Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5655-5712:


5655. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

res Hispanicae. 7 Lingua Romanorum irrepsit per milites veteranos in Hispaniam. 8 Ipsa etiam religio Christiana inducta per Romanos, cum hanc religionem ipsi tardius amplexi fuissent. 9 Leges et mores Romanorum victorum quoque imbuerunt. 5.1 Primi invaserunt Vandali, Suevi et Alani Hispanias imperio occidentali extincto; hi ex Germania receperunt se ad Hispanias. 2 His aliqui etiam Syrnigos adjiciunt, sed cum Alanis idem erant; Vandali et Alani cum


5656. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Africa, in ipsa etiam Hispania habebant et provincias recuperarunt, et usque Svintillae tempora ibi permanserunt; ab eo vero expressi sunt omnes. 6.1 Imperium Gothicum noviter fundatum amplius semper extensum et ampliatum est; nam in Galliis, ipsa quoque Africa provincias habuerunt, ubi hodie Marocanum Imperium est. 2 Imperium tamen hoc ad tempus extinctum est ineunte saeculo 8‑o seu 711‑o anno, et quidem per Saracenos, seu Mauros; hi incolae Africae erant, Mahomedanaeque religioni addicti (Mahomed ex


5657. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Iohanna; et tunc etiam diversis limitibus circumscripserunt auctoritatem Isabellae, quam quasi proprio ductu elegerunt; Ferdinandum vero maritum eius corregentem declararunt. 10 Alfonsus tamen Portugalliae rex multos habuit asseclas in Castilia, et civitates quoque sibi addictas; fecit ergo irruptionem in Castiliam armatus seque curavit inaugurari jure sponsae suae Iohannae in occupatis civitatibus; Alfonsus tamen destitutus auxilio regis Franciae Ludovici 11‑i, iteratis vicibus cladem accepit ab Ferdinando; anno 1476 ad Taurum


5658. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eosque animavit ut ei committant aliquot naves ad exquirendas terras novas; sed non auditus ad Anglos, inde ad Portugallos venit; sed neutiquam auditus tandem ad Hispaniam venit, ubi etiam multis annis pulsavit donec persuaso confessario reginae Iohanne Peretz Franciscano reginam quoque permovisset, ut 17,000 aureorum resolveret pro hac expeditione, instructis ergo omnibus necessariis tribus navibus iis occidentem versus coepit suos inquisitiones, ubi jam insulae Azores detectae erant. 3 Excessit 3‑a Aug. anno 1492. post 70 dierum iter;


5659. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

detectis multis aliis insulis littora Americae detexit; redux furente contra eum invidia gloriae suspectus aulae effectus, et in carceres retrusus est, misere etiam perivit; tandem Americus Vesputius Americam primus ingressus est, et occupationes pro Hispania fecit, et hinc ab eo quoque nomen habet America; ingens vis auri, argenti, gemmarumque ex America elata et integra regna occupata tardius per Carolum regem Hispaniae, ubi praetextu religionis propagandae multa centena millia hominum trucidata fuerint; ipsi pontifices per bullas suas fecerunt potestatem


5660. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

peregrinus princeps Carolus; dein Carolus antea fuit in possessione 17 Belgicarum provinciarum, natus fuerat ibi, sedemque in Belgis habuit, hinc etiam ad Hispaniam secuti sunt eum ministri et servitores Belgici, quos etiam promovit, et fovit ubique. 11 Ipsi quoque Galli foverunt has turbas, ut in turbido piscari possent. 12 Carolus tamen bonas dispositiones faciens post multas caedes duorumque annorum lapsum fregit seditiosos 1521. 13 Eodem anno Carolus magnam in America fecit occupationem,


5661. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

vincula conjectus est a Hispanis; Mexicani tamen non territi caede tot millium rursus cinxerunt urbem demolitisque aggeribus eos aquis cinxerunt et fame perimere volebant Hispanos, sed illi cadaveribus caesorum Mexicanorum structis aggeribus reliquerunt civitatem; sed prius in lacu quoque cum Mexicanis pugnare debuerunt navibus, sed et ibi victi sunt Mexicani; Gattimozin in tormentis carbonum una cum sacerdote uno Mexicano mortuus est cum fateri nollent, aut non possent, locum quo thesauros suos et ecclesiae in lacum injecerunt. 15 Sic ergo


5662. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Quinta causa fuit comitatus Flandriae et Artesiae; hi ducatus origine a sua ! erant feuda coronae Gallicanae. 2 Imperator venit ad possessionem harum provinciarum, ergo Carolus fuit vasallus quoque Francisci; hoc rursus dedignabatur facere imperator et negavit ducatus esse feuda Galliae. 3 Hae ergo erant causae enatorum bellorum; quo accessit etiam lis de regno Navarrae per Ferdinandum Catolicum astutia Galliae avulsum, et Hispaniae connexum.


