Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igItUr

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 573-654:


573. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non


574. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

in medium protulit et mulieri peccata palam dimisit, ut se non solum prophetam, sed etiam deum probaret. Peccatricem denique illi prętulit humilitatis officiis, dilectionis signis, fidei argumentis. Caueat igitur peccator peccatorem contemnere, ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum ipse ab aliis reprehenditur, a Domino defendi mereatur.


575. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est«- continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam homines sumus, ibi saltem commoriantur, ubi ortę fuerint. Linguam contineamus, si cogitationes non


576. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur. Itaque tota criminis suspicio in admirationem uersa est


577. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato miraculo cessauit innocentis infamia uersipellisque impostoris offucię magno omnibus tunc stupori fuere. Quam igitur circunspectos, quam uigilantes nos esse decet, nequid male de sanctis uiris, etiam cum in crimine deprehensos esse credimus, nimis cito affirmemus. Idem quippe callidissimus hic ueteranęque malicię ueneno imbutus


578. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

aspiceret, sibimet dicere solitus: »Hic patientius paupertatem tolerat quam tu, Bernarde.« Et si quem preciosius indutum: »Hic forte sub ueste delicata melior est quam tu, Bernarde, sub tunica rudi.« Merito igitur oculi illi radiarunt, quorum aciem nulla unquam temerarii iudicii hebetauerat lippitudo et semper integram puramque conservarat uerę sanctęque collyrium humilitatis. Porro aduersus eos, qui secus iudicant, uas


579. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_387 | Paragraph | SubSect | Section]

arroganter, de omnibus denique praue impieque iudicauerint, simul disperdet. Caput II / DE PATIENTIA INIVRIAE Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab eis facilius abstinere possimus, lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque


580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

semper se fuisse alienum. Ait enim: Si gauisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultaui, quod inuenisset eum malum; non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. Molliter igitur ferendo inimicos usque adeo fortis euasit, ut nullo deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus


581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_390 | Paragraph | SubSect | Section]

Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? Et responsum accipiunt: Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro salute omnium uoluerit mori. Dicet aliquis:


582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. Ignorationem ergo excusauit, non officii, sed hominis. Nunquid autem, si etiam sacerdos non esset, maledicere illi debuit? Nequaquam. Non igitur maledicendi affectu hoc dixit, sed Spiritu Sancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit; uel etiam prophetauit, quia uetus Iudeorum sacerdotium percutiendum, hoc est, repellendum erat nouo Euangelii sacerdotio.


583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

quo se lęsum scirent, impunitum dimitterent; ęquissimum enim esse alteri parcere ipsum, qui quotide a Deo sibi parci expeteret, cum pręsertim Veritas affirmet dicens: Nisi dimiseritis, non dimittetur uobis. Ferre igitur, non referre uerbera illum oportet, qui ad pacis ęternę quietem peruenire contendit. Vnde et Christophorum martyrem, cum a pręfecto Sami colaphum accepisset, dixisse ferunt:


584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

ferire uoluerat, sanitati restituisset, Theodoricum regem, ad quem ibat, abbati suo Columbano iratum, antequam audisset, fama miraculi pręueniente placauit, ita ut, quem ille dudum a monasterio expulerat, protinus reuocaret. Igitur in Agilio benignę patientię uirtus manum alterius male affectam sanauit, regis iram molliuit, abbatem in gratiam reduxit. Qui si pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset.


585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

allisisset extinxissetque, mox facti poenituisse atque afflixisse se, ita ut sex menses nudus per eremi loca deambulans ultro culicum morsibus se exposuerit tuleritque multarum iniuriam, qui unius non pertulerat. Vsque adeo igitur sanctissimi uiri omne prorsus uindictę horrebant genus, ut a bestiis, nedum a hominibus offensi, perpeti quam ulcisci satius putarent, illud semper animo uersantes: Mihi uindictam, et ego retribuam, dicitDominus.


586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_399 | Paragraph | SubSect | Section]

flentem respexit. Nesciebat se eius patrem, quem dedicauerat Deo. Ad hęc etiam, ut alibi diximus, in proximum flumen illum proiicere iussus, prompte uoluit obedire, nihil non faciendum ratus, quod ab abbate esset iniunctum. Igitur post probatam primo tolerationis, deinde obedientię uirtutem senior coenobii ipsum cunctis pręponens sibi successorem reliquit pręposuitque omnibus, qui omnium patientissimus obsequentissimusque fuerat habitus.


