Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qUIdem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1901-2000:


1901. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam


1902. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet


1903. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

peccare. Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione, uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor,


1904. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer


1905. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus,


1906. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthus Polonus in Hungariam cum exercitu aduolat. Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit,


1907. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

cum exercitu aduolat. Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege


1908. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem gaudio tam pii spectaculi oculis temperarunt. Itaque siue rubore, quem forte conscientia fraterni certaminis perfuderat, siue mutua pietate attoniti, aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset,


1909. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae quaesituros


1910. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem. Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice, siue priuatim existimem, ore libero in medium proferre. Qua quidem libertate, ac si unquam antea, nunc mihi utendum censeo,


1911. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem. Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice, siue priuatim existimem, ore libero in medium proferre. Qua quidem libertate, ac si unquam antea, nunc mihi utendum censeo, quum de fratrum, quorum opes in excelso sitae sunt, reconciliatione gratiae sit agendum. Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam


1912. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

ac si unquam antea, nunc mihi utendum censeo, quum de fratrum, quorum opes in excelso sitae sunt, reconciliatione gratiae sit agendum. Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo


1913. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam


1914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem,


1915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Mentio enim maxime Alemanici motus a Iano illata, quae Albertum fratri placare atque ad opem ferendam elicere debebat, auxit Vuladislaui ac Hungarorum contemptum. Peruastata igitur Agriensi regione Casouiam uersus, nobilem ac fere liberam Hungariae urbem, mouit: quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones, gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re


1916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant,


1917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

Maximilianus, Austrianorum erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent - totum enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani


1918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu


1919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis concipitis agrediemur, unde praeter meritas pęnas, quas ab hostibus expetemus, qui tantis cladibus Austriam, terram nobilissimam,


1920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

tormenta admoueri iubet. Est apud Germanos militum genus partim equo partim pedibus merentium, quos ipsi, quoniam stipendii ac praede auiditate ex diuersis regionibus contrahuntur, nuncupant Lanzceneios, qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem


1921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui


1922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta


1923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo profugum patriam relinquere coegit. Ac nescio an ulli maius hosti negotium quam tibi hoc tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege


1924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in


1925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos, uiri Hungari, uti hanc Alemanorum


1926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut


1927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo


1928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino


1929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque


1930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam - quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim


1931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt


1932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu hostium constitissent, prorsus fuissent inuiolati. Discuritur ad praedam, ciuium fortunae diripiuntur, quos occulere pecuniam suspicio fuit extorti,


1933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

suspicio fuit extorti, corporisque cruciatu aurum indicare coacti, in pudicitiam quoque foeminarum, ut in tali tumultu fieri solet, contra Christianum morem, fit a quibusdam impetus, omnia flebili clamore ac lamentis complentur. Nec quidem insuper religione sacri, ex his maxime, qui opulento praeerant sacerdotio, illaesi dimissi, auri cupiditate pietatem uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae apud se inuenta sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt.


1934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianum morem, fit a quibusdam impetus, omnia flebili clamore ac lamentis complentur. Nec quidem insuper religione sacri, ex his maxime, qui opulento praeerant sacerdotio, illaesi dimissi, auri cupiditate pietatem uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae apud se inuenta sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt. Maximilianus Albam triumphans ingreditur; Budam quoque sibi tradi postulat, sed Hungari


1935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum


1936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox


1937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse


1938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est,


1939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit, ne hyeme quidem, quae solito atrocior erat, quiescendum ratus, posteaquam Alemanus hostis partim Albae moenibus inclusus tenebatur, partim metu ex Hungaria profugerat. Profectus Buda durissimo tempore anni maximo labore iter fecit.


1940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthus inducias a fratre petit et impetrat; Iassii Rasciani fortitudo et audacia. Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio,


1941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

patrias sedes in Asia circa Moeotim habet. Nam a Bosphoro ad Tanaim incolit, unde Turcas quoque oriundos existimo, tametsi quidam falso opinati sint Tatharos a montibus Indiae duce Battone digressos, quippe haud multum a Turcis lingua, habitu, moribus, ac sacris differunt. Quae quidem gens uastatis multis Asiae regionibus tandem partim in Asiam non procul a patriis sedibus consedit, partim transmisso Tanaide in Sauromatas Europeos, qua hi Maeotidem paludem attingunt, peruenit, atque concedentibus accolis in Cheronesso Taurica et caeteris maritimis oris, quae inter Tyram


1942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato. Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata,


1943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato. Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum


1944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris, omnia circumquaque frequenti uexabant incursione, pecora pariter hominesque, quos casus obtulisset, abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius positis parcerent. Itaque Paxon oppidum, quod ab Alba circiter quinque et triginta millia passuum abest, in ripa Danubii situm ex improuiso aggressi, aliquot, qui in portis sese hostibus opposuerant, trucidatis, diripuerunt, aegreque ab oppidi incendio, uicti


1945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum praemendorum


1946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

nactum praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret, uastare coepit, eoque sceleris processit, ut ne his quidem uicinis parceret, a quibus nulla iniuria erat lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte ingenio homini fero, et malis


1947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuria erat lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte ingenio homini fero, et malis sacerdotibus hosti acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit.


