nec qui sibi pręter id, quod habet, amplius optet, iocundius desyderet, melius concupiscat. Tecum est quies et securitas, gaudium et gratia, salus et pax, concordia et charitas, iustitia et uirtus, uer perpetuum, amoenitas perennis


1294. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_613 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebimus eum, sicuti est. Et iterum: Serui eius seruient illi, et uidebunt faciem eius. Et ipse Dominus in Euangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt! Discipulis quoque rogantibus ostendi sibi Patrem respondit primo id, quod credere debeant: Ego in Patre, et Pater in me est; deinde, quod sperare: In illo die — inquit — uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego


1295. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

et ecce, quos nunquam antea uiderant, diuino fulgore mentem illuminante agnoscunt. Exclamat Petrui: Domine, si uis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur quartum sibi fieri non petiit? Quia sub eodem tabernaculo cum Domino habitare concupiuit, cuius aspectum tantę suauitatis esse persensit. Sed cur ab eo Moysen et Heliam seducebat? Ut ostenderet sufficere sibi solum Christum. Cęterum,


1296. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

quartum sibi fieri non petiit? Quia sub eodem tabernaculo cum Domino habitare concupiuit, cuius aspectum tantę suauitatis esse persensit. Sed cur ab eo Moysen et Heliam seducebat? Ut ostenderet sufficere sibi solum Christum. Cęterum, ut imbecillitatem humanę naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere


1297. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuere inciperet, dicens: Domine Iesu, suscipe spiritum meum! Paulus quoque apostolus gloriam Dei uidisse creditus, sed ad tertium usque cęlum raptus, idque utrum in corpore an extra corpus sibi contigerit, nescit. Et cum ita sit, manifestum est ad uidenda, quę uidit, et audienda, quę audiuit, non sensibus corporis usum, sed alio quodam sensu longe puriore diuinioreque. Et audiui — inquit — arcana


1298. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

eius frontibus incriptum gerent. Non egebunt — inquit — lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in secula seculorum. Quam pręclare apostolus reuelatam sibi supernę glorię descripsit dignitatem! Audimus quidem uerba consyderamusque mysteria et miramur. Sed ubi sunt, quęso, illa ineffabilia? Profecto, si omnium insuper hominum linguę hac de re sola quotidie loquantur,


1299. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

loquantur, semper bonum illud residuum erit, quod dici non potest quodque omnem exuperat fandi pariter et scribendi facultatem. Idem apostolus, iam fere centenarius senex, cum supremus uitę dies urgeret, sepulturam sibi parari iussit, quam, dum palam intrat, ingenti lumine diuinitus operitur. Lux recessit, sed ipse non comparuit. Locus, in quo se animam redditurus collocauerat, manna adhuc scaturire cernitur. Illum itaque cum corpore ad


1300. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta conspiciebantur, quę Petrus ad populum fando expromebat. Et dum plebs eum subtrahere neci uellet, ne oblatam sibi gloriam impedirent, petiit. Sed quota hęc beatitudinis eius pars, quę tantum ad fidelium consolationem uel infidelium conuersionem se ostendit, cum ille etiam inuisibilibus intra se iam frueretur bonis! Quę plenius


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.