Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14383-14446:


14383. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

has dignitates vacare contigerit, e propositis per Regiam Maiestatem candidatis per SS. et OO. eligantur. 2 Ne vero ideo quod ob solam harum dignitatum constitutionem SS. et OO. Regni in comitia cogere difficile videatur, (casus autem hic etiam frequentior esse potest) electio memoratorum Regni ministrorum unquam suspensa maneat taliterque modo dictas dignitates et officialatus diutius vacare contingat: illico, cum aliqua earum dignitatum vacantia enata fuerit, Excelsus Regni Senatus a Sua


14384. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

vero pro politicorum negotiorum tractatione conventum fuerit, tum per secretarios ordinum quatuor cancellarios, similiter nominandos, ad plenum senatum referetur; assessores quippe ipsos in senatibus non referre, sed tantum arbitros vel iudices propositorum vel allegatorum esse et decet et expedit rei publicae. 7 Caeterum secretarii Ordinum cancellarii primatis directioni ita ut syndici Ordinum directioni procuratoris nationis suberunt.


14385. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

sed et plebeii exteri, partim exercendi alicuius opificii aut quaestus gratia, partim tollerandae manuali opera aut ingenuo aliquo servitio vitae Regno immigrarint. 2 Horum certe nullus venturus erat si se ad servilem conditionem redigendum esse scivisset. 3 Hi itaque omnes retento suo libero statu recepti, atque ita primum nova iterum et tertia hominum conditio in Hungaria enata est, qui liberi erant ab omni potestate dominica, et tamen iure civitatis non gaudebant.


14386. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

Stephani III de 1165. ex authographo a se descriptum, quo ille quosdam suburbanos castri Posoniensis ad gradum iobagionum S. Regis evehit. 2 Verum unicum hoc contra rei naturam editum exemplum pro ephemero reputandum esse existimo; caeterum vetustissimum istud ex hactenus de hoc argumento prolatis diploma, quia obscure admodum et improprie conceptum est, mirum in modum torsit Belium, Schierium, et Katonam Hist. Crit. tom 4, pag. 141, quibus necdum innotuerat


14387. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

iobagionum S. Regis elevare voluerit, meminisse opportet eius, quod § 18 insinuavimus, nimirum quod ex iis, qui ad castra regia confluxerunt, liberis hominibus aliqui terras sub conditionario aliquo servitio assumpserint; tales enim debuerunt esse suburbani illi, pro quibus diploma hoc emanavit, et ideo rex dicit: eos a servitio castri subtraxi; deinde quod iobagiones S. Regis prae aliis castri iobagionibus praeeminentiae praerogativa gavisi fuerint, uti id e


14388. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

ubi Vid Bachiensem et Ian Soproniensem comitem ad reportatam sub Salamone Rege et Geysa duce ad Belgradum victoriam cum gentibus castrorum suorum plurimum contulisse prodit; ut enim id praestent, debebant esse numerosae hae cohortes; nisi vero viritim comparuissent, vix magnum effecturae fuisse numerum videntur; usum tamen hunc sub Bela IV non viguisse eius diplomata satis remonstrant. 2 Nimirum vidimus iam praecedenti §-o ex eius litteris de 1298. quod


14389. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

comiti Nicolao de superiori őr condam eiusdem spiculatori comisimus, sed nunc per nos meritis suis requirentibus in numerum et collegium nobilium servientium regalium perpetuo translato, quem capitaneum ipsorum spiculatorum, quem vulgo őr nagyságh dicunt, constituimus esse, et existere comisimus quod idem comes Nicolaus eosdem spiculatores nostros, quocunque sunt dispersi, requirat, et ad eorum loca propria... servetque nobis in debitis eorum libertatibus et servitiis nobis impendendis. 5


14390. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

diplomatum spiritus expendatur, facile apparebit quod nobiles pro praetoriano regum milite habiti fuerint; praetorianam autem cohortem sub ipsis imperatoribus Romanis partem aulae Caesareae effecisse constat. 14 Itaque hoc esse videtur quod ignari proprietatis linguae Latinae veterum diplomatum compillatores per clausulas illas exprimere voluerint. § 40 Nobiles non tantum utile dominium, sed etiam proprietatem collatarum sibi terrarum


