Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1404-1455:


1404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ullam Illyricae nationis gentem in Rhaxanorum regiones, coeli intemperie ac perpetuo damnatas frigore, unquam penetrasse, sed potius Raxanos ipsos abundante domi multitudine (et est terra illa sicut pecorum, ita et hominum admodum ferax) tristes cultu patrię sedes mitiori plaga permutasse, atque ita partim septentrionem uersus profectos Vistulaque amne transmisso usque ad Albim peruenisse, ac regna Boëmorum


1405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad


1406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec uerba principes, penes quos summa rei Hungaricae erat, maxime qui proximi regis imperiosum ingenium aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim nulla ratione pudoris habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius


1407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

supprimitur. Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum


1408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse.


1409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus praetermiserint. Est enim proculdubio neffarius latro, qui de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet. Nec equidem haec scriptis inserui, ac si ambigerem siue


1410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret,


1411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et


1412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim


1413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio censebatur. Itaque non deerant, qui propalam dicerent eo matrimonio pollutum iri familiam Casimirorum, ut illa subticeam, quae et quorundam malignitas in uulgus spargebat, et uxorem ducturo magis cauenda sunt quam uerecundo scriptori memoranda. Budensis et Visegradiensis arces oppugnantur, quibus deditis pax certis conditionibus


1414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui


1415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non sinunt esse iniurios admirationi apud eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas


1416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili


1417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne


1418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi, alter hypodiaconi parteis exequitur. Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam animaduertisset uerba sibi


1419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisset, iam animaduertisset uerba sibi ab Hungaris dari, seque barbarico astu peti, quippe cui promiserant Vuladislauum regia haudquaquam accepturum insignia priusquam sibi Beatricem matrimonio iungeret. Hanc etiam Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a


1420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam


1421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit orat, permitteret se in hostem Tatharum extra ordinem uiritim pugnare. Audierat enim Rhassianus, quod profecto iuueni alioqui gloriae cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis potiorem, quorum circiter quingentos Alberthus secum habebat, ad pugnam prouocat, hostiumque signis identidem obequitans, conspicatus


1422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

mittit. Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum


1423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

aspiciat, atque animi, non corporis utatur imperio? Sed quid loquor de pontificibus, qui fortunae obsequiis deliniti interdum cupiditatibus suis nequeunt imperare, quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem uultum, plenam honestatis orationem, sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt,


1424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et


1425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis, Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas


1426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit, cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta fere millibus passuum, qua quidem in fauonium excurrens quinquaginta circiter millia passuum protenditur. Latere septentrioni obiecto Naresium efficit sinum, cuius os Phariam, seu ut nunc


1427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret quam fidem Getarum experiretur. Verebatur enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas animo, et quia saepius illa gens, potius quo fortuna uocaret quam fides, inclinarat arma. Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem


1428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens Rhizonico, agri eius fructus Ascriuienses, quos nunc Catharenos dicunt, priusquam illa regio ad Turcas defecisset, perceperunt. Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui compositis actionibus sese in scholis declamando exercent, nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum


1429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

patria duplicem famam apud Scythas authores reperio. Nam alii Turcas ab Hyperboreis montibus digressos esse opinantur, alii, quibus et ipse assentior, Scythas esse Asiaticos affirmant, atque ex illa regione, quam nunc uulgo Cathaiam appellant, aduenisse. Satis enim mihi exploratum est Turcas communes prope sedes quondam cum Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem


1430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam tamen acie superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero Stephani Botheris,


1431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod


1432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Turcae in Croatia a Cara Michaele Dalmata, in Moesia autem a Milone Belmusio Hungarorum duce fortiter repelluntur; Vladislaui regis ignauiam Hungari palam detestantur. Caeterum ne Turcarum animos illa calamitate infractos esse Hungarus, et uicinus, et per se grauis hostis, arbitraretur, Bossinensis satrapes nulla foederis habita ratione (pax enim inter Hungarum et Turcas erat) contractis quingentis circiter partim equitibus, partim peditibus, praedatum in eam partem Dalmatiae, quam


1433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

instinctu de se necando cogitasse opinabatur. Accendebat praeterea Achimathis odium suspicio quaedam, qua credebat non nihil paterni thesauri apud Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire


1434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus, regnum Neapolitanum incolarum uoluntate sibi adiunxerat ― ubi animaduertit uirum nullius esse apud suos auctoritatis, omneque imperium ad arbitrium Lodouici patrui administrari, rei indignitate permota dolorem


1435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio


1436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

dirimitur. Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam


1437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem hostibus incutiendum, siue perinde ac sacro quodam, quod quidem uerius sacrilegium appellandum est, illa immanitate Turcae utantur, procul tamen a uiris fortibus, ubi praelio defuncti sunt, huiusmodi crudelitas abesse debet. Nam quemadmodum armatum hostem in praelio occidere decorum est, ita uictos excarnificari feritatis omnem immanitatem excedentis. Sed nec ualde miror Bazethem,


1438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt. Hac uictoria, tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem futuri euentus uates fuisse certum est. Quippe hoc bellum


1439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

positis purgatisue suspitionibus, aut dissimulatis simultatibus aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare institit. Cuius quidem auctoritas opera Margaritae, Maximiliani filiae, apud Christianos principes multo ualidior fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum


1440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod quidem senatoribus eorumque liberis, qui et per se imbelles sunt, improuiso malo consternatis factu facillimum futurum fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram. At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos


1441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis


1442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem expiante. Non latuit Curcuthem, Lidiae


1443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum


1444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc


1445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat


1446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam


1447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis


1448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire


1449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat. Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina egritudine haud satis firmo esset, uidereturque abiecta publicorum negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque


1450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem uectigali, quod Hungarorum regi sui agri pendere consueuerant. Salomon hanc foeminae deditionem adeo laeto animo accaepit, ut dolum abesse credens extemplo, quicquid illa postulauerat, regio diplomate comprobarit, legatosque ueste preciosa ac pecunia donatos una cum suis legatis confestim ad illam remisit, quo eiusdem praesentis dextra promissa ac fidem sancirent. Interea dum legati ad Turcam proficiscuntur, indeque redeunt,


1451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis


1452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam proditoribus, sermonem contulerant, nedum ullam pactionem auribus admiserant, casu eo muri adeo ingens terror incessit, ut de tradenda arce, insciis primo Hungaris, colloqui cum hoste per literas sagittae alligatas atque ad stationes Turcarum abiectas ultro coeperint, quamquam ruina illa aditum in arcem haudquaquam patefecerat, sed potius difficiliorem hosti oppugnationem reddiderat, ruinis praecipiti loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus


1453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam dignitatis insignia


1454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur. Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae


1455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* inscriptiones: Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis (liber primus) MAK: Ludovici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de rebus, quae temporibus eius in illa Europae parte, quam Pannonii et Turcae eorumque finitimi incolunt, gestae sunt libri undecim (breuius Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber primus) gg1: Ludovici


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.