587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset.


588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinendi uiolentum usurpatorem ad miserandum prouoces quam ulla repetendi molestia ad iram. Talis pręcepti ratio magis elucebit additis eorum exemplis, qui illud, cum casus tulit, obseruarunt. Igitur Fundensis monasterii prępositus Libertinus, uiam pergens, forte incidit in quosdam equites Gothos. Cumque equum sibi, quo uehebatur, abstulissent, etiam flagellum eis porrigere coepit: Tollite et hoc- inquiens- quod


589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ibi erant, terrę hiatu iam absorptas. Quam ergo melius agitur cum iis, qui identidem seculi huius premuntur angustiis, ut illic felicitatem quęrant, ubi casus timeri non possit! Quanto igitur felicior- ut foeminarum quoque in calamitate patientiam explicemus- Othilia uirgo! Hęc apud Bauariam cęca nata fuerat; paternas deinde uix effugerat manus, qui eo processerat insanię, ut propter ipsum corporis


590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

Quasi - inquit- una de stultis mulieribus locuta es. Si bona sus cepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermoni bus Sancti. Merito igitur post tot aduersa talemque patientiam duplicia dicitur recepisse, cęteris felicior futurus, qui, dum uiueret, miserior existimabatur. Ezechias rex ęgrotauit usque ad mortem, sed cum orasset, factus est sibiipsi


591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Iulianus Apostata imperator, cum forte ipsi occurrisset, deridiculi causa: Gratias- inquit- ago diis, o Pygmeni, quod te uideo. Econtra ille: Gratias Deo meo ago- respondit- quod te non uideo. Tam igitur forti animo cęcitatem pertulit, quam tyrannum contempsit. Dehinc martyrii corona donatus uidere coepit, quę oculus non uidit, et audire, quę auris non audiuit, et intelligere, quę in cor hominis non ascenderunt. Et


592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię uirtutem uitę meritum. Ab ore morientis columbam exisse et ad cęlum euolasse uisam ferunt. Columbę igitur puritate interius totus nituit, qui oculis tantum exterius orbus fuit. De Didymo Alexandrino testatur Hieronymus, qui eius auditor fuit, quod a parua ętate oculis captus et ob id elementorum quoque ignarus tantum


593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum infirmitas humani generis conditionem altius consyderare. Et deprehendit nihil prodesse homini terrenum dominatum atque illum, ubi conualuit, dereliquit, cęlestia tantum quęrens et ęterna. Non ab re igitur in Ecclesiastico scriptum est: Infirmitas grauis sobriam facit animam. Marcellini, Anchonitani episcopi, sanctitatem haud impediuit podagrę morbus, quippe qui in manibus gestatus


594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda ęgritudo est, uerum etiam appetenda, quoties intimis in medullis


595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_424 | Paragraph | SubSect | Section]

obsequendo infideli tyranno uiuere. Septem uero fratres, septem in Apocalypsi ecclesiarum typus, multo atrocioribus tormentis conficiuntur cum matre, quia maior persecutio in Ecclesiam quam in Synagogam sęuitura erat. Igitur respuentes cibum Lego uetitum, supplicia constanter sustinuerunt, et quidem alius post alium, ut prioris poena cęteris cernentibus terrori esset, sed nequaquam territi sunt. Itaque uice cuiusque seruata linguas omnibus


596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_426 | Paragraph | SubSect | Section]

nec ipsius Neronis immanitate terreri potuisset, ne Christum prędicaret, morti addicitur crucis uersoque ad terram capite crucifigitur, quoniam errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus igitur crucem ascendere meruit pro Domino, quam pro omnibus ascenderat Dominus. Vicem reddidit et pręmium accepit, eos quandoque cum Domino iudicaturus, a quibus talia passus est. Ipse quoque uas electum Paulus a Lystris


597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_431 | Paragraph | SubSect | Section]

immanitatem arguere coepit. Ipsi mirabantur, quomodo uiuere potuisset, et cum eo miraculo ad credulitatem moueri debuissent, ad indignationem moti sunt atque eundem tandiu fustibus cędi iusserunt, donec exanimaretur. Tanto igitur martyrii amore flagrauit Sebastianus, ut nec sagittas passus conquiescere potuerit, quousque ad optatum uitę finem peruenit. Vincentius martyr in Hispania Cęsareę passus est; uere Vincentius, quia