14391. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

Liberis denariis ne castrenses quidem obnoxios fuisse e Rit. Expl. Verit. § 206 elucescit, ubi dicitur: Telku et Bora... impetiere quosdam de villa Echek quod essent similiter centurionatui subjecti, illi autem dixerunt non esse subjectos centurionatui, sed debitores liberorum denariorum. 24 Quod actores in hac lite fuerint castrenses, inde apparet quia reliqui castro adscripti conditionarii non per


14392. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

apparet quia reliqui castro adscripti conditionarii non per centurionatus, sed per villicatus distributi fuerunt. 25 Itaque dum rei se ita defendebant, idem est ac si dixissent se non esse castrenses, sed sic dictos liberos homines; his enim solis proprius fuit iste census et ab iis compellationem etiam liberarum denariorum sortitus est. 26 E quo satis apparet et quod castrenses liberos denarios non


14393. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

totius Slavoniae banus et capitaneus Styriae... Quod cum D. Bela, Illustris Rex Hungariae, nos ad Ruicha pro restituendis terris a praedicto castro alienatis et pro libertate hominum de Ruicha judicanda destinasset... quos invenimus ex castrensibus indebite factos esse iobbagyiones castri vel praediales, eos reddidimus in pristinam libertatem, quos autem invenimus iobbagyiones castri vel praediales, illos in statu suo, secundum quod Coloniannus, rex nempe Galliciae et dux Sclavoniae bonae memoriae ordinaverat cum Terris suis


14394. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

dimmittendos. 8 Apparet hinc quod aliqui castrenses illegitime irrepserint ad conditionem iobbagyionis castri, et hos banus retrusit ad pristina castrensium servitia et praestationes; qui vero se legitimos iobbagyiones castri esse docuerunt, hos in eadem conditione confirmavit quin ullam nobilitatis eorum faciat mentionem. 9 Sed et hos Ladislaus IV non multo post per provocatum jam § 51-o de 1279. diploma ad statum nobilium provexit, ubi ait: Nobiles nostros praediales et


14395. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

nuper imperator Iosephus II totam ad eandem normam redigere monarchiam sibi proposuerat. 7 Ut id Ludovicus perficiat, ab exaequanda 60.7 exaequanda: exequenda MS tributorum forma sibi ordiendum esse existimavit, procuravitque per art. 12-um ut abrogata in Transylvania centesima, in Sclavonia mardurinis, utrobique systema lucri camerae invehatur. 8 Ut autem animos statuum ad novitatem hanc faciliores reddat, videtur eos hoc


14396. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

operae pretium videri posset disquirere quando et per quam occasionem armalistae onus hoc primum subiverint, et an principio eidem soli stricte dicti armalistae impossessionati, vel vero nobiles etiam unius sessionis, quorum plures donatarios esse satis constat, subjacuerint? 13 Verum cum ne de origine quidem armalistarum, ut § 46 ostendimus, res confecta sit, praeposterum videtur quaestiones has vel agitare. 14 Id unum advertere operae pretium videtur quod primum subjectorum lucro camerae


14397. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

adversantes sub pallio iudicis perdere, in legislationem sensim serpere sicque absolutam et arbitrariam arripere potestatem. 5 Patet ex his quod non tantum monarchica, sed aristocratica etiam et democratica gubernii forma perinde arbitraria et despotica esse posset. 6 Patet etiam quod civilis et politica libertas civium non secus consistere queat, quam si tres illae summi imperii partes inter plures ita dividantur ut una aliam impedire debeat, ne concreditam sibi potestatem arbitrarie et cum detrimento civilis


14398. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

naevos usus ipse detexerit, in sua tamen integritate jam ultra saeculum feliciter subsistat. Generalia constitutionis Anglicae principia. 3 Iam vero Angli, dum suam conderent constitutionem, homines non quales esse deberent, sed quales sunt considerarunt. Diversitatem conditionum retinere. 4 Noluerunt itaque illi seu facultatum, seu conditionum aequalitatem stabiliri. 5 Viderunt illi quod habendi cupiditas honorisque


