Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: UelUtI

Your search found 2111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 201-300:


201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ardenter-que instaret diceret-que cum Propheta: Clamaui in toto corde meo: exaudi me, Domine! Qui sic non clamant, non facile exaudiuntur. Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri! Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit.


202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

locum non habebit. Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. Mar. 8 Denique, ueluti cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia.


203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille


204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De perseverantia virtvtvm. Caput XXVI Cum autem omnis capessendarum uirtutum labor in cassum cederet, nisi ei pręsidio perseuerantia foret, hoc ueluti opportuno dictarum dicendarum-que rerum loco eam inserere operęprecium erit. ut qui hactenus digne laudabiliter-que uersati sunt, intelligant neque deinceps sibi cessandum, donec ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim


205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

plurimi-que ipsum fecit, mox autem mutata in contrarium uoluntate contempsit atque illusit; uel ne pares inueniamur Iconiis illis , qui Paulum et Barnabam primitus pro diis habuerunt, deinde lapidum ictibus impellentes ciuitate ueluti inimicos eiecerunt; ne etiam simus arundo uento agitata et de nobis dici queat: Vię eorum tenebrę et lubricum. Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non


206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

irascaris, non turberis | et quasi qui nihil mali passus fueris, uultum non mutes | atque intra te animi quietem conserues, Illorum puerorum more, quos Dominus ad se uenire iussit | et: Mar. 10. Quisquis inquit non receperit regnum Dei ueluti paruulus, non intrabit in illud. Sicut ergo paruulus irę odii-que passionibus caret ex natura, ita uir simplex carere his consueuit ex uoluntate. Prudens pręterea si fueris,


207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem.


208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

orationem et obsecrationem | orantes omni tempore in spiritu | et in ipso uigilantes in omni instantia. Profecto, qui armis istis contra carnis infestationes demonum-que dolos munitus fuerit, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Erit ueluti turris fortitudinis a facie inimici | et tanquam nauis ualidis compacta trabibus | pertransiens mare istud magnum et spaciosum, nec fluctibus fracta | nec procellarum turbine subuersa. Siquando tamen ingrauescere carnis pugna | spiritum-que uehementius lacessere coeperit,


209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: Fugite de medio Babylonis, ut


210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illa. nonne uos pluris estis illis? Deinde considerare nos iubet lilia agri quomodo crescant, quali colore tegantur. et: Si, inquit, foenum agri, quod hodie est | et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit, quanto magis uos modicę fidei? Vnde ipse Deus, ueluti non habens quorum iustius curam gerat | quam eorum qui sibi in paupertate famulantur, in Esaia ait: LXVI Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Hinc illa


211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam


212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus equus. Tandiu igitur pacem cum illa habere poteris, donec uinctam compeditam-que tenebis | ac tanquam fugitiuum seruum, nunc uerberibus, nunc laboribus premes, nunc tenuabis inedia atque uigiliis. Desinit calcitrare iumentum pabulo subducto,


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in


214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que


215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse testeris, uerba Dei audi. Illis qui hoc contemnunt, dicitur: Io. 8 Propterea uos non auditis, quia ex Deo non


216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

possederunt, tu procul dubio post breues terrenę luxurię delicias poenam luiturus es ęternam, nisi poenitentiam egeris. Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem


217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

patremfamilias in domo honoretur. Illa obtemperet uiro, ei autem reliqua familia subiecta sit. Illa sicut Sara Abraham ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. Reg. primo XVIII Michol Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et eidem regi obsecuta est ut uirum proderet. Nam


218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Fructuosa est de qua loquimur | quam-que tractare instituimus, quę uere elemosina dicitur, a miserando trahens uocabulum, ut uere non simulate miserantium sit | nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut


219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

morte liberat. Times damnari? sed elemosina peccata purgat et uitam lucratur ęternam. Tot terribilium rerum metu hominem eximit elemosina | et ad summam prouehit beatitudinem | tu tamen auarus cumulandis non distribuendis opibus inhias | ueluti de promisso dubius, de pollicitatione incertus. cum multis aliis in locis Veritatis ipse sermo eadem asseueret et astruat. Iam primum hominis in egenos benefici rem non minui sed augeri Salomon testatur in Prouerbiis dicens:


220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Amici et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem | nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit | et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur.


