Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4258-4273:


4258. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

arcis capitaneus, uti modo comes Antonius. 3. Quia familia haec nobilitati favisset plurimosque haberet summalistas, ideo et protegebatur a Croatis. Plures fuere bani. Sunt haereditarii capitanei arcis Varasdinensis et ejusdem comitatus supremi comites perpetui. Item Petriniae. Kostaniczae quoque plurimi fuere. Regni capitaneatum olim habebant. Sed postquam in Croatia nullus ex familia habitaret, et honoribiis deficere observantur, et Petrinia, Kostanicza sunt privati. G. Gaisrog comites possident dominium Raszinja, jure Erdoediano, alias est Bocskajanum.


4259. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

domus Varasdinensis. Josephae in capillis existenti Zachretje vulgo sanctissimae Crucis, Ladanje, Kostaniek, domus Zagrabiensis et usque ad emaritationem Topolovecz. Bisztricza etiam huic cessit. Haec familia plurimum habet ex Alapianis, Orehoczianis etc. Pertinet quoque ad,eos Dubrava, quae fuit Sigismundi olim Keglevich, cujus vidua anno superiore est mortua. Sexus foemineus fati Sigismundi, quis successurus, necdum scitur. Pro nunc in communi possidetur. Koller baro personalis. Possidet praedium episcopale Szepnicza. M.


4260. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

Majestatis actualis intimi consiliarii, et banalis officii locumtenentis, et tabulae ejusdem praesidis. Cum episcopi non solum sibi ipsis vivere debeant sed et aliis, tanquam sal saliens et lucerna ardens et lucens, rectum est: ut qui in vivis exemplum aliis esse debent, post eorum quoque mortem speculum maneant, in quod alii intueantur, quod per vitae actuumque illorum notitiam peroptime cognoscitur. Hinc cum Braniug Georgius episcopus et vere quidem, fuerit, fidelissime vitam, acta magni viri hujus refero, tanquam is, qui horum notitiam et ipse habui et ex aliis cognovi.


4261. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

est studia, ubi sub Ludovico Gotti Dominicano, et postea cardinali, viro illo, quem tot editi libri immortalem fecerunt, in theologicis amplissimos fecit profectus et omnium primus exstitit, ut doctissimus magister ejusdem constanter recordaretur imitandumque proponeret. Sub quo theologiam quoque defendit. Reducem 1702. Bononia episcopus Zagrabiensis Stephanus Selischevich ut filium habuit, in residentia sua detinuit, collatisque eidem sacris ordinibus, post oblatum Deo 1702. die 2. Julii primum missae sacrificium, parochiae beatae virginis Mariae in Zlatar, archidiaconatu Zagoriano,


4262. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

expeditio pro Braniughio retardaretur. Nam elevato ad primatialem dignitatem Eszterhazio, curia Romana pro Veszprimiensi episcopo illum recognoscere noluit, hinc et ex Zagrabiensi translatum ad Strigoniensem in expeditione bullarum scripsit. Post quarum expeditionem ad Eszterhazium Braniug quoque suas obtinuit, et Viennae die 7. Martii 1728. in capella cardinalis Kollonich ab ipso consecratus, Zagrabiae die 19. Martii anno eodem solenuiter introductus et ut ajunt installatus est. Processere illi obviam pro more canonici, nobilitas fere tota in equis et ornatu, ad capellam sancti


4263. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

milia pro solo hoc Sclavonico apparatu insumebat. Sed non solum in templis munificus fuit, verum et in rebus aliis. Zrinii namque in praesidio pro publico bono fontem erexit et ipsum munivit Zrinium. Militibus ad castra proficiscentibus milia aliquot suppeditavit donavitque. Reginae quoque, uti et Carolo VI., occasione bellorum succurrit. Civitati quoque Poseganae ad se recurrenti aere et consilio prospexit. Verbo, parens universorum fuerat et refugium. Immo amplam hanc, quam vides, episcopalem residentiam universam quanta est e fundamentis erexit, cum prior, quam


4264. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum in templis munificus fuit, verum et in rebus aliis. Zrinii namque in praesidio pro publico bono fontem erexit et ipsum munivit Zrinium. Militibus ad castra proficiscentibus milia aliquot suppeditavit donavitque. Reginae quoque, uti et Carolo VI., occasione bellorum succurrit. Civitati quoque Poseganae ad se recurrenti aere et consilio prospexit. Verbo, parens universorum fuerat et refugium. Immo amplam hanc, quam vides, episcopalem residentiam universam quanta est e fundamentis erexit, cum prior, quam reperit, exigua et pervetusta fuisset, mobilibus ornavit, quae sola


4265. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

choralis vestitus intra canonicos fuisset, ipso procurante medio cardinalis Gotti a Clemente XII. praelatitius omnibus aeque datus est. Quae res a minus intelligentibus minus recte accepta est, quasi sub illo luxus quidam ad capitulum inductus fuisset, quod tamen non subsistit. Abbatiali quoque mitra ornati sub illo fuere plurimi, cum prius rariores fuissent in hocce capitulo abbates. Juventutis studiosae studiorumque promovendorum erat amantissimus. Singulari affectu in bene proficientes juvenes fuerat. Ad se tales libentissime admittebat, verbis, praemiis, amore, ad