14399. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

ut singulus quidem plena gaudeat differendi libertate, non ut eum, dum perorat, quisque interturbare ausit; ubi tamen praeses quaestionem jam satis exhaustam videt, ut imperato silentio ille ad connumeranda suffragia procedere possit; cum apud liberum populum publicas etiam esse oporteat de legibus ipsis consultationes, hypocaustum illud ita appararunt ut locatis in superiore hypocausti parte ordinibus consultationes has plura quidvis millia audire, nullus tamen horum vel vocem sub poena capitis proloqui


14400. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

vero primam provisionem principi, reliqua populo reservarunt. 16 Caeterum Angli, ut illa, quae superius memoravimus, pericula evadant, sufficiens se in eo praesidium habituros arbitrati sunt, quod decreverint gravissimam eum ministrum nationi rationem redditurum esse, qui nationem bello minus necessario involverit; quo tamen consilio eos propositum sibi finem non esse assecutos eventus ipse ostendit; cum enim tricis, quae reliquas sub praetextu aequilibrii Europae unice augendis suis limitibus intentas aulas agitant, adeo non


14401. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

superius memoravimus, pericula evadant, sufficiens se in eo praesidium habituros arbitrati sunt, quod decreverint gravissimam eum ministrum nationi rationem redditurum esse, qui nationem bello minus necessario involverit; quo tamen consilio eos propositum sibi finem non esse assecutos eventus ipse ostendit; cum enim tricis, quae reliquas sub praetextu aequilibrii Europae unice augendis suis limitibus intentas aulas agitant, adeo non renunciarint ut ipsa potius natio ambitiosum occupandi maris imperii spiritum adoptarit, tantis tamque


14402. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

tamque sumptuosis involuti fuerunt bellis ut debitorum, quae eo nomine contraxerunt, mole pene opprimarentur. Quoad ius pacis. 17 d) De iure ineundae pacis jam alia videtur esse ratio; cum enim haec omnibus, quas bellum adfert, calamitatibus finem imponat, facile existimari potest quod haec tuto a potestate legislativa abstrahi queat, et ideo Angli etiam omne ejus arbitrium regi detulerunt. 18 Galli contra, cum in ipso pacis tractatu


14403. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

commerciales, nisi et hi insidiose suscipi velint, illo mysterii velo haud egere adeoque ad legislativam tute revocari posse potestatem videntur. 27> Angli tamen et hoc jus principi detulerunt. <28 Ne tamen ejusmodi tractatus aliquis nationi fraudi esse possit, ius illos ratificandi sibi reservarunt et ministros, qui suam in illos operam collocarunt, reddendae rationis onere obstrinxerunt. 29 Quo fit ut ministerium Anglicum nullos
ejusmodi nisi consultis praevie


14404. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

intervallo casus emergere possit, cui instantanee prospici bonum civitatis exigat, Angli provisionales ejusmodi ordinationes (proclamationes vocant) edendi ius regi ita admiserunt ut eadem nihilominus in proximis statim comitiis discutiantur et, si nationi noxia esse comperiantur, minister, qui eas suggessit, ad reddendam gravissimam facti sui rationem continuo in ius vocetur. 34 Et haec sunt illa legislativae potestatis objecta, quae in omni, ut firma sit, constitutione rite et diserte determinari debent; quo enim


14405. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

possit, major ipsi, quam qua non ditissimus tantum quisque, sed ne plures quidem in unum consentientes et legibus refractarii cives pollere possunt, potentia attribui debet. 4 Si haec conflato e pluribus corpori deferatur, actio ejus utique lentior plerumque esse solet ac reipublicae felicitas exposcit. 5 Et ideo omnes, quae systemata temperatae gubernii formae adoptarunt gentes, potestatem executivam uni tradiderunt. Extrinsecus apparatus quo regia dignitas exornata est.