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon Moabitarum regi annos octodecim. Deinde post obitum Aioth


222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem


223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens:


224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum adorari iubens. Et quoniam se supra hominem extulerat, regno depositus cum bestiis uixit. princeps Tyri Ad principem Tyri in Ezechiele dicitur: Hęc dicit Dominus Deus:


225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque contigerint, ęquo animo ferenda, quia nec bona | nec mala sunt, sed inter bonum malum-que media. Quibus si applicueris uirtutem, bona erunt. sin uitium, mala quidem. Veluti aquę potus cum uinum additur sapit, cum uenenum interimit. Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut materiam nobis suppeditent sperandę beatitatis.


226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris. non dolendo autem | sanari omnino non posses. Tu puniris ut resipiscas, percuteris ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum


227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna. Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno hausto, sic repente mortui conciderunt. numeri 20 numeri 21 Pari aduersus Deum proteruitate usi sunt ad Aquas contradictionis, cum sitim paterentur. postremo ad Mare rubrum itineris labore


228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

irascimur uel nostris uel alienis. hoc est, cum illa corrigi et emendari cupimus. Hinc sane et in nos uoluntariam corporis castigationem assumere consueuimus, ut mortiferę uoluptatis incitamenta excludamus | et carnem spiritui repugnantem, ueluti lasciuiens iumentum fatigatione aliqua labore-que domemus. Illos uero qui curę nostrę commissi sunt, si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese


229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De benedicendi stvdio. Caput XXVIII Post hęc optimum erit | ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est.


230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam qui bona diripit | et innoxios exuit opibus? Vnde idem dicit: Prouerb. 24 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. Et hunc quidem ueluti pestem quandam nos fugere suadet dicens: Prouerb. 24 Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit? Periculosa est enim cum


231. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Moyses Volumen foederis coram legit; illi omnes assensi sunt. Deinde Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta seniores Israhel, cum in montem ascendissent, uiderunt Deum Israhel: sub pedibus eius, quasi opus lapidis saphirini et ueluti cęlum, quando serenat. Ascendit Moyses montem fuitque ibi XL diebus et totidem noctibus. Dominus mandat fieri sanctuarium uasaque, quę talentum auri appenderentur, item alia ad cultum spectantia diuinum.


232. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

alter bonis. In his figurationibus designabatur futura aduersus impios Dei uindicta: ciuitas igni uastanda, populus ad idola conuersus, regnum Iuda uitiorum labe corruptum, peruersi denique et in perfidia pertinaces ueluti pessimę ficus proiiciendi, poenitentes autem Dei miseratione suscipiendi atque saluandi. Multo antehac populo Israhel in Assyriam translato alienigenarum


233. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | Section]

Macedoniam / Graeciam / Epirum / Illyridem / germaniam / Gallias / Hispanias / Italiam / ipsam quoque Romam caput orbis / dominam terrarum / triumphatricem gentium sub ipso Christianorum principum conspectu deformauerunt. Sic paulo post ex rigenti perpetuis niuibus angulo Sclauini veluti nimbo effusi Sclauini ex Scythia effusi. a nemine repelli potuerunt / quin transgresso Danubio omnia ad mare Adriaticum deuastarent. Itaque quum in Hispania consedissent Vandali / Vandali consederunt in hispania Sclauinorum pars Saxonum


234. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

sperans me facile ueniam a uobis impetraturum, etiam si huic amplissimo loco Propositio loco narrationis. uestrisque doctissimis auribus non satisfecero: praesertim quum elegerim munus laudandi eloquentiam: quae ueluti membra Penthei Pentheus. discerpta, et in unum corpus denuo redacta, huc tanquam ad tutissimum portum confugit, ac firmissimas aegit radices, et propagauit. Praeterea, quis tanto se fretum putet ingenio?


235. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

interuenientibus eloquentia cum de his tractat, propria sibi et peculiaria facit. Quaeso, quid est tam reconditum in Philosophia, quid tam acute ab aliis tractatum artibus, in quo non possit Orator suo quodam iure uersari, atque illud maiori copia et ornatu, ueluti quibusdam illecebris delinire? Recte quidem Gorgias Gorgias. apud Platonem Plato. de omnibus Rhetori putauit esse dicendum, ut se, teste Fabio,


236. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Eloquentia quinque maximas artes complexa. unam effici praestantissimam, non alicui certae materiae astrictam, sed quae rerum omnium habeat imperium, domineturque disciplinis omnibus, atque ex amplissimis uirtutibus (ueluti Stoicorum Stoici. copulatione) una uirtus Eloquentia uirtus. accumulata sit. Idque non tam Fabio, Fabius.


237. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

eloquentia? Conclusio per enumerationem. Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua suauitate non obmutescat? Tu decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis, ac ueluti in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae dissipantur. Tibi et Barbari et hostes obtemperant. Te concordiae altricem omne genus hominum in summa


238. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo autem potest tenere Iesum odii facibus ardens. Iccirco est scriptum: Resistit Deus superbis, humilibus autem dat gratiam. Hęc aperte quidem in eum machinabantur, nonnulla autem dolo et simulatione tentantes, ut, siquid a Lege diuersum pręferret, ueluti prophanum accusarent uel, si omnia efficere nollet, quę ipsi exigerent, eum, quasi qui non posset, infirmitatis arguerent. Tentantes igitur quęrunt signum de cęlo, quasi uero non sint ea cuncta de cęlo, hoc est a Deo, quę humanas uires excedunt. ** corr. ex


239. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod petierant, quia fraudulenter petebant, non ut credant, sed ut cauillentur. Omitto, quod iidem isti tentando et non pura animi intentione interrogarint: si liceat uxorem dimittere, et cum in templo ueluti magister uersaretur: in qua potestate id faceret, et: an liceret censum dari cęsari. His igitur prętermissis reliqua consyderemus. Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili — inquit — remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero


240. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit. **corr. ex exurexit O admirandam Domini *corr. ex Osęe nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos faciebat reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri,


241. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris propositum apud scelestos homines laudis habere locum, sed detractionis. Detrahunt *corr. ex turbato **corr. ex uinciri


242. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli a Iuda persuasi bono erga pauperes animo hoc egerunt, sed ipse Iudas malo, ut rei docuit euentus. Maria ergo, cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac uero consuetudine iam confidentior facta etiam caput eius perfudisse. Et sane oportuit eam a pedibus ad caput peruenire, quę prioris uitę calcata nequitia ad perfectorum


243. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos. In quo quidem ostendit nihil se timere uim insidiasque illorum, quando, quod illi


244. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixit eos in morte sua scandalum, hoc est fidei titubationem passuros fugamque facturos. Quia scriptum est, inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui


245. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

tres Euangelistę attenderunt trinę negationis initium tantum, Marcus autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta. Discreuit ergo Marcus ipsas negationes. Alii non diuidendo tres totas in prima incluserunt, ueluti unum corpus efficientes trinę ipsius negationis. Vnde tunc quoque, cum facta est, totam explicant ante galli cantum, licet et post *corr. ex ante primam gallus cantauerit et iterum post **corr. ex ante secundam et tertiam,


246. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi sese


247. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

uallatus angelorum atque animarum sanctarum. Hoc audito idem sacerdotum princeps ira percitus scidit uestimenta sua. Quę res indicio erat iam desiturum esse sacerdotium Iudeorum succedente Christi sacerdotio. Mos autem erat, siquid aduersus Deum dictum audissent, ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? Quanta huius pontificis in innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit,


248. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

moriturum promiserat, captum et uinctum et male acceptum uidens, cum illo mori timuit et suum esse magistrum negauit. Interim autem, dum Petrus frigescentia membra prunarum calore refouet, pontifex interrogat Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo quęrit, ut seditiosum deferat eum, qui circa se pręsidia compararet. De doctrina scrutatur, ut, si Mosaicę contrariam esse deprehenderit, ipsum tanquam Deo aduersantem morte


249. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

aspiret pauper, humilis nec arma habens, quibus aliena occuparet, nec pecuniam, qua uulgi sibi (in)*** amorem conciliaret aut milites conduceret. Vnde etiam ipsi non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est. Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum dixisse accusatores, sed omnes eorum delationes ex inuidentię liuorisque malignitate proficisci. Quamobrem


250. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

docens per uniuersam Iudeam, *corr. ex Ceperunt **corr. ex dicet ***om. incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere?


251. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

necandum omnes pariter succlamabant. Et quo manifestior eorum foret iniquitas, etiam mulier Christi iustitiam attestatur. Nihil tibi et iusto illi, inquit. Hoc est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis


252. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse agnosco. Veruntamen, quanto hęc mihi gratia maior, tanto et dolor meus acrior atque acerbior. Itaque pręteritorum recordatio beneficiorum pręsentis calamitatis grauitatem non mitigat quidem, sed auget. Veluti cum diuitis alicuius opes uis hostilis diripit, eo plus doloris ei accedit, quo plus habuit facultatum. Heu, quid agam misera mater? Quo me uertam, nescio. Ecce gladius ille olim a Simeone prędictus animam meam pertransiuit, gladius angustię, gladius moeroris, gladius


253. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

et tenebris dederit locum, ut terram contegerent, sicut olim Aegyptum contexerant? Tenebrę illę mentem pharaonis in obstinatione cęcam indicabant, hę Iudeorum cęcitatem testatę sunt, ignorantium aduentum sui Saluatoris et ipsum, qui eos a peccatis soluere uenerat, ueluti peccatorem condemnantium. De his tenebris prophetauit Esaias dicens: Ecce tenebrę operient terram et caligo populos. Vsque adeo obtenebrati fuere Iudei, ut prophetarum de Christo uaticinia noluerint admittere neque miraculis credere, dum terrenis honoribus


254. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de terrenorum cura ad cęlestium contemplationem. Petrę scissę sunt, et uos obstinati animi nondum frangitis duritiam, ut ad se conuersus mollescat, qui prauitatibus occalluit. Monumenta aperta sunt, et uos clausis oculis ueluti cęci, quę mox futura sunt, pertransitis, pręsentia tantum curantes. Corpora mortuorum surrexerunt, et uos de morte peccati surgere negligitis. Et quoniam in scelerum sepulchro iacere uos iuuat, in sanctam ciuitatem, cęlestem Hierusalem, non intrabitis, sicut isti


255. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo quod inter fideles etiam alii imperfecti quasi terreni, alii perfecti ueluti cęlestes et stellarum instar uirtutibus fulgentes habentur. Illi enim matrimonio iuncti liberis operam impendunt et terrę opibus inhiant. Hi talibus contemptis soli Deo seruiunt et castitatis paupertatisque suscepto uoto soli ei placere desyderant. Vana esset


256. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lętantem. Gentilitas enim, quę nullum uerę uirtutis fructum proferre poterat, erroribus uani ritus implicita, in Christum credendo facta est hortus bonorum omnium et in Ecclesia, quę est domus Dei, parere coepit liberos ueluti mater foecunda. Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet uirum. Siquidem in Iudeis coepta est Christi Ecclesia, sed in gentibus


257. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo credentibus atque sperantibus tribuuntur. Iccirco ipsa Ecclesia et regnare dicitur, certa de promissione regni cęlorum, psalmista ad Dominum dicente: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. Filius a dextris Dei sedet ueluti ęqualis; Ecclesia non sedet, sed stat, ut ante Dominum ancilla. Stat autem fidei, spei et charitatis auro exornata, circumdata uirtutum multiplicium uarietate. Diuersa enim bona sunt, licet unus, qui illa largitur, Spiritus sit. Deus autem hanc ita elegit, ut et bene


258. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo


259. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

autorem pręstaret. Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent: Iesum Nazarenum. Vbi autem audierunt dicentem: Ego sum, ueluti turbine repulsi retrocedentes*** ceciderunt in terram. Quid hoc est nisi illud, quod olim contigit Iudeis ad montem Synai? Loquente enim ad eos Domino et monte ex fulgure et tonitru fumante atque coruscante ipsi territi stetere procul et sublata in altum uoce ad


260. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

exigenti consentiret. Adulterium iuxta mysticum sensum fugere est hereticorum cauere prauitatem nec sinere eorum capi argutiis. Palium uero relinquere terrenarum rerum curę renunciare est et his expeditum Christo seruire. Tunc igitur Christus innocens uinculis constrictus, ueluti maximi criminis reus, ducitur primum — ut Ioannes ait — ad Annam, Caiphę pontificis socerum. Petrus Petrus et Ioannes Iesum secuti in atrium introierunt. Iesus alapa percutitur. Petrus interrogatus se discipulum eius


261. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio


262. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

non aperiet os suum. Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere liberum, sed urgentium uocibus atque insultantium sibi *corr. ex qni c ompulsus est ueluti reum condemnare. Igitur Barrabas homicida dimittitur, et Iesus, hominum Saluator, flagellis cęditur, spinis coronatur, purpura tegitur, arundine percutitur, necdum impiorum odium satiatur. Vno ore omnes exclamant: Crucifige, crucifige eum. Debet mori, quia se Filium


263. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim diuinitatem Christi designabat, quę mori non


264. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

ait — quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, quę facta fuerant. Referunt utique custodes terram tremuisse, angelos apparuisse, Iesum a monumento uiuum surrexisse, ipsos metu stupefactos ueluti mortuos cecidisse. Adorare debuerunt principes Iesum tam mirabiliter resurgentem, quem mortuum contempserant. Sed obduratus inuidię malignitate animus ueritatem, quam agnoscit, pernegat confiterique recusat et perire mauult quam errorem suum corrigere. Tunc


265. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim passio mentis rationem oppresserat. Sine intermisione ergo flebat, donec uoti, quo ueluti furore agitabatur, compos fieret. Quęrimus, cur primo unus angelus apparuerit, postea duo. Quęstio Et uidetur illos in ea significatione apparuisse, ut ipsum, qui ibi positus fuerat, in se figurarent. Quia


266. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

in coena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est, qui tradet te? Conuersus Petrus Ioannem uidit sequentem, quem uirginitatis merito diligebat Iesus, magis familiariter eum amplexus quam cęteros. Et hoc testatus est reclinando eum super pectus suum in coena, ueluti filium mater. Sed etiam Ioannes diligebat Iesum, quod tunc primum ostendit, cum ab eo quęsiuit dicens: Domine, quis est, qui tradet te? Nisi enim uehementer diligeret, non esset tam solicitus de eius proditore. Quem ideo — ut mihi uidetur — nosse expetiit,


267. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 695 | Paragraph | SubSect | Section]

— quid est aliud, nisi quod in Euangelio de apostolis est scriptum: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Mandauit enim Dominus apostolis, ut Euangelium prędicarent, ac ueluti nubes uento agitatę aera peruolant et in pluuiam soluuntur, ita illi orbem terrarum percurrentes doctrinam ubique diffuderunt salutarem. Tunc autem eis Dominus ianuas cęli aperuit, cum Spiritum Sanctum de cęlo misit. Quo illi repleti nobis manna cęlestem cibum


268. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fugacem et quam nulla uelocium canum uis consequi poterat, ingeniosi laquei cuiusdam uenatu captam, ut iussus fuerat, adduxit Euristeo. (Stymphalides V) Idem Stymphalidas aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc


269. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et diaboli aduersus spiritum, dum ei dominari atque imperare moliuntur. Et quoniam horum tentamenta uincere, in ea pręsertim ętate, quę ad hauriendas uoluptates est procliuior, multa constantis firmique animi fortitudine opus est, ideo Herculi hec tribuitur, Iouis, ut aiunt, filio, ueluti uiro uirtutis magis quam uoluptatis studioso. Sed concedamus cuncta, quę de illo feruntur, uera esse nihilque in his fabulosum haberi, dic, quęso, quęnam uirtus sit dracones interimere, si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur?


270. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slauinis regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia,


271. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum. Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plerumque incidit morbum, intestina tyrannide fortunis aucta premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli,


272. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

excitantur. Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam.


273. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quo et ipse securior regnaret et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi quique eum arctiore contigebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus, ueluti in liberam ciuitatem, se conferunt. Quos Bodinus quum per literas atque legatos nequiquam repetisset- responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros- comparato exercitu Rhacusam


274. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quę iudicium pręcessura sunt; deinde de ipso Iudicis aduentu; postremo de his, quę ipsius Iudicis sententiam secutura sunt. Nihil meo sensu loquar, sed illa, quę Scripturarum testimoniis Ecclesięque autoritate firmata nouero, veluti de ueritatis thesauro sublata, in medium proferam. Ante tamen, quam propositionis nostrę narrationem aggrediar, pauca quędam discutienda sunt, ne forte cuiusquam ad credendum fides uacillet.


275. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non


276. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

diceret: Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur . Ipsum, inquam quem postea armati milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum , sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria


277. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

habetur: Pluet super peccatores , inquit, laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum . Ignis ergo torrebit, sulphuris odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem miseros agitabit. De procella ista et Hieremias testatus est, ubi ait: Ecce turbo Dominicę indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput


278. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Nam post factum iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit , quanta pręparauit Deus his, qui


279. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere libuit, ut diceret:
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt.


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

eo facto demonstrabimus nec in Hungaria uiros deesse imperio dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis.


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret, quo cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla alia circa gens, armis, uiris, equis, pecunia, caeterisque rebus, quae bello usui sunt, quam maxime abundant, nec profecto cuiquam nationi aut corporum robore, aut ui animorum cedunt. At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta


288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem conseruare uolui, me patria extorrem expulit, ad te, cui maximo usui sum futurus, non ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam


289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis


290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

multis iumentis teneriorisque aetatis armigeris in itinere ui frigoris amissis. Alberthus fratris aduentu cognito animaduertensque praelio esse cum Hungaris decertandum, praesidia, quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi


291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit orat, permitteret se in hostem Tatharum extra ordinem uiritim pugnare. Audierat enim Rhassianus, quod profecto iuueni alioqui gloriae cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis potiorem, quorum circiter quingentos Alberthus secum habebat, ad pugnam prouocat, hostiumque signis identidem obequitans, conspicatus quendam inter


292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt. Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti anteponunt, una cum filio capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia absque ulla pudicitiae iactura emissis. Addita insuper


293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem uultum, plenam honestatis orationem, sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt, aeque ac optima patrum instituta non ad uitae integritatem ac religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent


294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna animorum contentione reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores, conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec


295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo


296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae


297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

suis liber quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil


298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in suo quisque


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica (, Augsburg), 35 versus, verborum 5015, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfthurcgerm].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica (, Leipzig), Verborum 4822, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfeloq].

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.