Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: igItUr

Your search found 4316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 938-943:


938. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. Frigus timoris est, calor ad amorem refertur, tepiditas autem desidię ocio-que tribuitur. Ociosi igitur et terrena magis quam cęlestia curantis deprecatio, quoniam neque satis timet neque satis amat, tantum abest, ut quicquam impetret, ut etiam (si fas est dicere) nauseam ei faciat, quem precatur. Cum enim admodum somniculose roget,


939. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non


940. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: 33 Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Poenitentia igitur nitrum est et herba fullonum, quę non corpora, sed animam nitidam reddit, et resina illa Galaad, quę non carnis ęgritudini, sed mentis medetur uitiis. Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur


941. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire. Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris index, euanuit. Vbi uero discessum est ab Herode, rursum idem lumen apparens illos


942. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit | et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis


943. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qvalem oporteat esse poenitentiam Caput XII Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.