14406. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

veluti totam in complexo nationem repraesentantem peragi voluerunt. 8 Hujus auspiciis et directione terra marique bella geri voluerunt. 9 Hunc omnibus supremi honoris insigniis, velut corona et sceptro, exornarunt. 10> Hujus personam sacram esse jusserunt. <11 Huic denique, ut dignitatem imperantis cum decore sustinere possit, tantos reditus assignarunt ut splendore externo quemcunque ditissimum etiam civem vincere possit. 12 Angli ultro adhuc sunt progressi et, cum nossent regem in ipsa


14407. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

provinciae gravis alicujus criminis postulatur, inferiori senatui accusatoris, superiori judicis partes detulerunt. 4 Noluerunt nempe illi ut viri tam conspicui privati cujuscunque arbitrio vexari possint. 5 Et ideo ipsius nationis consensu opus esse constituerunt ut eorum aliquis tam grave iudicium subire debeat. 6 E converso ipso illo solennis, quem judicio ejusmodi praescripserunt, apparatus terrore ministros et provinciarum praefectos in officio continere voluerunt. 7 b)


14408. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

Per obstrictam fidelitatis juramento nationi militiam. 19 Primum quod militia omnis non regi solum, sed et nationi fidelitatis juramentum debeat nuncupare; dein quod comitia mox finito bello militiam ad eum, qui communi libertati periculosus esse non 6.19 non conieci posset, numerum restringere deque numero hoc augendo vel minuendo quotannis decernere soleant. Per subjectam praeter stricte militaria


14409. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

Hungarorum tribus, antea, ut Porphirogenitus docet, ad invicem independentes, cum Arpado, dum eidem principatum super omnes tribus detulerunt, inivisse, Anonymus Belae notarius tradit. 12 Verum conditiones pacti hujus rudi adhuc populo tunc non poterant non esse paucae et admodum simplices. 13 Post longiorem in occupato regno moram, post auctum populi numerum, post multos etiam exteros nativo populo permixtos, debuerunt se cum defectus pacti, tum vitia administrationis publicae sensim evolvere; debuit populum


14410. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

cum defectus pacti, tum vitia administrationis publicae sensim evolvere; debuit populum cupiditas incessere ut partim jura principis in populum, partim praerogativae singulae civium classis enucleatius definiantur. 14 Et hoc apud Hungaros sub S. Stephano peractum esse mox videbimus. 15 Si ordinatio ejusmodi ipsam trium summi imperii partium, legislativae videlicet, executivae et iudicialis potestatis partitionem in re ipsa contineat, etsi ignota adhuc ea aetate vocabula haec diserte non adhibeantur, constitutio regni


14411. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

principi tradatur, monarchica; si totum patriciorum ordini concredatur, aristocratica; si populus totum sibi reservet, democratica; si denique pars prinicipi, pars populo committatur, mixta constitutio evadit. 18 Et cum variae hoc in genere modificationes esse possint, variae etiam mixtae constitutionis species existunt. 19 Si mixta sit constitutio, haec plerumque tardius constitui, et per illam primitivum pactum explanari solet. 20 Ut tamen variae sunt rerum humanarum vicissitudines,


14412. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

jure eos vivere voluerunt. 7 Cum enim omnis Hungarus aut receptus in armorum societatem Ruthenus, Cumanus et Slavus miles, omnis miles nobilis, omnis nobilis a quovis servitio aut tributo duci praestando (militare enim pro patria non servitium, sed praerogativam esse reputabant) immunis fuerit, quoad 9.7 quoad: quod B ius bona possidendi, magistratus capessendi, et suffragia in comitiis edendi nullum inter optimates, et reliquos nobiles discrimen esse constituerunt.


14413. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

sed praerogativam esse reputabant) immunis fuerit, quoad 9.7 quoad: quod B ius bona possidendi, magistratus capessendi, et suffragia in comitiis edendi nullum inter optimates, et reliquos nobiles discrimen esse constituerunt. 8 Itaque primis occupati regni temporibus duae tantum hominum classes vigebant: liberi seu nobiles (sub quibus etiam optimates comprehendebantur) et servi. 9 Servis natura sua omnis possessorii incapacibus, totius regni terrae


14414. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

(Salomonem et Geyzam) reformatam jurisjurandi religione confirmavit". 27 Videtur Salomon non tantum Geyzae, sed et regno jurare debuisse. 28 (d) Chartuitius: "Giselam... quam unctione chrysmali perunctam, gestantem coronam, regni sociam esse constituit." 29 (e) Vide ejus litteras in Vestigiis Diaetarum pag. 146, ubi dicit: "Unde cum die appositionis coronae capiti nostro promisimus juramento, quod jura nobilium reddi faciamus".


