Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igItUr

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 846-871:


846. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit. Si parabola ista tantum trepidationis habet ob


847. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi


848. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere,


849. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Brissus inter liberos eius natu maior successit in regno. Reliqui duo, Totila et Stroilus, et ipsi dominandi cupidi ad alias prouincias sibi subiugandas animum intendunt. Erat Gothorum Gothi gens inquieta, uaga, absque legibus, aspera et bellicosa. Igitur Totila et Stroilus, cum a fratre Brisso subsidia impetrassent, ingentes equitum peditumque copias secum trahentes Occidentis regna inuasere. Et primo quidem infestis armis Pannoniam aggressi commisso cum Pannonibus proelio superant, regem eorum interimunt, regnum uictoria


850. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

sunt. Huiusce rei rumor Delmatię regem Salonis tunc residentem timore perculit. Ac repente legatos ad regem Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire hosti ne ille imparatos repenti irruptione opprimat. Igitur subitario milite comparato ambo pari animi audacia procedentes castra non procul ab hostium castris posuerunt. Per dies octo leuibus inter se procursationibus decertarunt, postremo exercitibus utrinque in aciem eductis diu dubio Marte pugnatum est. Denique magnis utrinque


851. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

comperisset, ibidem patris loco regnare Primus rex coepit natusque est ei filius cui Silimiro nomen fuit. Ipse autem Seuioladus Bosnę, Valachię usque ad Polonię fines, et Delmatię Croatięque imperauit, Christiano nomini infensissimus. Eos igitur qui maritima Delmatię oppida incolunt frequentibus afficiebat iniuriis. Anno imperii sui XII uita decedens, filio Silimiro regnum reliquit. Hic patri natura ac moribus longe dissimilis erat. Rex 2 Nam licet et ipse esset gentilis,


852. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id


853. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus


854. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

alter ex nepotibus eius natu maior nomine Sebeslauus regnare coepit. Cumque Scodram, regni sui oppidum, Gothi obsedissent, ille coacta suorum non parua manu audacter impigreque castra eorum Scodra inuasit ita ut primo impetu eos opprimeret. Hostium igitur, qui regnum suum bello lacessere non dubitauerant, statim pars alia cęsa, alia capta, alia in fugam conuersa uictoriam illi reliquit. Neque enim semper prospere pugnare possunt qui plus audacię quam uirium


855. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

in omnibus gessit; prolem tamen sibi suisque longe degenerem sortitus est. Filium enim habuit in tantum uitiis corruptum ut Apostatam} cognomento appellarent; Seislauo autem nomen fuit. Ecclesię non obediuit, uiuente patre regnum affectauit, in omnes fere iniurius fuit. Bannus igitur Bilicus proteruitate eius offensus cum iis quibus pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui


856. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

abigendi animo accidissetque ut ipsa in quadam minus firma uerticis parte percussa statim expiraret, domini iram ueritus effugit; illam enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen


857. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium


858. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale. Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras aperiri fecit et cunctis cum silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę


859. Niger, Toma. Doctissimo et integerrimo Marco... [page 4v | Paragraph | Section]

ad eam perficiendam, ut qui Christiano nomini tam infensi, infestique sunt, ipsius Christi Vicarii inuictissimi auspiciis profligentur. Etenim si nemo priorum Pontificum aeque, ac iste, magnas res aut aggressus sit, aut felicissime gesserit, cur non speremus, ipso duce, et hoc futurum? Oremus igitur, ut qui Pontifici Maximo Iulio secundo tantae gerendae rei contulit uoluntatem, non deneget facultatem. Ceterum felix Spalatina ciuitas patria nostra, cui Bernardus Zane contigit Archipraesul, qualem et habere iucundissimum est, et habuisse gloriosum.


