Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullum

Your search found 987 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 761-819:


761. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

per regem coram aliquibus e proceribus suis verbali terrae alicuius seu nova collatione, seu iam possessae a prioribus conditionariis oneribus exemptione, eo ipso statum militum sint consecuti. 3 Movet me in hanc sententiam ea consideratio, quod nullum hactenus saeculi XI aut ineuntis etiam XII eiusmodi diploma praeduci potuerit, et quod frequens numerosorum hominum in militiam cooptatio natura sua breviorem, quam diplomatica est, formulam exegerit. 4 Nolim tamen inficiari quod donationes amplorum terrae


762. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

status. 5 Proinde cum conditionem udvornicorum praeeligerint, id ea de causa fecisse videntur quia conditio haec post iobagiones castri et iobagiones S. Regis maiori prae aliis existimatione gaudebat. 6 Cum tamen nullum alicuius ex alia conditionariorum specie ad udvornicorum conditionem per diploma regis elevati exemplum exstet, ego praeter iobagiones castri et iobagiones S. Regis omnes reliquas conditiones aequales reputatas fuisse tamdiu sustinebo donec


763. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

pristinae conditionis dicto castro in aliquo respondere teneantur. 2 Per altiores iobagiones castri non nisi aut officiales castri, aut iobagiones S. Regis intelligi possunt. 3 Nam inter reliquos nullum honoris discrimen viguit; ego malim primum exinde existimare quia, si fuissent iobagiones S. Regis, diploma id tanquam quid determinati indubie expressisset. 4 Obiverit aliquis e horum maioribus quodpiam castri munus quod specifice exprimere,


764. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

libertatis ut tam ipsi quam ab eis in perpetuum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur. 6 Quibus etiam terram Klokoche perpetua donavimus libertate... 7 Itaque de caetero ad iam dictum castrum nullum habeant respectum. 8 Cum castrum Goricza et pertinentem ad illud terram Klokoch, in qua postea familia comitum Voykfy arcem nunc a Turcis possessam aedificaverat, in Croatia profunde


765. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

ut praeter nobiles exstet alia etiam e conditionariis castrorum horum conflanda militia, qua reges tam domesticis, quam exteris hostibus tanto facilius resistere possint. 27 Institutum hoc saeculo X et XI religiose observatum fuisse videtur, cum nullum hactenus collatae alicui nobili terrae castri exemplum productum sit. 28 Andreas II terras castrorum nobilibus primum conferre coepisse videtur. 29 Verum reflexus indubie a ministris suis quod hoc primitivo Regni


766. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

antea comes, nobilitatem tum primum adeptus sit. § 43 Corollaria, et discrimen inter veterem et modernam nobilitandi per donationem formam. 1 Si omnia haec exempla rite expendantur, apparebit: 1-o, quod nullum servi ad statum servientis regii provecti exemplum prostet; omnia enim, quae de hoc argumento protulimus, diplomata tantum de conditionariis, id est servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt.


767. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

inde apparet quod eos rex iobagiones castri Bachiensis appellat. 6 Quare hi apud Aegydium ingenuum tantum aliquod servitium obiverint, neque ullam huius terram sub conditionaria aliqua servitute possederint atque adeo nobilitatio eorum nullum illi attulit detrimentum. 7 Servientium eiusmodi apud privatos plurimi Ritus. Expl. Verit. §-i meminerunt, quos ego omnes liberos homines fuisse et apud privatum talem ingenuum aliquod servitium obivisse reor.


768. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

statum conditionarii antea procurare, et sic demum per exemptionem impetratae eo nomine terrae ad statum nobilium eluctari. 11 Utcunque id se habeat, exteri certe plebeii per collationem liberae alicuius terrae nobilitati nullum exemplum prostat. 12 Nam ipse ille, de quo § 31 sermo fuit, Ruthenus defixo forte iam per maiores suos in Regno domicilio pro domestico potuit reputari. 13 Quare exteri plebeii nonnisi per statum


769. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

enatum est. 5 Cum enim colonis multa de conditione servorum adhaeserint, veluti quod sint glebae adstricti etc. iam minus atque antea conditionariis via ad nobilitatem patuit. 6 Iam reges excepto extraordinario quodam casu nullum e colonis suis nobilitabant, alienos autem absque domini eius terrestris assensu, quem non ita pronum fuit impetrare, alioquin nobilitare non poterant. 7 Itaque nobilitationis beneficium ad solos homines liberos nempe ad statarium, qui


770. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

facilitatem ut nobilitas per armales pro 25 florenis pensione impetrari potuerit. 3 Alii hunc ignobilem absque omni terrae collatione nobilitandi usum a Sigismundo, rege una et imperatore e Germanico, ubi ille antea viguit, Imperio, Hungariae illatum arbitrantur, nullum tamen hactenus, quod sciam, pragmaticum pro alterutra e his sententiis argumentum prolatum viguerit, docet prolatum a Katona Hist. crit. tom. ** pag. **, ex Schönlebenii Rosa Ursina, Emerici


771. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

hoc id necdum conficitur quod usus per armales nobilitandi jam in prima periodo viguerit. § 47 Quando usus per collationem nobilitatem conferendi incoeperit? 1 Ab eo inde tempore usque Carolum I nullum ego collatorum alicui insignium vestigium deprehendi. 2 Hujus de 1326. diploma inter Hevenessiana exstat quod ita habet: Consideratis fidelitatum meritis M. Nicolai... volentes dilectionis nostrae indicio eundem insignire cristam inferius descriptam,


772. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

duorum horum ego nullius e secunda periodo regis diploma legi quo scutum gentilitium alicui confertur. 9 Quare mihi rem in medio relinquere tutissimum videtur donec plura secundae periodi diplomata, quibus insignia concedetur, prolata fuerint. 10 Si nullum horum clausulam de nobilitato impetratore contineat, tum quidem tuto affirmari posse puto quod usus hic sub Ferdinando I invaluerit. § 48 An in prima periodo viguerit usus


773. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

Expl. Verit. §-his. 42, 174, 183, et 248 apparet. 9 Quod iobbagyiones castrorum omnibus his oneribus non subjacuerint, vel inde conficitur quia secus castrenses per sui ad conditionem iobbagyionis castri elevationem nullum cepissent beneficium, imo novum insuper armis serviendi onus in se attraxissent. 10 Iuvat itaque articulatim expendere, an, et quibus ex his oneribus iobbagyiones castrorum obnoxii fuerint. 11 Istvanfius libro IV testatur quod


774. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

praecipuis nobilium praerogativis, nempe foro regio, honore sub ejus vexillo militandi, et exemptione a descensibus caruerint, operae pretium videtur disquirere quando nihilomius et quomodo ad cathegoriam nobilium sint eluctati; ante Belam IV nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo appareat iobbagyiones seu castri seu ecclesiae sub axiomate nobilium venire. 2 Hujus primum de 1224. adeoque ante cladem Tartaricam editum diploma in hunc sensum, ut §-ho 52-o vidimus, emanavit quo


775. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

retulit. 3 Aliud ejusdem regis eodem §-ho provocatum diploma est de 1269. adeoque jam post cladem Tartaricam, in quo iobbagyiones etiam ecclesiae Albensis aliquem nobilitatis statum habuisse agnoscit. 4 Praeter hoc nullum hactenus alicujus regis diploma prolatum est in quo iobbagyiones seu ecclesiae seu castri alicujus in Hungaria siti pro nobilibus exprimerentur. 5 E converso e provocato § 52 Ladislai IV de 1273. diplomate apparet quod ille iobbagyiones


776. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

vidimus, evexit, commode referri potest. 18 In Hungaria singulares castri iobbagyiones ad perfectam statim nobilitatem evehi consvevisse supra ostendimus, evecti autem ad imperfectam illam libertatem integri castri alicujus iobbagyionum corporis nullum hactenus exemplum prolatum est. 19 Cum tamen Bela IV in provocato §-ho 52 de 1269. diplomate jam in ipsis ecclesiae Albensis iobbagyionibus aliquem nobilitatis statum agnoscat, debuerunt


777. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

duci praestando (militare enim pro patria non servitium, sed praerogativam esse reputabant) immunis fuerit, quoad 9.7 quoad: quod B ius bona possidendi, magistratus capessendi, et suffragia in comitiis edendi nullum inter optimates, et reliquos nobiles discrimen esse constituerunt. 8 Itaque primis occupati regni temporibus duae tantum hominum classes vigebant: liberi seu nobiles (sub quibus etiam optimates comprehendebantur) et servi. 9 Servis


778. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

§ 20 Uti et sub Stephano V, Ladislao Chuno, et Andrea III. 1 Stephanum V, Ladislaum Chunum, et Andream III inaugurale dixisse sacramentum nullum quidem hactenus diplomaticum vestigium eruimus; quod tamen Andreas III inaugurale diploma ediderit, e recens protracto Vladislai I diplomate satis apparet, quo hujus de 1298. decretum per extensum transumit et confirmat. 2 Cum Hungari


779. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

libertas electionis maxime vigebat, usos fuisse constat; res haec ab iis casibus metienda venit quando rex, aut nullam, aut minorennem, aut plures etiam adultas masculas proles reliquit. 7 Primus casus, dum nempe rex nullum reliquit filium, statim post funus S. Stephani se evolvit. 8 Si primogeniturae ordo jam stabilitus fuisset, huic Andreas I succedere debuisset. 9 Regnavit vero Petrus, qui ex Arpadiana styrpe per masculum ne descendebat quidem. 10 Ut


780. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

coeperat, continuas, quamvis ad apertum bellum non perductas, discordias habuit. 14 Bela IV Stephano primogenito Styriae recens occupatae ducatum cesserat. 15 Verum cum hunc subinde per pacis tabulas Friderico restituere debuerit, nullum autem filio aequivalens praestare voluerit, hic patrem non jam ad tertiam, sed ad dimidiam regni partem sibi cedendam coegit. 16 Ita editum semel inter fratres partiendi regni exemplum effecit ut idem postea non tantum fratrueles, sed et primogeniti regum


781. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

certe per primum Andreae II decretum debuit aboleri, cum nulla amplius ejus sive in hoc, sive in posterioribus decretis memoria occurrat majoresque nobilium causae iterum ad tribunal regium revocentur, sola minorum causarum cognitione palatino delata. 7 Nullum etiam inter regem et ultimam effectuantem iurisdictionem intermedium corpus fuit per quod tamquam vehiculum reges sua in effectum legum mandata ad subalternas jurisdictiones dimitterent, quod ab his de effectuatis regiis mandatis rationem exigeret, regemque de eo


782. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

adversabantur, per judiciarias sententias opprimendi, praesertim cum vix adhuc aliquae fixae civiles leges exstiterint adeoque sententiae in casibus, ubi nulla adhuc consvetudo emerserat, arbitrarie tantum pronunciari solverint. 3-o Nullum inter corpora legislativa aequilibrium. 4 Dein nec id uspiam adhuc definitum fuit, quam rex, quam optimates, quam denique nobiles in legislationis exercitio partem habere debeant, id est, nullum inter ipsa legislativa corpora aequilibrium exstitit.


783. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

solverint. 3-o Nullum inter corpora legislativa aequilibrium. 4 Dein nec id uspiam adhuc definitum fuit, quam rex, quam optimates, quam denique nobiles in legislationis exercitio partem habere debeant, id est, nullum inter ipsa legislativa corpora aequilibrium exstitit. 5 Immo ne id ipsum quidem, quod natio communem cum principe habent legislativam potestatem, ullibi hactenus in publicas tabulas relatum fuit. 4-o Nulla edendorum


784. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

constitutionis stabilitatem, sed funesta saepius civilia bella produxit. e) Negatum ante coronationem regiae potestatis exercitium. 19 Unicum illud Hungaricae constitutionis palladium ut rex, antequam coronatur, nullum regiae potestatis actum legitimo possit exercere, nulla vero pro legitima coronatione habeatur, nisi quae specifica S. Regni corona peracta sit, jam quidem hac etiam periodo viguit (a). 20 Id ipsum tamen usu tantum et consvetudine conservatum neque uspiam


785. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | SubSect | Section]

securitatem, nihil oportunius constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat. 8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam, quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille,


786. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3460 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 34 In coronatione sacramentum nuncupavit, diploma tamen inaugurale non edidit. 1 Apparet itaque ipsum etiam Ludovicum non successionis, sed electionis via regnum adivisse (a); quod occassione inaugurationis suae sacramentum dixerit, nullum quidem diplomaticum exstat argumentum. 2 Cum tamen electionis via regnum adiverit, cum patrem ejus jurasse constet, vix dubitare licet quod hic quoque vigentis jam a tanto, ut ostendimus, tempore consvetudinis hujus officium praestiterit.


787. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3460 | Paragraph | SubSect | Section]

una argenti marca, prout abusive invaluerat, ab iisdem exigatur, adeoque ordinaria tributi depensio a contrario hic quoque supponi videatur. 2 Verum inter plurima, quae hactenus coram judiciis producta sunt, et hujus et anteriorum aetatum instrumentis, nullum adhuc ejusmodi in medium prolatum est e quo usus persolvendi a nobilibus seu telonii seu nauli census elici potuisset. 3 Imo prostant elargita et a Ludovico I et ab ejus decessoribus compluribus civitatibus privilegia per quae cives ipsi a persolvendis


788. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3460 | Paragraph | SubSect | Section]

elargita et a Ludovico I et ab ejus decessoribus compluribus civitatibus privilegia per quae cives ipsi a persolvendis ejusmodi tributi immunes pronunciantur (a). 4 Quis jam credat immunibus a censu hoc civibus nobiles eidem subjici potuisse? 5 Nullum certe majoribus studiis coram tribunalibus agitatum fuit atque telonium Posoniense in lite, quam ejus intuitu archiabbas civitati intentaverat. 6 Produxit ille privilegium Belae III de 1139, confirmationem ejus a Bela IV factam de


789. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludovicum status regni sicut in aliis praerogativis, ita in hac etiam non dependendi nauli et telonii census immunitate conservasse appareat. 9 (a) In antiquissimo, quod adhuc eruere potui, civitatis Varasdinensis privilegio de 1209. dicitur: "Nullum autem burghenses tributum et tricesimam solvere tenentur, nisi qui vadit in Theutoniam." 10 In privilegio civitatis Pestiensis de 1224: "Item infra limites regni nostri ab omni tributo, salva tricesima, sint exempti." 11


790. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

ambitum regni nostri ubique non teneantur". 13 Quid? quod Vagner in Anal. Saaros. produxerit pag. 511-a donationem Andreae II super terra Frigidi fontis appellata FF. Sepulchri Hyerosolimitani elargitam, ubi dicit: "Et a iobbagionibus eorum nullum tributum aliquis tributariorum in foris et pontibus deposcat." § 38 Corregentia primum inducta. 1 Sub Ludovico novum constitutionis objectum, corregentia, primum invaluit. 2 Ornata fuit


791. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

non tempore coronationis, ast serius. 1 Maria virtute comitialis, quod memoravimus, 1378. decreti post obitum patris absque omni impedimento solium conscendit. 2 Quod inaugurale deposuerit iuramentum vix dubitari potest, quanquam nullum adhuc ejus rei vestigium erutum sit. 3 Capitulationi tamen alicui vix subscripserit cum confirmationem constitutionis Andreanae et Ludovicaei decreti primum 1384. ad preces statuum ediderit (a). 4 Exortis propter Caroli parvi caedem turbis


792. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc numerum tantum mittendorum e singulis comitatibus deputatorum designasse, individuae vero eligendi potestatem comitatibus reliquisse indicant. 10 Itaque mihi ea praeplacet sententia quod usus congregationum in comitatibus aut jam antea viguerit, licet nullum hactenus ejus rei diplomaticum prolatum sit argumentum, aut certe quod ipsa hac mutatae celebratarum diaetarum formae occasione usus etiam hic suam originem acceperit. 11 Sententiam hanc id etiam confirmat quod jam in Sigismundi decreto 6-o


793. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

53 An Sigismundus capitulationem ediderit, vel Andreanam confirmaverit, non constat. 1 Regina in carcere detenta sigismundus infrequentibus licet comitiis Albae coronatus est. 2 An ea occasione sacramentum praestiterit, nullum hactenus vestigium eruimus; quod tamen Sigismundus mori majorum hac in re obsecutus est, pronum est existimare; an ante coronationem capitulationem ediderit, vel andreanam adminus constitutionem seu ante, seu post coronationem confirmaverit, necdum est in


794. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

Huic certe articulus 20-us decreti hujus collimat, quo se rex obstringit quod filias suas absque consensu statuum nolit maritare. 3 Cum enim in Alberto jam alterum admoti ad solium regis generi exemplum editum sit, intererat utique statuum in casum, quo rex nullum haberet filium, cognoscere quem regis filiae maritum dare expediat. 4 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 229. "Dominae reginae... quam principaliter jure geniturae hoc regnum concernere dignoscitur." 5 (b)


795. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

biennium insurrectionem praestare recusant. 1 Cum Mahometem in proposito invadendae Hungariae persistere fama publica ferret, in hoc 1445. conventu de opponenda eidem valida manu agitata fuere, sed cum Mahometes eo iterum anno cessaverit, nullum eorum, quae forte ibi decreta fuerant, effectum subsecutum esse comperimus. 2 Anno 1456. Ladislaum comitia Pestinum pro festo Epiphaniae indixisse constat (a); an tamen haec, uti et alia ante festum S. Brictii 65.2


796. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

tamdiu restituere detrectavit donec eum Hunyadi armis et nomine lacessivit. 8 Cum Turcas eodem tempore Hungariae imminere intelligeret Fridericus, Ladislaum restituit quidem, coronam tamen ne tum quidem dimisit. 9 Scivit nempe ille Hungaros nullum alium, nisi qui ipsa hac regni corona insignitur, pro legitimo rege reputare sperabatque, si (ut postea evenit) Ladislaus deficiat, se detentione sancti hujus pignoris necessitatem Hungaris impositurum ut se regem renunciare cogantur. 10 Et vero parum


797. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctiones nihil probare potest. 7 Si status his comitiis institutum hoc reipsa stabilivissent, continuassent certe hunc usum sub debilioribus Mathiae successoribus Uladislao et Ludovico II, quos etiam e regno quandoque abfuisse constat, hujus tamen nullum hactenus vestigium prolatum est. 8 Debuit itaque peculiaris quaedam nobis hactenus ignota circumstantia intervenire, ob quam Mathias ad indicta per se comitia (b) nec oratores misit, nec editum in illis decretum sanctione sua roboravit, passusque est ut


798. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio provideat (b). 3 Senatus tamen hic ad consistentiam minime perductus fuisse videtur, quin nullum imposterum ejus vestigium exstet, et Mathiam ita, ut praedecessores ejus, convocatorum tantum pro arbitrio ex iis, qui forte aderant, praelatorum, baronumque consilio usum fuisse appareat (c). 4 Post 20 annos, nempe 1478, status ipsi stabiles jam judices


799. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 74 Palatinum reges nominabant non obstante Alberti articulo 2. 1 Ut palatinum rex pari statuum voluntate eligat, jam quidem sub Alberto perlatum vidimus. 2 Verum mollius adhuc per status dicti palatini indicium nullum vicariae regis potestatis muneri huic affixum vestigium seu legibus, seu in diplomatibus deprehendimus. 3 Imo vidimus quod Ladislao Posthumo adhuc minorenni primum Ujlakius, tum Hunyadius, eodem vero adulto, sed e regno absente Ulricus Cileae comes,


800. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso testatus est se tantam potestatem non officio, sed Zapolii personae conferre voluisse. 23 Cum enim praevideret facilius fuisse exorbitantem illam authoritatem conferre quam jam collatam a successore palatino repetere, maluit nullum Zapolio dare successorem. 24 Ne tamen respublica se absente, Viennae enim potissimum morabatur: detrimentum caperet, invexit novum hactenus locumtenentis regii munus, cujus indefinitam adusque potestatem iis, quibus sibi visum est, limitibus


801. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

statibus aut petere, aut exigere velit (d1 78.7 d1 nota iterum scripta in B. ). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam, quae 1464. peracta est, nullum praeter lucrum camerae subsidium exegisse admodum credibile videtur. 9 Imo nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo pateat eum ante annum 1468. subsidium aliquod exegisse; constat e converso quod 1467. nomine lucri camerae non a singula porta, uti


802. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

d1 nota iterum scripta in B. ). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam, quae 1464. peracta est, nullum praeter lucrum camerae subsidium exegisse admodum credibile videtur. 9 Imo nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo pateat eum ante annum 1468. subsidium aliquod exegisse; constat e converso quod 1467. nomine lucri camerae non a singula porta, uti tempore Ludovici, sed a quinque portis unum florenum, et hunc non propria authoritate, sed


803. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

floreni a singula porta subsidium impetravit rursusque et ipse status assecuravit (h) et septemdecim optimates vades statuit quod porro ejusmodi subsidium nolit postulare (i). 14 Subsequo quadriennio eum aliquod praeter lucrum camerae subsidium exegisse nullum vestigium exstat. 15 Anno tamen 1474, 1475, et 1476. pro bello Turcico iterum unius floreni subsidium impetravit (k); constat etiam eum et in comitiis Vacii 1485. et in comitiis Budae 1486. celebratis unius floreni subsidium a statibus denuo obtinuisse


804. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint. 21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse effectum mox videbamus. 22 (a) Tabulas tractatus 1477. in Sanctiori Archivo exstare indiculus, quam Kollár Auctuario


805. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

filii sui a statibus petit, pag. 454; provocantur denique aliae Uladislai ad comitatum Szaladiensem litterae pag. 462, e quibus subsidium unius floreni pro necessitatibus confiniorum his comitiis oblatum fuisse apparet. 6 Editi tamen in iis decreti nullum vestigium prostat. 7 (c) Originale capitulationis hujus exstat in archivo Croatiae; vulgavit illam Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 455-a; dicitur illic: "ut, dum praefatus illustrisimus dux, filius Noster ad adultam aetatem


806. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

jam tenemus. 6 Cum elapso etiam hoc quadriennio, id est post 1502, (praeter annum 1503.) annuarum diaetarum vestigia usque 1508. prostent (a), crediderim ego ab hoc primum anno triennium fuisse observatum, cum intra hunc et 1511, uti et intra hunc et 1514, nullum vel decretum exstet, vel vestigium aliquorum comitiorum hactenus prolatum sit, ut adeo nullam in eo fixam viguisse regulam pronum sit existimare. 7 In eo etiam an nobiles viritim vel vero comitatus per repraesentantes ad diaetam vocari


807. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

De palatini electione. 3 Stabilitum licet jam sub Alberto statuum palatinum eligendi jus unica tantum vice nempe 1485. in effectum inisse supra vidimus. 4 Ab anno 1487, quo electus eotum Emericus Zapolyius obit, usque 1492. nullum Hungaria habuit palatinum. 5 Hoc anno lex Albertina per articulum 33. iisdem plane verbis renovatur et in ejus effectum Stephanus Zapolyius electus fuit, quamvis ne hujus quidem electio in publicas tabulas relata sit; ab eo inde tempore palatinos a


808. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

Philistaei seu Iazyges, et Szegedienses ita distincto jure gubernati fuerint, prouti nunc confinia reguntur, ut adeo regni ita interfuerit fixas respectu eorum metas habere sicut interfuit respectu Austriae, Styriae, Carnioliae et Carinthiae. 20 Cum tamen nullum hactenus ejus rei vestigium latum sit, ego obscuritatem hanc tamdiu improprio temporis illius scribendi modo adscribam donec probabili aliquo documento de contrario edoctus fuero. 21 (a) Exstant litterae Hunyadii gubernatoris 1449. Budae secundo


809. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

subsidium Uladislao etiam et quoties oblatum fuerit, non ita est expeditum. 2 In decretis ejus, quae exstant, nulla oblati subsidii mentio occurrit; et cum praeter illud, quod cum stipendiario a Mathia sibi relicto milite primo statim regni anno confecit, nullum bellum gessisset, videtur postulandi subsidii nullam vel causam habuisse. 3 Bis tamen intra 24, quibus regnavit, annos subsidium hoc eidem decretum fuisse fide diplomatum tenemus, nempe 1500, quo inducias cum Turca rumpendas bellumque eidem inferendum in


810. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

denuo confirmatur. 33 Koller in Historia episcoporum Quinqueecclesiensium tom. 1. pag. *** provocat ad librum rationum Sigismundi Quinqueecclesiensis episcopi et thesaurarii de 1495, e quo patet quod in comitatibus Hungaricis lucrum camerae (nullum enim eotum subsidium regi oblatum fuit) ab una dica unus florenus, in Sclavonia vero medius, exactus fuerit. 34 (d) "Demum vero" (sunt verba diplomatis) "pro litteris eorum mediam partem illius, quod regnicolae Nostri in curia Nostra solvere


811. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiam hanc ea me perduxit consideratio, quod jam in comitiis 1492. alta licet pace rigidior, quam Sigismundea fuerit, insurrectionis norma, unius nimirum equitis a 20 portis articulo 20. defixa fuerit, quodve licet post annum 1492. toto reliquo Uladislai regno nullum bellum gestum sit, sub nullo tamen rege tanta fuerit circa ordinandum insurrectionis modum sollicitudo. 11 Plurimae enim comitiorum 1492, 1498, 1500, et 1504. leges circa objectum hoc versantur. 12 Videntur nempe status defectum stipendiariae


812. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

inferri posse puto. 68 Nam si aliquem etiam stipendiarium habuisset peditem, hunc certe non in Sclavonia, sed in Hungaria dislocasset. § 95 De pecuniis exercitualibus. 1 Ante Uladislaum nullum hactenus exercitualium pecuniarum indicium comperimus, sub hoc 1500. art. 21. § 1. constituitur ut universi DD. regnicolae, qui in serie praecedentis, quippe 1498. decreti inter caeteros banderiatos ad exercituandum


813. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

colonos restringatur, mox tamen ejusdem ipsius decreti articulo 5-o prior 1492. articulus 14, qui irrestrictam regi bona infidelium conferendi potestatem tribuit, confirmatur. 9 Restrinxerunt etiam status 1507:7-o potestatem ejus in officiis conferendis ita ut nullum absque consensu stabilis illius, quod tum moliebantur, seu consilii, seu senatus officium sub vinculo invigorositatis largiri valeat, immemores indubie quod id etiam primitivae in capitulationis Albertinae articulis 15. et 26. diserte renovatae constitutioni


814. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

iidem super hujusmodi articulis perfectam deliberationem facere nequiverunt, pro eo finalem conclusionem articulorum ejusmodi ad futuram diaetam circa festum B. Michaelis celebrandam duximus prorogandam." 36 (e) Nullum enim ejus vestigium seu in coaevis scriptoribus, seu in diplomatibus occurrit. 37 (f) Anno 1493. pro festo Michaelis comitia celebrata fuisse constat a sententionalibus Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 419. et seq. per quas


815. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

praefatio decreti 1495. satis ostendit. 41 In hac enim Uladislaus comitia 1495. cum diaetae 1492. historia nectit, quin ullam diaetae 1493. faciat mentionem, quod certe facturus non erat si aliquod e comitiis his decretum emanasset. 42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat. 43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest. 44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos... ad perficiendum ea omnia, quae a


816. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

bano Croatiae, duobusque praeterea e consilio, septemviratu, sede tavernicali, tabulae regiae individuis per status Hungariae, aliis vero duobus per status Croatiae nominandis consistat. 3 Hic autem senatus sub gravi perinde responsionis onere nullum illegale mandatum consilio locumtenentiali exsequendum admittere possit. Quoad collationem officiorum. 4 k) Executiva praeter municipalium in comitatibus et civitatibus magistratuum, palatini, et coronae


817. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

per exoticum politiae tribunal examinari curare et saepe ad longos, nonnunquam perpetuos etiam carceres clam condemnare, ut abusus hic diserta lege prohibeatur, suprema tam civilis quam politicae libertatis ratio deposcit. Ut nullum constitui possit iudicium extraordinarium, seu delegatum. 8 o) Iam vero nonnisi illud pro legitimo iudicio haberi potest, quod potestas legislativa defixit. 9 Omnia itaque delegata seu per executivam, seu per


818. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

quae defixit, non ad singulares casus restricta, sed communia esse debent. 11 Posset enim ipsa quandoque legislativa potestas ita in transversum agi ut oppressivum respectu singularis alicujus civis iudicium constituat. 12 Itaque decernendum puto ut nullum unquam, etiam in casu seditionis aut criminis laesae majestatis, delegatum aut extraordinarium iudicium constitui possit, sed omnia promiscue crimina per ordinaria et legalia iudicia cognoscantur.


819. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

puto. Nempe: 21 l) Necessitas inauguralis diplomatis, iuramenti, et coronationis puncto 5 et Carolini et Theresiani diplomatis non obscure quidem stabilitur, idque non alia profecto de causa, quam, quod juxta titulum 14, paragraphum 2, rex non coronatus nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 22 Cum tamen id variis cavillationibus ansam dederit, diserte explanandum puto quod regi ante coronationem regiae potestatis exercitium non competat. 23 m) Eodem titulo diserte


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.