5663. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

qui dux Mediolanensis erat, et per Carolum dux refectus erat; Carolus hunc ducatum jam pridem cogitavit cum suis provinciis conjungere exstincto Svorciae linea; hinc Philippo filio suo eum destinavit. 3 Franciscus 1. rex Galliae publico manifesto petiit quoque hunc ducatum jure proaviae suae pro filio suo secundo genito; hinc res devenit ad controversias et bella, 1536.; hac occasione Franciscus 1‑us rex Galliae inivit foedus cum Solimanno Turcarum imperatore, et hinc enatum est foedus perpetuum Gallorum cum Turcis; et reipsa tunc


5664. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum Solimanno Turcarum imperatore, et hinc enatum est foedus perpetuum Gallorum cum Turcis; et reipsa tunc maximas molestias causarunt Turcae Carolo; nihilominus tamen fortuna favente et perspicatia sua usque '38. annum grassavit Gallos in ipsa quoque Gallia direpitque ! urbes Gallicas aliquas; anno '38. indutiae celebratae sunt; pontifex etiam egre ferens foedus Christianissimi principis cum Turcis coepit agere de pace inter potentes hos imperantes; hinc inducias primum in unum dein vero in 9‑em annos effecit


5665. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quo etiam parens Carolus mortuus est; et quidem sine prolibus mortuus est; Phylippus ergo sedem suam transtulit in Hispaniam; vix tabulae pacis Vancellensis ratificatae fuissent, jam iterum Galli bellum renovarunt; Philippus cum 50,000 suorum statim obviam ivit Gallis, in Italia quoque habuit Octavium ducem Parmensem, sibi additum, quod ei ducatum Placentiae donaverit; alium Cosimum Medicaeum, qui ducatum Florentinum a Carolo habuit, et ei Senensem rempublicam donavit adhuc; item et Sabaudiae ducem; ipsa quoque uxor eius Maria, tunc adhuc vivens, ei ex parte


5666. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

50,000 suorum statim obviam ivit Gallis, in Italia quoque habuit Octavium ducem Parmensem, sibi additum, quod ei ducatum Placentiae donaverit; alium Cosimum Medicaeum, qui ducatum Florentinum a Carolo habuit, et ei Senensem rempublicam donavit adhuc; item et Sabaudiae ducem; ipsa quoque uxor eius Maria, tunc adhuc vivens, ei ex parte Angliae adstitit; Galli initio stupendas victorias retulerunt, tardius tamen fractis viribus pacem facere debuerunt cum Philippo. 22.1 Hinc ergo 1559. pax confecta est ad castrum Cambesiae, per quam


5667. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et eam non susceperunt. 5 Successit Philippo patri Phylippus III; sub hoc evanescere coepit magnitudo Hispaniae; post mortem patris sui habuit duo bella continuanda, Belgicum et Anglicum, sed utrumque misere et infeliciter terminavit; ipse quoque Phylippus III ad res graves natus non fuit; anno ergo 1604. pax confecta est cum Anglis, ubi omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo 1‑o confecta est. 6 Cum Belgis quoque libenter pacem composuisset, sed illi nihil de


5668. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sed utrumque misere et infeliciter terminavit; ipse quoque Phylippus III ad res graves natus non fuit; anno ergo 1604. pax confecta est cum Anglis, ubi omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo 1‑o confecta est. 6 Cum Belgis quoque libenter pacem composuisset, sed illi nihil de subjectione scire volentes omnia praeter libertatem spreverunt; factae ergo sunt induciae tamquam cum gente libera ad 12 annos ab anno 1596. 28.1 Anno 1609. magnum errorem politicum commisit


5669. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

stipendiis Suecos et rebelles; post hunc vero annum apertum bellum erupuit; praetextus fuit Philippus Cristophorus Elector Trevirienses, hic enim fuit inter perduelles et rebelles favitque protestantibus, hinc Hispani eius electoratum invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt; in huius ergo restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13‑us; hoc bellum usque 1648. annum protractum est, seu usque pacem Vestphallicam, qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est; hac pace bellum Gallorum cum Germanis terminatum est, sed cum