860. Baničević, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 114 | Paragraph | Section]

ibit cum Vice Rege ad montes, reliqui opponentur Venetis: a Caesare petunt duo, sed erunt contenti quod alterum eorum faciat, videlicet quod mittat iiij. vel v. M. peditum Veronam cum sufficienti numero equitum, ad impediendos Venetos ne transeant in Lombardiam, vel quod rumpat in Burgundia, quo igitur ad statum Italie iste videtur bonus ordo si servabitur et facile obsistet Gallis et prohibebitur eis ingressus et Veneti cito humiliarentur: scripsit etiam Sanctissimus Dominus noster unum Breve Caesaree Majestati ratificando et approbando foedus initum inter suam Caesaream Majestatem et


861. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiiv | Paragraph | Section]

in re publica uersantur, quando opes non suppetunt, rem mercatura uolui quaerere. Quam, ut nosti, Cato dixit periculosam, Cf. Cato, Agr. 1, 1. at ego expertus sum insuper molestam et uehementer anxiam. Ita igitur affecti perparuam emendationi operam nauare potuimus. Verum quod ad poetam pertinet, multum ei barbaries, unde ad nos delatus est, nocuit, ut uidetur. Sed in eo nos egimus ut emendatior aliquantulum exeat: multa falsa castigauimus, manca et mutilata quae erant restituimus. In quibus nobis


862. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiiiv | Paragraph | Section]

non sinit, uerum alias tecum saepenumero licebit eorumque aegregie facta beniuolorum saltem memoria prosequemur.

Vnice te amo, Ioannes Baptista, meamque tibi officio et hac parua opera utcunque uolui fidem obstringere. Monumentum igitur apud te habebis, quo diu mei memineris. Nam quando iterum nos uidebimus, nescio: tu enim in Italiam rediturus es, aut in Gallia remanebis, ego adita Britannia Asiam petere cogito, inde in patriam


863. Andreis, Franjo... . Epistolae III, versio electronica [Paragraph | Section]

sufferre autem nequeo; neque ita subita me clades et inopinatus furor afflixit (id enim temeritati fortunae ascribebam), quam quum cogitem, nunc eo me locorum esse, ubi nec quispiam magnitudine mearum miseriarum tangitur neque locus virtuti datur. Quas igitur spes mihi est habenda, quomodo leniendus est dolor, plane non video. Ad patriamne, quę remotissima est et in hostium faucibus, an ad fratres amicosve confugiam, quibus nihil est de mea vita exploratum? Unicum profecto auxilium in tua Dominatione mihi relictum


864. Andreis, Franjo... . Epistolae III, versio electronica [Paragraph | Section]

addictum sub tua iura caput;
Saxa sed et gelidos adamantas et ardua montis
10  Culmina Riphaei Sarmatiamque trucem
Flexissetque lupos, Hircanias denique tigres
Et quae sub gelido terra Trione riget.
Nostra igitur quoniam si versas pectora vates,
In causa est probitas, gloria, Musa, lepos. Crebro memoria mihi repetenti tuam singularem beneuolentiam qua me nuper es complexus, quum


865. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omnia gubernat, sua potentia omnia sustentat. Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus est autor , acta institutiones-que perscrutabimur. Tria pręcipua sunt, quę in his obseruanda nobis mandantur: fides, spes, charitas. Fides, ut


866. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Euangelistarii Liber primus fidei. De fide Deo pręstanda. Caput I Primus igitur sperandę beatitatis gradus fides est. Credamus Deo, credamus Dei Filio | et quicquid Spiritu Sancto instructi diuini homines de iis quę non uidimus, nobis testati sunt, indubitatę credulitatis assensu suscipiamus. Ut iacto rectę fidei


867. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

trahantur. nemo saluatur inuitus. Vt uelimus nostrum est, ut autem uelimus et possimus, Dei est. Joa. 7 Siquis sitit inquit, ueniat ad me et bibat. Sitiant igitur et esuriant iustitiam, qui iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę. quod exponens


868. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ait: Matth. 16 Et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Quam petram ille qui primus confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: Jo. 8. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam .


869. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

doctrinę lectione. Matth. 17 Mar. 4 Luc. 13. Luc. 17 Si habueritis inquit fidem | sicut est granum synapis. Ad naturam seminis referendum est, ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod


870. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: Joan. 17. hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum. Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non


871. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Idem rursum ait: Mar13 Videte ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo | dicentes quia ego sum, et multos seducent. Cum hęreticis igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].

Niger, Toma [1512], Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica (), verborum 720, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [word count] [nigertepistmarul].

Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].

Beneša, Damjan (1476-1539) [1514], Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica (, Lyon), verborum 1502, Ed. Rezar, Vladimir [genre: prosa - epistula dedicatoria] [word count] [benesadepistolaededic].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515], Epistolae III, versio electronica (), Verborum 975, versus 33, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist].

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.