14415. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

Leges has libertates suas appellavere, licet reipsa partitionem legislativae, executivae, et judicialis potestatis, id est constitutionem regni, in se complectant. 15 Has regi pro confirmatione praesentarunt; qui unanimi nationis consensui refragari cautum esse ratus, easdem totidem verbis in forma diplomatis expedire solebat. 16 Ita Andreae II bis, Belae IV semel oblatos confirmatosque articulos vidimus. 17 Ita pluribus etiam regibus oblatae ab iisdem confirmatae fuerint ejusmodi leges,


14416. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

quod populus Hungaricus falsam illam de executiva principis potestate idaeam sibi formarit, quasi is eo potissimum nomine imperaret ut singulis subditis eos, quos postulaverint, favores impertiatur: immo reges in eo reipsa praecipuum regiae potestatis exercitium situm esse existimarint. 2 Inde evenit ut, cum tabula fori, pontium et portuum, id est census fori, telonii et nauli praecipuus adhuc esset regi proventus, ab his non modo civitates et liberae villae, sed etiam totus ferme ecclesiarum populus, immo potentiorum


14417. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3460 | Paragraph | SubSect | Section]

qui eum arbitrarii imperii ex articulo 11. decreti sui accusent, quasi lege illa nobiles tributo lucri camerae subjecisset. 2 Verum cum iidem homines Carolum I ejusdem rei non incusent, videntur propriam articuli Ludovicaei verborum significationem non esse assecuti. 3 E §-o enim 33-o decreti Carolini: "Quod quilibet nobilis super solutione lucri camerae litteras expeditorias a comite camerae... redimere... teneatur" longe magis arguere potuissent jam Carolum nobiles dependendo lucro camerae subjecisse,


14418. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc rex "ex consilio statuum pari voluntate eligat" quod eum sensum facere videtur ut status individua proponant, rex eligat. 4 Dicitur quidem eodem articulo: "antiqua consvetudine regni id ipsum requirente". 5 Verum consvetudo haec minime potuit esse diuturna quando adhuc sub Sigismundo 1392. palatinos a regibus renunciatos fuisse subnexa nota exhibet. 6 Dignitas haec ne tum quidem adhuc ad eum, quem postea obtinuit, authoritatis gradum provecta fuit. 7 Nam et e causa, ob quam jus palatinum


14419. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes regnicolae officia sua abdicare debuerint, novos vero non gubernator, sed ipsi status creaverunt magistratus. 10 Patet ex articulo 3. quod postquam ea etiam castra, quae prioribus Pestiensibus comitiis prae manibus privatorum relicta fuerant, resignanda esse decretum fuit, hujus executionem non gubernatori commiserint status, sed eorum possessores e comitiis antea non dimiserint, donec illa effective resignarunt. 11 Patet ex articulo 10-o quod potestatem ejus in conferendis bonis ad numerum 30 colonorum


14420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

potuerunt quam impositum nobilibus impossessionatis, ut supra vidimus, lucrum camerae. 3 Pro ignobilibus enim taxa haec jam inde a Carolo I publicis legibus stabilita adeoque consveta fuit. 4 Decretum 1454. ex ipso autographo descriptum esse indicat illa ingressus ejus clausula "universis praelatis, baronibus, nobilibus... in comitatu N.N. constitutis" e quo una apparet usum decreta comitiorum ad singulos comitatus transmittendi jam tum viguisse; ex autographo enim hoc debuit deinde exemplar pro singulo


14421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum Mahometem in proposito invadendae Hungariae persistere fama publica ferret, in hoc 1445. conventu de opponenda eidem valida manu agitata fuere, sed cum Mahometes eo iterum anno cessaverit, nullum eorum, quae forte ibi decreta fuerant, effectum subsecutum esse comperimus. 2 Anno 1456. Ladislaum comitia Pestinum pro festo Epiphaniae indixisse constat (a); an tamen haec, uti et alia ante festum S. Brictii 65.2 Brictii: Beictii B eodem anno