4266. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

et Biskupecz ad Varasdinum; praedium Lukanichianum aliaque plurima. Et non facilis ad conferenda praedia fuit, et rariora ab ipso collata sunt, quamvis etiam aliqua contulerit, ut praedium Jalesz suo consangvineo Hadrovich, praedium Chemernicza domino Gubassoczi etc. Praejudicare quoque nullatenus admisit. Anno 1737, sub bano Josepho Eszterhazio ad subjiciendos dicationi sive contributioni Transcolapianos subditos satis superque laboratum, prouti et praediales, sed nullatenus assentiri voluit. 1733. Sabariae novum episcopatum Carolus constituerat, occasione cujus a dioceesi


4267. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

dominus praepositus major ex toto dominio Gorre schismaticos pepulit et pagos noviter induxit, vereque magna fecit successoribus beneficia. Sed et cum ipso praeposito in metalibus, tam circa Berkissevinam quam et hic circa Zagrabiam lites habuit, quas praepositus tunc accomodaverat. Anno quoque 1729., dum canonicus Zagrabiensis Gabriel Patachich ex archidiacono Camarcensi Syrmiensis crearetur in locum Francisci Vernich episcopus, Patachichio canonicatum etiam retinere volente, episcopus una cum capitulo sese opposuit, et promotis aliis statutum latum est, quo promotus in


4268. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

curiali et domino Naisich regni protonotario, praecipue post mortem fratris sui, item canonico Joanne Lukauszki, quem magni faciebat et elevavit usque ad lectoratum; in quo dein beneficiorum oblitus Lukauszkius fuerat, deinde Marcellevichio aeque ingrato, ac tandem Nicolao Petrichevich. Cognatam quoque suam Susannam, quae apud ipsum in parochia et canonicatu exstitit, affectu sangvineo diligebat ipsique providit et prospexit, ut in sua, quam elegit, virginitate honeste vivere possit. Ultimis ante vitae finem annis apud augustam aulam egit fortissime, ut libera ei testandi facultas


4269. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcis dare oportuit, Savumque metales constitutêre, quae etiam ex historicis discenda relinquo. Hic in Croatia praefuit armadae toti Josephus Eszterhazius banus, qui exitum belli praevidens, ut dicimus, pure defensive se habuit. Arcem Buzin obsederat, sed obsidionem solvit. Turcae quoque Zrinium obsederant, sed nescio unde factum, obsidionem ipsi solverunt. Neque quidquam de reliquo isthic actum, praeter spolia utrinque facta et depopulationes domuum. Banialucam princeps Hildburghausen infeliciter obsederat, et universum fere, quem habebat, exercitum amisit. Ex parte


4270. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

aeris benedictionem nuncupant, (et perperam quidem, rerum ignari, contra sagas adhiberi somniant) instituit. Qui primum tunc adhiberi ceptus, non solum Zagrabiae hodiedum perseverat, sed in omnibus parochiis adhibetur; an episcopi mandato vel usu, me ignorare, confiteor. Varasdinensis quoque civitas simile nacta fuit infortunium 1747. et 1748., quibus misere deturpata est. In Sclavonia comitatus erecti, videlicet Poseganus, Verocensis et Syrmiensis, et regno Croatiae incorporati sunt 1745. Quorum erectione praedocinia ibidem sublata. Anno 1737. Glina erecta,


4271. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

vigebant his temporibus istae: Adamus Oreszky, regni exactor et commissarius, et postremo praeses tabulae judiciariae. Vir omnino lectus et eruditus, fuit enim Bononiae alumnus et theologus, studio semper primus; postea, mutato statu, insignem se juristam reddidit, politicum quoque, et a superioribus semper magni habitus, quamvis rivales non destiterint, qui viri virtutes etiam fraudes ac astutias interpretarentur. Proles masculas nullas, facilitates autem amplas reliquit. Adamus Rauch, Georgius Czinderi, Balthasar Bedekovich, Joannes Rauch, sibi succedentes


4272. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ubique celebratissimus exstitit et nullum bellum reliquit; sub Banialuca heroice se gessit, in Italia aeque. Tandem sub Neuhauss in Silesia ex accepto vulnere mortuus. Huic annumerandus dominus Depoczi, baro Stephanus Patachich, aliique plures. Hi tamen celebriores fuerunt. Plurimae quoque his annis tam magnatum quam nobilium familiae defecerunt. Et eos, qui in parte defecerunt, nec referam, illos duntaxat, qui integre. Ac primo quidem Comites Petheo, quorum dominia Ivanecz ac Bela fuerunt. Praepositus major, postquam causam suam in septemvirali tabula amisisset et


4273. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

Petheo, quorum dominia Ivanecz ac Bela fuerunt. Praepositus major, postquam causam suam in septemvirali tabula amisisset et fiscus regius triumphasset, per Carolum VI. Palffio donata bona illa comiti Ladislao Erdoedio vendita sunt 80 milibus fl. Comes Chiculini defecit quoque in integrum, sexu foemineo hodiedum litigante. Comes Orehoczi etiam defecit in integrum. Baro et familia Malekocziana in integrum. Baro et familia Voinovich in integrum, superstite solum una domina. Baro et familia Praszinszky in integrum. Baro et


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].


More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.