598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_431 | Paragraph | SubSect | Section]

rogaretur, ubinam esset, »in sublime — inquit — unde te potestate terrena tumentem altior despicio!« Grauiora minitanti: »Non minari mihi uideris — respondit — sed quod uotis omnibus concupieram, offerre.« Igitur, cum ungulas, faces, prunas toto corpore dilacerato constanter exciperet, ait: »Frustra fatigaris, Daciane! Non potes tam horrenda excogitare tormenta, quam ipse paratus sum sustinere. Carcer, ungulae, candentes laminę


599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

extrema minitaris mori cupientibus. Non est, quod iustorum nece glorieris; eos occidisti, qui occidi optarunt, ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo. Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula coniecti


600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

pede statuam euertit. Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus fortiorem se deo suo ostendens ulcisci uoluit eius iniuriam, qui seipsum defendere, ne saltem caderet, nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini rota subiectum conteri et adhuc spirantem gladio feriri iussit. Et hic quidem martyr efficitur, sed euersi Iouis ignominia non aboletur. Ac ne imperator quidem


601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium igitur ad carcerem reductum secutus ab eodem se baptizari fecit et, cum iam aperte se Christianum esse proclamaret, Decio iubente uirgis cęsus capite truncatur. Quid est, quęso, quod tam horrenda aliorum supplicia non


602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel pergeret, quo necesse erat, uel loqueretur, quod opus erat ad salutem multorum. Caput VI


603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

illustratur suauiterque fragrat. Attoniti eo miraculo custodes, reseratis ianuis uirginem, ut abiret, hortantur. Cęterum ipsa, ne stans in limine uictorię pedem referendo pręmium amitteret, nusquam discessit. Postero igitur die Quintiani iussu super prunas testis permixtas aliquandiu uolutata torretur, simul ac laceratur. Fluenteque hubertim cruore ignis extingui coeperat, cum tam immane facinus terra non ferens intremuit, pars muri


604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_449 | Paragraph | SubSect | Section]

Vbi a dracone deglutita, rupto illius uentre euasit illęsa. Et demonem, qui humana figura ad se decipiendam uenerat, prostratum pedibus conculcauit, ita ut ille emisso eiulatu et se uictum confessus euanesceret. Victrix igitur diaboli nec humanis uiribus uinci potuit. Cum enim iterum in equuleo tolleretur, facibus ureretur, in aquam mergeretur, terra tremuit, uincula soluta sunt, uulnera curata, uirginale caput solari radio coronatum apparuit,


605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

ludibrio a puella haberi ratus, iracunde hoc tulit omniaque in illam tormenta, quę furenti occurrere poterant, exercuit: alapas, equuleum, ignem, inediam, trapeta, bestias, gladium, quo tandem illa confossa tradidit spiritum. Igitur non sola uirginitate Christo placere desyderans, ultro se exposuit suppliciis, ut placeret et martyrio. Theodosia uirgo, Cęsareę, Palestinę oppido, passa, quia Christum aperte confitebatur, urbani pręsidis iussu


606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_453 | Paragraph | SubSect | Section]

nec illa profecto satis esse poterunt, quę omissa sunt. Quo tamen quisque ad omnia minus trepide se accingat, libet in fine partis huius quędam Scripturarum dicta ueluti urgentes ad poenarum contemptum stimulos adhibere. Tu igitur, qui persecutionibus premeris impiorum, noli animo concidere: tecum est Dominus. Noli timere: ille te de hac breui calamitate mox ad ęternam euehet felicitatem. Ait enim: Cum ipso sum in tribulatione; erripiam eum,


607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_455 | Paragraph | SubSect | Section]

Nequaquam moriemini- inquit — sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum, quamprimum maledictionibus succubuere. Igitur caueamus ab eo, quia inimicus est, nec uerbis eius pręstemus fidem, quia fallax est. Homicida fuit ab initio — ut Saluator ait — et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium,


608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

semper inconcussus perstitit, quodque diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet. Quod si etiam in aduersis patientem esse cognouerit, iam illum


609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

sum et in carcerem et in mortem ire. Petrus ergo et tentari et labi dimissus est, ut per poenitentiam humiliatus disceret iam non sibimet confidere, sed ei, cuius beneficio etiam post lapsum subleuatus est, ne periret. Igitur, quisquis aliquid boni operis propria uirtute se effecturum promiserit, diaboli uanno concutietur et, cum triticum mundum se esse crediderit, inter decermina computabitur. Frustra aliquid conamur, nisi Domini affuerit