5670. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

multum effecit; nam anno 1647. in regno Neapolitano emersit rebellio, quae usque Siciliam se extendit; per multitudinem bellorum accidit ut penuria in aerario enasceret; hinc ad contributiones exagerrandas, noviter inducendas, deventum est; fiebat id quoque in Neapolitano regno, ita, ut etiam fructibus in foro venalibus accisa imponeretur; hoc graviter ferebant Neapolitani fructibus assueti; cum ergo hae accisae vi exigerentur, enatae sunt lites et tumultus in foro, et ex hac contempta parva


5671. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pro certa summa cessit Austriacis partem suam aliquem in Silesia; Fridericus ergo rex Borussiae protestatus est contra hanc pactionem, et fere integram Silesiam pro se praetendit; hoc bellum, licet per 8 integros annos durasset, fortitudine Hungarorum irritum redditum est; ipsi quoque Hollandi, Angli ex parte sua non deerant; eductis enim classibus Hispanos Gallosque fregerunt; ab anno '44‑o Galli deposita larva pro se coeperunt vastare Belgicas provincias Austriacas; post mortem Caroli 6. electus est Carolus dux Bavariae in imperatorem nomine Caroli


5672. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie universitas facta est. 7 In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri.


5673. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

naturalis Petri; hic ergo petens bello petitus fuit a suo fratre, et hunc juverunt Galli; Petrum vero juverunt Angli; Petrus reipsa ejectus est ex regno, sed tardius Eduardus, princeps Anglus, superatis adversariis reposuit Petrum; Henricus tamen frater bellum reparavit ut ipsum quoque Petrum caperet 1369. ad Montyial, ubi dein post 10 dies propria manu in carceribus trucidavit Henricus Petrum sibique thronum arripuit; hoc ergo negotium dedit etiam regi Portugalliae ansam belli; Henricus enim fuit naturalis filius Alfonsi II. regis Castiliae, proin non


5674. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum, Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se


5675. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit ipsos. 6.1 Anno '521‑o decessit Emanuel, et vere nomen Magni meruit, ob multa praeclare facta in Portugallia. 2 Successit ei filius Iohannes Tertius; hic vestigia patris


5676. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae; omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio


5677. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ejectis Hispanis ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam, Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio


5678. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

progressus est, multi relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii, qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619. 16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem


5679. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ex familia Stuard, qui in Belgio latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo tempore ipsae provinciae munus vicariale


5680. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

negotia domestica eorum valde effloruerunt, per quod non nihil efervescentes, coeperunt se negotiis exteris immiscere, nempe bello Svecico contra Polonos et Russos per Carolum 12. regem Sveciae habito; suscitarunt ergo Danos contra Carolum spe auxiliorum, interim Carolus ipsos quoque Danos fregit, ipsam classem Belgicam, quae pro Danis excurrit, devicit; Haffniam tamen (Koppenhagen) tuiti sunt ab obsidione; collaborarunt ergo Belgae in eo, ut pacem conficiant, quae etiam anno '660. coaluit inter Danos et Suecos, quin vel Dani vel Sveci quidpiam utilitatis


5681. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui Anglorum ob situm suum; est enim natura sua munita, et quasi secreta a caetera Britannia, et huc se receperunt etiam plurimi ex antiquis Britis, et hi non sunt ita commixti cum aliis nationibus, quia quasi isolati vixerunt; et hodie quoque incollae Valliae dicunt se unicos esse veros descendentes Britannorum. 3.1 Sicut Angli sensim subjugarunt provincias Britanniae, ita sensim 7 parva regna enata sunt deinde in Britania, quorum gubernatio Heptarchia dicebatur; octavus erat status


5682. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est Malcolmus rex Scotiae; secundo bello disperso toto exercitu ipse Malcolmus cum filio suo seniore obiit; legitur etiam principatum Valliae sibi subjecisse, interim hoc tardius evenit; obnoxios reddidit eos, tributumque jam prius debitum ultro quoque solvere coegit; decessit Vilhelmus anno 1100. 5 Sagitta in venatione trajectus est casu per nobilem quempiam Tirrel. 6 Mortuo eo, cum Robertus abesset in expeditione cruciata, Henricus Clericus regnum sibi arripuit nomine Henrici 1-i,