1948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo affirmauit se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam expirauit. Caeterum Alemani populandi, ut dictum est, dulcedine illecti, quum omnia circa posita infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a


1949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens conuenit. Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur, possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a


1950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem


1951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac


1952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi fraetus armis, animum in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor, Stephanum Botherem, Transiluanae regionis praefectum, et Thomam Iauriensium, id temporis praesulem eundemque epistolarum magistrum, oratores ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere


1953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem domestica dissensione detrimentum Hungari accepissent. Nempe reges, quorum aures a teneris annis uario adulationum genere imbuuntur, indulgente maxime fortuna facile de se omnia credunt, quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire. Maximilianus fert pacis conditiones. Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque


1954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum


1955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad


1956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam


1957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis repositam condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura quidem abstineret. Emebat enim institorum suorum opera magnam uim boum, quod genus pecoris leui pretio in Hungaria paratum apud lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae


1958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel


1959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum


1960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his opulentiora erant loca, eo tempore haud fere ab legitimis administrabantur rectoribus, sed ab his, qui pecuniae duntaxat student, obtinebantur. Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur. Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra


1961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu


1962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

praeest pontifex. Qui sane partim adaequant opibus nobilitatem, partim longe superant, atque aeque ac caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem. Quam profecto ueteres religiosissimi reges, indulgenter quidem, caeterum non satis prouide, sacerdotibus permisere. Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi


1963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare haudquaquam potuere. Ex profanis uero optimatibus Stephanus Sepusiensis, regni palatinus, quem summum dignitatis locum obtinere docuimus, quingentos equites, omnes quidem galeatos, secum duxit. Item praefectus Transiluanae regionis quingentos, in queis ducenti leuis armaturae fuerunt. Laurentius Vuilacenus ducentos galeatos, totidemque leuis armaturae equites aegre armauit, tametsi non mediocri manu rem publicam eo tempore iuuare potuerit, si in eam bene


1964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

quingentis galeatis equitibus, trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis


1965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in


1966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at alios quindecim, alios quidem uiginti equites sunt comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die in agro Casouiensi haud procul a Polonis castra posuere. Dux itaque Hungarorum, refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus


1967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit causa Alberthus, nunc iterum, inter tempus pacis per fraudem petitae, regisque nostri humanitate ac indulgentia impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit,


1968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi


1969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non


1970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium


1971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia


1972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem


1973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum


1974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

decus, in quo praemium uictoriae amplissimi regni possessio erat, simul ne uictor hostis reditum ei in patriam intercluderet, captusque laetum Hungaris spectaculum praeberet. Itaque magna ui impetum in hostem facit: obuium quemque Boëmico petit gladio, qui quidem cum esset eximie fabrefactus, nec tereti forma, sed ex tribus concauis lateribus angulis paulo prominentibus in longum mucronem desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam


1975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit, eius scilicet casu Hungaros perturbatum iri credens. Quem quum armatura satis munitum neque uulnerare posset, neque equitandi peritissimum equo deturbare, iterum conatus est


1976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima


1977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

hoste magna gloria finibus Hungaricis submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere concilio. Qui quidem professi eosdem se hostes amicosque cum Hungaris habituros domum regressi sunt. Oratores quoque a Maximiliano, qui decreta Hungarorum ad se referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani propalam recitata sunt, ab uniuersa


1978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non


1979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri


1980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere


1981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam


1982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum?


1983. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri


1984. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte usque ad pacem cum Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria gesta sunt.


1985. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores


1986. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile


1987. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte


1988. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

concitatis, licet essent et pauci ― quingenti enim fuisse dicuntur ― et fere leuis armaturae. Itaque redintegrato proelio momento fortuna mutatur: nox Hungaros adiuuat, locorum notitia, studium resarciendae acceptae ex recenti fuga ignominiae, dolor iniuriarum, causae aequitas, que quidem mortalibus addit magnopere fiduciam. Igitur Boëmi dum nimium insolenter et ab re bene gesta securi hostem iniuriis exagitatum contemnunt, audacia Hungarorum insperata perculsi illico fugantur, multi in fuga interficiuntur, plures uulnerantur, atque ex equis, et


1989. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui


1990. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptui esse ― et erat regionum Samandriae adiacentium praefectus ― adiunctis sibi duobus filiis, fortissimis uiris, cum quinque et uiginti millibus hominum Istrum transmisit, atque dum Transistranum agrum uastat, ab agrestibus eius regionis, qui quidem nec ducem habebant, nec militaribus armis instructi erant, ita fugatus est atque equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas


1991. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

epistolarum constitutus, moxque Vuladislaui fauore, qui Matthiae in regnum successit, ab Alexandro Sexto, Romano pontifice, in collegium cardinalium sacerdotum cooptatus, non tamen rusticum unquam potuit exuere ingenium, cuius sane proprium est astu ac fraude niti. Cuius quidem fraudis exequendae facultas breui hunc in modum Thomae oblata est. Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo


1992. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino


1993. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare


1994. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti, omnibusque quae postulauerant impetratis, munifice insuper donati ad suos remissi sunt. Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio, repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua


1995. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Quae quidem scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen adeo multorum annorum tabe corrupta erant, ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quum res


1996. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

― incolae Grauosium a regionis, quae portui adiacet, asperitate nuncupant ― se suosque exponit, quos inter Romanici quidam seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi, fuere apud suos satis honesti, quorum quidem maiores una cum Rhatislauo patria extorres Romam sese recaeperant, atque studio antiquae patriae repetendae, una cum liberis ac coniugibus, Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne, Tribuliensium


1997. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

sese recaeperant. Nam Dalmatae, Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti, Slouinorum iugum excusserant, libertate armis repetita. Quamquam sunt, qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem, in quam quidem opinionem uix adducor, quandoquidem lingua inter se haud parum differunt. Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se, quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus, sciscitatur, in mediterraneisne locis, an


1998. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam, lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam, in quod quidem nomen totam mox urbem abisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata. Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis regionem


1999. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus, in quibus oppidum constructum est, eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque pro Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo per linguae corruptelam literas immutante. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc


2000. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo per linguae corruptelam literas immutante. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos, atque quosdam ex his in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plaerosque hac quoque aetate Rhacusae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.