610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse quoque non cessat, quantum potest, reluctari aduersario suo et flagellationum iugo premere illum atque imperare uolentem, ad obediendum compellere. Castigo — inquit — corpus meum et in seruitutem redigo. Igitur, si pugnat caro, castigatione reprimenda est. Reprimentem Dei gratia adiuuabit. Carnis autem castigatio est ieiunium, uigilia, deprecatio, uerberatio, labor. Ad hęc idem


611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_462 | Paragraph | SubSect | Section]

Aderam, Antoni, sed euentum pugnę tuę pręstolabar. Quam quoniam imperterritus immotusque uiriliter sustinuisti, manet te uictorię tuę indeficiens in cęlo triumphus immarcessibilisque corona pręmiumque sempiternum. Igitur omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum. Macharius quoque,


612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis uenire se nunc non posse, quod eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macharius: Exi atque abi, si potes, inquit. Ego hic pernoctabo. Demones igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent. Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec


613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat. Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli


614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

remedii memor, crucem designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet, quod, qua die uita decesserat, in uisu abbati apparuit, ad


615. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_473 | Paragraph | SubSect | Section]

misit, nequiorem illo, qui uirginalem formam habitumque indutus ad Iustinam accedens, etiam se sicuti illa uirginitatem Deo uouisse dixit, proinde petens, ut, si non in societatem, saltem in seruitium reciperetur. Susceptus igitur post dies aliquot captata occasione suspenso tristique uultu dubitare se ait, ne uirginitatem seruando offendant potius Deum quam aliquid promereantur. Scriptum enim esse: Crescite et multiplicamini, et replete


616. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem pro Rachele, sed Lya data est. Seruiuit alios septem, et Rachelem accepit. Seruiuit etiam annos sex, et ualde ditatus est pecudum seruorumque copia. Igitur, quoniam uiginti annos perseuerauit seruiendo, tali reram successu potitus est. Moyses charitate in proximos, pietate in Deum semper pręstantissimus, et Aaron, sacerdos a Deo electus, quoniam longum uirtutum suarum


617. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non semel, sed frequenter peccamus? Peccauerat tamen et sanctus Dauid. Sed quia post peccatum, quod poenitendo deleuit, syncerus uixit, non minus Deo placuit, quam si omnino non peccasset. Igitur, si quo forte uitii diuerticulo iustitię iter interruptum fuerit, rursum ad illud per poenitentiam reuertamur. Quoniam autem reuertendi facultas interdum morte pręciditur, diuertere periculosissimum est, continuare


618. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_483 | Paragraph | SubSect | Section]

obseruatione digna euasit, quę Spiritu Sancto afflaretur et multa prophetaret, immo, quę illum, quem prophetę uenturum prędixerant, pręsentem cerneret et ipsum esse mundi Saluatorem palam confiteretur. Perseuerando igitur aditus ad Iesum comparatur, ut, ubi ipse est, ibi sit minister eius. Ad quem etiam Cananea mulier in Euangelio clamat dicens: Miserere mei, Domine. Et Dominus tacet. Et rursum illa: Adiuua me!


619. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_487 | Paragraph | SubSect | Section]

/ DE MORTIS MEDITATIONE Perseuerantiam autem boni honestique commodissime in nobis conseruabit mortis meditatio, iuxta illud: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in ęternum non peccabis. Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere aggrediemur, quemadmodum hi quoque, quos imitari cupimus, ultimum uitę diem semper ante oculos habuerint menteque uersarint, plurimum in eo curę ponentes, ne mors offenderet


620. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam autem, qui gnauiter excubat, non suppilatur, subiungit dicens: Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla


621. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant. Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus, et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas corruent


622. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo, dum licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est


623. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque reparanda in incorruptione et in gloria, si modo usque in finem fuerimus fideles. In sepulchro, ubi positus fuerat, Heliseus propheta


624. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

ęgrotaret quidem, consuetę abstinentię modum remisisse. Postremo corpori et sanguini Domini communicatum die nocteque intentis in imaginem Crucifixi oculis orando perseuerasse et altero illuscente die spiritum reddidisse. Igitur, dum passi Domini supplicia insatiabiliter consyderat, dum ipsum obsecrare non cessat, resurgentis gloriam hora ipsa, qua resurrexisse dicitur, uidit et a dextra Patris sedentem iam sine fine beatus conspexit.


625. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

demones apparuerunt. Sed cum illa orasset, soror e cęlo delapsa affuit, malignos spiritus in fugam uertit, ipsam consolata est, lucernas accendit. Tunc et Christus ei pręsto fuit et, ut secum ueniret, hortatus est. Ipsa igitur tam optato itineri se accingens, efferri se sub dio fecit cinereque conspergi et crucem sanctam iuxta apponi atque Euangelium Dominicę passionis a Luca descriptum legi. Postremo in manus Domini spiritum suum commendans


626. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

communio, cum oportet, neque sepultura. Amatę, in Thebaidis monasterio abbatissę, Colonatus martyr apparuisse dicitur et, ut proximo Dominico die ad ecclesiam suam ueniret, eam inuitasse. Ipsa igitur, quę iam per annos quadraginta limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde reuersa, sororibus propediem ex hac


627. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_510 | Paragraph | SubSect | Section]

recederet, iussit. Eo fugato Christum uidit, a quo ad cęleste thalamum inuitata mox ire perrexit. Et tunc exanime corpusculum diuinum spirauit odorem, quia in odorem unguentorum Christi, dum uiueret, cuccurrit. Ad istorum igitur exemplum, quos modo commemorauimus, nos componentes, tunc pręcipue, cum a corpore secedendum est, humilitatem seruemus, poenitentiam agamus, precibus instemus, fidem, spem, charitatem nullo modo in nobis labascere


628. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

fundamento destruat in nobis ędificium uirtutum. Iccirco Apostolus: Licet nos — inquit — aut angelus de cęlo euangelizet uobis, pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Quamcunque igitur uersipellis bestia formam induerit, in quamcunque speciem se uerterit, siue angeli, siue hominis, siue sancti, siue etiam Christi, in hoc profecto agnosci poterit, si dicto factoue aliquo ab orthodoxę fidei ueritate per


629. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

tentabit, si uenię spem terrore iustitię opprimere conabitur, si denique mentem nostram terrenarum fragiliumque rerum recordatione ab earum cogitatu, quę cęlestes et ęternę sunt, auocare atque auertere molietur. Tu igitur, qui ex fructibus malis malam arborem iam nosse poteris, ubi paruerint insidię, protinus exclama: Discedite a me, maligni; et: Ego scrutabor mandata Dei mei. Tum demum ad Saluatorem mente, ore


630. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

et eduxisti nos in refrigerium. Veritas ista ne in obscuro lateret, quorundam defunctorum manifestis apparitionibus illustrata est perspicaciusque patet, quam ut argumentis ad se probandam indigeat. Nequa igitur huiusce rei in cuiuspiam animo residere possit ambiguitas, ea nunc miracula in medium proferre operęprecium erit. In ea epistola, quam Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, de signis diui Hieronymi post obitum factis


631. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

profore ei, si ipse panem consecratum Deo offerendo pro illo oret. Quamobrem presbyter sacram hostiam obtulit, Deum precatus est, ad balnea rediit, sed non inuento homine a poena liberatum intellexit. Agnus igitur, qui immolatus abstulit peccata mundi, et eorum peccata, qui in purgatorio sunt, si pro illis offeratur, aufert, ita ut multo citius a debito soluantur quam soluerentur. Hoc idem sequenti quoque exemplo astruere


632. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_517 | Paragraph | SubSect | Section]

purgatorio ad beatitudinem translatum dixit, Odilone et monachis pro se deprecantibus. Deinde et ipsi Odiloni sub eadem forma se ostendens gratias egit, eo quod tam grande beneficium per eum potissime accepisset. Non frustra igitur pro fidelibus defunctis orat Ecclesia, non incassum solennem pro eis instituit supplicationem statutaque sacrificia. Quam quidem rem nequaquam faceret, si nullum esset post mortem purgatorium. Hoc etiam ante


633. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

Etenim debitum, quod sponte redditur, pluris ęstimat Deus, quam quod ab inuito iuste extorquetur. In hoc obseruatio ęquitatis est, in illo remissionis meritum, ut pauca etiam libenter soluenti multa condonentur. His igitur intimis animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in


634. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_522 | Paragraph | Section]

Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno


635. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_526 | Paragraph | Section]

sequuntur? Si enim in Malachia legimus: Ecce ego mittam uobis Heliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius


636. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

fur comprehendat. Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei. Vtique, qui in luce sunt, inuigilant uirtutibus; qui autem in tenebris, in uitia impingunt, et mentis oculis capti, furem uenientem uidere nequeunt. His igitur tanquam fur ueniet ipse tremendi Iudicii dies, quoniam imparatos offendet. Quamobrem diluuio illum comparans Dominus: Sicut in diebus Noe — inquit — ita erit aduentus Filii hominis. Sicut


637. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex


638. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur. Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI Postquam igitur uirtutes cęlorum commouebuntur, sicut in Euangelio scriptum est, tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo et tunc plangent omnes tribus terrę. Si uirtutes cęlorum tunc commouebuntur, id est, angelici


639. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_539 | Paragraph | SubSect | Section]

frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. In Apocalypsi quoque legitur: Ecce uenit cum nubibus, et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrę. Amen. Igitur terribili minacique facie ad nefandissimum illum impostorem bonorumque interemptorem Antichristum et impietatis ministros conuersus clamabit et dicet: Dies ultionis meę in corde meo, annus retributionis meę


640. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_547 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, opera exurentur. Et rursum: Expectantes — inquit — et properantes in aduentum diei Domini, per quem cęli ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent. Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris


641. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam Deus iudex est. Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a


642. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

ignis, rotę eius ignis accensus. Fluuius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Explicabuntur igitur libri prędestinationis pręscientięque diuinę, et Dominus iudicabit orbem terrę in ęquitate et populos in ueritate sua. Iustum et impium iudicabit Dominus, ipso per Ezechielem dicente: Ecce ego iudico inter


643. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. Igitur, cum iam — ut in Psalmo dicitur — aduocabit Dominus cęlum desursum et terram discernere populum suum, cum paterfamilias peregre rediens exiget rationem a seruis de pecunia ipsis olim ad negociandum


644. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

tantę remunerationis magnitudinem ac simul quęrentibus, quando ea, quę commemorata sunt, ei pręstiterint, respondebit: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi Christiano impenditur. Non est contemnendus etiam minimus pauper fidelis, quia frater Domini nostri est. Non est in necessitate deserendus, ne in illo deseratur Christus. Omni ope, qua


645. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_558 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent. Caput IX / DE SENTENTIA APOSTOLORVM ADVERSVS PECCATORES Primus igitur omnium ipse apostolorum princeps Petrus in illos insurgens exclamabit et dicet: Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in diem *corr. ex die Iudicii reseruare cruciandos.


646. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_571 | Paragraph | SubSect | Section]

erunt, quales et ante fuisse Scripturarum ueritas testatur. Caput XI / DE DAMNATORVM AD INFERNA ABDVCTIONE Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum


647. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

accepistis, ecce prophetę et Legis obseruatores una cum Euangelii professoribus communi beatitudinis gloria illic collucent. Quoniam ipse angularis lapis Christus parietem ad parietem iungens fecit utraque unum. Merito igitur, quos ipsi olim diuidere conati estis, eorum nunc pari concordique iudicio condemnamini. Et tu, Nouatiane, qui misericordię Dei nimium diffidens negabas post baptisma peccantibus esse uenię locum, — aspice, quam


648. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur. Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia pietateque recesserunt, tantum et mansione a mansionibus sanctorum separari congruum


649. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda censentur, homines peccatores


650. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut dolore. Vident igitur pręter horribilem inferni situm formidabiles demones in diuersas portentorum facies ex industria identidem se transmutantes, ut ipsa quoque deformitate conturbent eos, quos persequuntur immanitate. Videbunt, inquam, et


651. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_586 | Paragraph | SubSect | Section]

et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Grandis distantia: alteri peccanti uita orando impetratur, pro altero, qui in morte est, ne orare quidem permittitur. Igitur, sicuti distincta sunt delictorum genera, ita et delinquentium supplicia distincta sunt. Est gehenna et caminus ignis inextinguibilis, est uermis et tinea immortalis, sunt tenebrę alię exteriores, alię interiores,


652. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_589 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic ira, illic pietas Dei est. Nonne ergo satis patet grauiorem esse animaduersionem Dei irascentis quam castigationem diligentis? Verberat aliquis filium, sed ut a uitiis deterreat; uerberat hostem, sed ut interimat. Nonne igitur leuissimus in hostem ictus durius feriet quam maximus in filium? Sic et minima in inferno poena maior est quam quę hic inferri potest maxima, quoniam hic filii, illic hostes Dei sunt. Quanquam multi et hic hostes, sed


653. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum damnandi essent, eiusdem apud Deum gratia, antequam iudicarentur, ad uitam redire iussos. Enarratis igitur omnibus, quę uidissent, sola infernalium poenarum recordatione a lachrymis se temperare nullo modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę.


654. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.