5683. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

a partibus Philippi avulsus Eduardo se adjunxerit; Philippus enim 40,000 suorum beneficionarium Flandriam versus deduci voluit, Eduardus hoc resciens impositis etiam navibus oppressit fere omnes in mari; fractis semel Gallis fortunam ultro quoque continuavit Eduardus; Tornacum celebrem urbem obsidione cinxit; interim in Scotia conversio facta est: David Bruczeus Eduardum Baleolium dejecit e throno, haec res pessime habuit Eduardum, hinc cum Gallis in annum unum indutias fecit et digressus est adversus Davidem in


5684. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sunt lites attrocissimae, donec status et ordines Philippo ob experientiam rerum gerendarum dignitatem hanc deferrent; non obstante hoc Ludovicus non cessit, sed se ingessit in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque deventum est non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam


5685. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Richardus hic per sexum femineum descendit ex Lionello secundogenito filio Eduardi 3-ii, ergo duplici ex jure petiit et postulavit successionem, quamquam Lionellus nunquam ad successionem devenisset; erupit ergo bellum inter hos duos; ad initium Richardus Henricum devicit, et ipsum quoque cepit, et tunc Richardus protector renunciatus est; interim Henricus ex carceribus elapsus est restauratisque rebus suis vicit et profligavit Richardum ad Hyberum ad annum 1455; interim Richardus comes Varvicensis, agnatus Richardi profugi, aggregatis suis fregit Henricum


5686. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nulli tamen nupsit. 4 Ipsa regnante efflorescere coepit commercium Angliae in Russia; manufacturae, fabricae praestantissimae erigebantur per Belgas profugos ex sua provincia, circa pannos, materiasque sericeas. 5 Commercii Persici quoque originem Angli Elisabethae debent '569-o anno; item et commercium Levantinum (ad partes maris Mediterranei orientalis); fundavit societatem Levantinam; rem monetariam ad meliora principia reduxit, detectis Gineae littoribus, in quibus detecta


5687. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui ipsum ejicere volebant e regno eique substituere cognatam suam Arabelam, quae descendit ex Margareta, et filia comitis Lenociae fuit, huic destinabant maritum ducem Sabaudiae, qui aeque Chatolicus fuit ac Arabella; conjurationi huic adhaeserunt multi Chatolici, et exterae quoque aulae nutriebant eam, sed detecta fuit opportune conspiratio, supplicio affectis capitibus extincta est conjuratio. 7 Mitius tamen egit cum his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos, quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam


5688. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

successit Carolus 1-us, qui usque '49. annum regnavit sat infeliciter; odium in patrem constitutum in se mox devolveret retinendo ministrum Viliers, duxit Henrici 4-ti filiam Henricam, per quam ingens multitudo Chatolicorum irrepsit in Angliam; accessit, quod Carolus cum Scotis quoque altercationes habuerit, quas jam Jacobus incepit, propter praesbiterianos et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere incepit, quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate sua et tunc statim episcopatus induxit,


5689. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regem eligendum; hic rumor mirum quantum contulit ad exacerbandos animos civium inter se; initio multi Chatolici incarcerati sunt, dein etiam protestantes multi condemnati sunt; hinc novum jusjurandum invectum est pro omnibus publicis officialibus, quod Test dicitur et hodie quoque in usu est; hoc Test est fidei professio, quam solummodo episcopales elicere poterant, proin nec Chatolici nec praesbiteriani; urgebant parlamenta, ut Jacobus, ut Chatolicus, successionis incapax declaretur; ipse Carolus illi suasit ergo ut interim Angliam deserant


5690. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et


5691. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata


5692. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hanc societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. 16 Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant


5693. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

debiles, morbis perpetuo vexati; sic etiam varia deprehendimus temperamenta apud variorum regnorum incolas; ex hac varietate temperamenti varias virtutes et varia vitia; sic aliud est sanguineum, aliud melancholicum, aliud cholericum, aliud denique phlegmaticum; haec omnia maximum quoque influxum in animum hominum habent; sic septentrionales populi sunt generosi, bellicosi, libertatis amantes, cum meridionales sunt meticulosi, timidi, ad despoticum regimen proclives. Pariter ad res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum


5694. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

suos reguntur una cum oppidis et pagis, quae nempe civitates sub collegio provinciali, oppida vero et pagi foro comitatensi vel districtuali. 37.1 Praeter remedia omnibus civitatibus et gentibus communia ad felicitatem perveniendi, dantur specialia quoque civitatum media, quibus aliae civitates uti non possunt, et hi dicuntur etiam fines secundarii; haec remedia desumenda sunt ex specialibus civitatum circumstantiis et relationibus, et complexus omnium horum remediorum efficiet systema regiminis (Staatssystem); hi fines


