Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amplius

Your search found 849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-130:


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_341 | Paragraph | SubSect | Section]

cęllula demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

sensuum usu subtracto quasi mortua permansit. Sed interim toto animi uigore in Deum translato omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo facile percipi potest, quam illi gratum erat huiusce dormitionis spectaculum. Breue enim uideri solet omne, quod delectat. Delectabat autem eam non Christum pati


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunc, nequid desit, quo spem nostram minus intra nos labascere patiamur, in foeminas etiam Domini miserationes consyderabimus. Mulieri in adulterio deprehensę pepercit, iniungens tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane unus post


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

cum huiuscemodi hominibus loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos, quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio. Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi seruis eorum, qui


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat. Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non hominibus. Hinc ipsi apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur pręter tunicam et palium, nihil aliud calciamenti pręter caligas. Illud in Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus dicente ad eum angelo: Pręcingere et calcea et


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_465 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam neque uendere promptum erat. Quotidianus igitur labor non nisi fugiendi ocii causa insumebatur. Quod si desidię torporique se dedidisset, nec in deserto


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

mechati sint in uxores amicorum suorum. Reminiscantur in Euangelio gregem porcorum mergi in profundum et Samaritanam mulierem, quia quinque uiros habuerat, argui a Domino sextum iam non esse suum. Et ab eodem adulterę, ne amplius peccaret, iniunctum, ne grauius illi contingat. Sciant etiam fornicationis reum ab Apostolo traditum Sathanę in interitum carnis. Quod uitium usque adeo execrabile iudicat, ut Corinthiis eorum consuetudinem, qui illo


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita uictor abscidit. Oreb dicitur tentatio , Zeb lupus , Madian contradictio sine


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

uentiletur: Canis reuersus ad uomitum suum, et: Sus in uolutabro luti. Tu ergo, qui templum Dei factus es, uide, quęso, ne per lapsum iterum efficiare spelunca latronum. Audi Dominum dicentem: Vade, et noli amplius peccare, nequid deterius tibi contingat. Quanto enim sublimior gratia, tanto cadentis ruina maior. In Ecclesiastico scriptum est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lauatio


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

suum oriri facit super iustos et super iniustos. Si enim diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et, si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. Sed hic etiam illud quęrendum nobis occurrit: Quare etiam in Noua Lege


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Aequum quippe est, ut, qui accepto sanitatis beneficio rursum delinquit, grauius puniatur. Paulus post triduanam cęcitatem ita se correxit, ut de persecutore


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, neque cadet superillos sol neque ullus ęstus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Hi, sicut alibi


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo,


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

solum refulgens ac leue agileque erit, sed etiam impassibile, suaue olens, penetrabile, subtile, at tamen palpabile. Impassibile erit, quia in Apocalypsi scriptum est: Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus ęstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et ducet eos ad uitę fontes aquarum. Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Et mors ultra


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

tentat uitium. Abest ęstus, abest hyems, abest tempestas, abest omnis uentorum hymbriumque procella omnisque maligni aeris intemperies. Nemo est, qui de casu aliquo sorteue conqueratur nec qui sibi pręter id, quod habet, amplius optet, iocundius desyderet, melius concupiscat. Tecum est quies et securitas, gaudium et gratia, salus et pax, concordia et charitas, iustitia et uirtus, uer perpetuum, amoenitas perennis et indicibili suauitate cuncta


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa, cui commendatus fuerat, integra abiit. En, quanto largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch, tulit Heliam, sed ut differret mortem eorum, non ut auferret. Ioannes uero ita sublatus est, ut amplius mori non posset. Illi futuram in fine corporum resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam esset sepultus, prius cęlum penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum apud se habitare, de quorum sepulturis tanta procederet virtus? Monachus quidam, cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum animę sunt, non cum sopore, quo uerius illi dormiunt, qui beatitudinem earum ad diem Iudicii differri somniant. Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.