5695. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

agetur ubique in unum eundemque finem. 2 Ex longo usu et observatione resciri possunt remedia haec felicitatis civitatis. 3 Vigilandum ergo erit ut ea, quae usus docuit esse utilia, porro quoque conserventur, omnia ea, quae experientia noxia esse deprehendit, vitentur et removeantur. Et postquam his duobus punctis satisfactum est undique, populus et imperans omni conatu elaborare debet ad nova bona acquirenda, seu ad felicitatem totius civitatis magis adhuc


5696. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

9.1 Palatia aestiva pro regibus habentur 4; 1) Kensington prope Tamesim, hoc Vilhelmus 3 fundavit. 2) Hampton Kur, ad 3 miliaria ab urbe ad Tamesim, fundavit cardinalis Thomas Volsejus. 3) Richmundia in Comitatu Suriensi juxta Tamesim. 4) Vindsor ad Tamesim quoque; in hoc moderna familia regnans se distrahit in aestate. § 5 De externae securitatis mediis. 1.1 Monarchia Anglica tam terrestri quam navali gaudet exercitu, superat tamen potentia eius maritima.


5697. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt. 2 Habentur etiam leges peculiares forestales, nec non statuta communitatum, quae leges privatae dicuntur. 2.1 Neque desunt leges militares utriusque militiae, quae tamen tantum belli tempore vigent, et


5698. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

8 Dein lex illa, quod tantum legibus expressa observari debeant, munit etiam cives contra ministrorum et ipsorum regum oppressionem et violentias; et sic etiam libertas civilis facile determinatur stante hoc principio. 9 Et id quoque objiciunt, quod lege fundamentali cautum sit leges ad litteram accipi debere; sed hac lege rursus restringitur omne arbitrium, omnis interpretatio judicum, proin et oppressio; verum quidem est, quod in paucis quibusdam casibus per hoc principium paradoxa generentur et


5699. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tabacae, herbae, thee, caffee, cacao, vino et cremato; hanc accisam illi pendunt, qui in minutis vendunt, uti caupones, cavearii etc; 5--o) reditus ex charta signata, et reditus postae; praestatio domibus inhaerens juxta numerum fenestrarum; a curribus quoque habetur praestatio et a numero equorum, imo pro ipsis sedibus portatilibus omnes officiales publici ex suo salario certum quantum amittunt titulo onerum publicorum. 3 Hi reditus sunt stati et ordinarii semel pro semel; praeter hos habentur duo


5700. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

4 Interim majestatem et venerationem summam habet in omnibus provinciis; hoc saeculo renunciatus est etiam capitaneus provinciarum generalitatis; societas Indiae orientalis eum sibi praefectum denominavit; adnexi sunt ipsi reditus conspicui; et occidentalis quoque societas eum praefectum elegit; declaratus est vicarius in provincia Trentia. 5 Vicarius habet praerogativam prae omnibus officialibus singularibus, immunis est in sua persona et rebus omnibus; si naturam reipublicae huius consideremus patebit hanc


5701. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

desertis exceptis omne frustum terrae fructificare cogatur. 2.1 Belgae agricultura non poterant operam navare ob sterilitatem, sed eo magis rei pecuariae, hinc boves, oves in copia habentur; fructus hortenses non desiderantur; ex piscatura quoque ramum maximum commercii et sustentationis effecerunt; prima piscatura Belgarum est Cabelliau Fischfang, est species salsae; hac piscatura facile 150 naves occupantur; pisces hi partim ad littora Belgii partim intra Islandiam et Luttiam capiuntur; pisces hos partim vivos


5702. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maius manupretium produxit pretiumque mercium auxit. 2 Maxime florentes manufacturae sunt Amsterodami et Harlemi, ubi sericeae maximae, byssus praeparatur. 3 Lugduni, Utrajecti florent pannificinae; textura lini omnis generis hodie quoque in maximo flore est; Harlemii habent ingens insolatorium (Bleiche); in Geldria et Hollandia charta optima conficitur; Delphis conficiuntur vasa figuli optima, alibi etiam porcelana; in arte petras poliendi excellunt Belgae Amsterodami et Antverpiae.


5703. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Harlemii habent ingens insolatorium (Bleiche); in Geldria et Hollandia charta optima conficitur; Delphis conficiuntur vasa figuli optima, alibi etiam porcelana; in arte petras poliendi excellunt Belgae Amsterodami et Antverpiae. 4 Conficiuntur horologia quoque, artefacta, instrumenta diversa Amsterodami; Utrajecti sclopi conficiuntur optimi; Amsterodami infinita multitudo habentur fabricarum Vulcani, sic enses, sclopi, tormenta, pulvis pyraeus pro Hispania, Italia, et Turcia ibi paratur. 5 Typographiam


5704. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in quo exercitatissimi sunt.- 7 In Asia aeque florentissimum commercium habent non obstantibus impedimentis per alias gentes positis. 8 Sic cum Iaponensibus illi solent habere commercium ceteris Europeis exclusis, et cum ceteris quoque Indiarum orientalium gentibus; omne hoc commercium exercet societas commercialis; cogebantur enim Belgae statim initio reipublicae se consociare ad superanda omnia impedimenta quae Hispani, Portugallique ipsis objiciebant in hoc commercio; enatis autem pluribus


5705. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non ultimam causam esse cui existentiam et consistentiam huius reipublicae adtribuamus; ab eo statim tempore summa libertas religionis et conscientiae inducta est, sicque diversissimae religiones enatae. 2.1 Anno '579. in foedere Utrajectensi actum quoque est de negotiis religionis, decisum quoque est cuique provinciae integrum esse cuique adhaerere religioni, frequentissimi tamen reformatae religioni se addixerunt. 2 Haec res ergo ansam dedit ut statuerent Belgae


5706. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consistentiam huius reipublicae adtribuamus; ab eo statim tempore summa libertas religionis et conscientiae inducta est, sicque diversissimae religiones enatae. 2.1 Anno '579. in foedere Utrajectensi actum quoque est de negotiis religionis, decisum quoque est cuique provinciae integrum esse cuique adhaerere religioni, frequentissimi tamen reformatae religioni se addixerunt. 2 Haec res ergo ansam dedit ut statuerent Belgae praeter reformatam nulli religioni liberum


5707. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aemulationem quidem progignit inter professores, sed et mater multorum malorum est. 5 Habentur etiam societates eruditae ab anno 52. huius saeculi in Belgio, Harlemi celeberrima earum residet; ad exemplum huius in diversis urbibus exsurrexerunt aliae quoque societates, sic Lugduni, Lissingae, Amsterodami et Roterodami. 2.1 Studium theologicum insigniter elaboratum habetur in Belgio, sed juxta doctrinam reformatam. 2 Diu tamen turbis theologicis distinebantur Belgae, uti


5708. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis generis, volatilia, et pisces omnis generis. 2 Poma aurea, citrina, granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000 centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum progeneratur, rochus, et orysa. 3 In regno minerali habent cuprum,


5709. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

subsunt provinciae tantum regni Castiliani; aliae provinciae non solvunt tot et diversis titulis, sed uno titulo redimunt has vexas diversas; sola Navarra immunis est ab his extraordinariis praestationibus; posteribus ! tamen temporibus accisa invaluit in hac quoque provincia; urbs Madrittensis etiam solvit peculiarem accisam pro invectis rebus. 2.1 Praeter hos reditus dantur tempore belli extraordinaria subsidia potissimum ab ecclesiasticis exactum !. 2 Ad provincias


5710. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Europeas accedunt etiam reditus ex America; in ea nempe in usu sunt diversae accisae, decimae, sic omnes decimae ex auro, argento effosso, decimae omnium terrae productarum, contributio capitibus imposita, subsidium status ecclesiastici, lucrum rei monetariae, venditio quoque bullae cruciatae, nec non diversi tituli monopoliorum, uti in Europa, titulo teloniorum; provinciales praestationes erogatae habentur; generales vero reditus per inspectores cameratricos percipiuntur. 3 In Hispania diversae familiae habent jus


5711. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

poscebat ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant; hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium provinciarum, Hispani tamen maxime adhuc aulam Romanam colere debent. 2 Cum Italia quoque maxima mutatio facta est, Hispania enim nihil amplius possidet in Italia; cum tamen principes agnati in Italia possideant, opus est curam Italiae habere, et foedus colere maxime cum Sardinia. 3 Cum Romano Imperio Germanico hodie non est tantus nexus


5712. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eorum immunitatem sufferre, praesertim mendicantes; inquisitio sacra coarctanda vel potius sufferenda, tolerantia inducenda, populus ad saniora et priora religionis principia reducendus, superstitio exstirpanda; classis et exercitus campestris meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos; ceterae gentes magis indifferentes sunt


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.