14422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepturus erat, conditiones in tractatu hoc subiverint (c). 20 Nimirum ut Fridericus, dum vixerit, titulum regis Hungariae retinere possit; si Mathiam deficere contingat, Hungariam haereditario jure obtineat; ut Mathiae, si conjugem ejus, quam sterilem esse Fridericus probe noverat, obire contingeret, secundum inire matrimonium non liceat; denique ut corona 60,000 aureis redimatur. 21 Noverat nempe Mathias se firmum in solio tamdiu non futurum dum ejus electio per impositam sibi coronam obfirmetur; noverant


14423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

rex teneatur dictis sex nobilibus viris oportunum salarium disponere, ut ratione praemissorum residentiam facere valeant." 9 (c) Ibidem pag. 362. proferuntur ejus litterae, quae hanc clausulam habent: "Nec satis esse putavimus, cum his duntaxat praelatis, baronibus, ac nobilibus, qui pro nunc apud majestatem Nostram constituti sunt, in talibus respondere vel definire." 10 (d) Dicitur ibi: "et quod... praelati et barones ad judicium et judicandum nunc in praesenti


14424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

labefactari videret, exemptiones a jurisdictione ordinariorum magistratuum, tamquam legi communi contrarias, in comitiis 1486. per articulum 21 cassari procuravit. 5 Ut exemptiones a lucro camerae et tricesima etiam abolere possit, indirectam sibi ineundam esse viam arbitratus est; impetravit itaque a statibus in diaeta 1467. ut tricesima simpliciter aboleatur ejusque loco vectigal coronae introducatur; ita etiam, ut abrogato lucro camerae tributum fisci regalis substituatur; nihilominus, ut nec vectigalis coronae, nec


14425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

quod arbitrarie imperaverit multasque in detrimentum et oppressionem regnicolarum novitatis inducerit, status ipsi articulo 1-o Uladislaiani decreti 1-i profitentur. 2 Verum cum vulgare ad nos usque transmissum proverbium "justitiam cum rege Mathia mortuam esse" sententiae illi adversari videatur, operae pretium puto tantisper enucleare quo sensu gravis illa circa Mathiam querela accipi debeat? Mathias status a communione potestatis legislativae non exclusit. 3 Ut rex


14426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

vivum: visum B resecare. 17 (a) In regalibus pro diaeta 1462. apud Pray ad hunc annum ita loquitur: "Cum S. coronae negotium et tantarum turbarum compositio... totius regni statum concernat... nec satis esse putavimus cum his duntaxat praelatis, baronibus, et nobilibus, qui pro nunc apud maiestatem Nostram sunt... definire; quin ea, quae ad publicam pertinent utilitatem, merito communi omnium consilio discutienda sunt". 18 In eundem plane sensum loquitur in


14427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

sub Mathia occupaverant, summis conflari illudque administrationi conservatorum coronae concredere voluerint, § 5 et 7. 20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint. 21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo


14428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

concredere voluerint, § 5 et 7. 20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint. 21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse


14429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

tractatus hic in comitiis 1492, ad quae Uladislaus de iis retulerat, rejiceretur (d). 7 Remoto hoc impedimento duumviri illi, quorum cum alter alterius consilia adhuc ignoraret, mira hac in re concordia fuit, propiorem jam ad thronum passum sibi faciendum esse existimarunt. 8 In comitiis itaque 1505. pro festo Michaelis per Uladislaum indictis (e) avulsam Silesiam, Lusatiam et Moraviam, deficientem ad Poloniam Moldaviam labescentesque universim res Hungariae querulati, ut omnibus his malis medelam continuo


14430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

deponendam iisdem investitam sumam restituantur; Maximiliani haeredes post defectum Uladislai in Hungaria succedant; id rex, praelati, barones nunc statim juramento firment; successores regis, doneccunque casus re ipsa evenerit, tempore coronationis; si regem minorennem esse contingat, ejus tutor, tempore aditae tutelae; futuri denique praelati et barones, tempore aditi beneficii vel magistratus successionem hanc juramento polliceantur. 20 Si Maximilianus vel successores plures habuerint


14431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

31 Ferunt oratores Hungaros ad amplectendam hanc conditionem ea potissimum consideratione permotos fuisse quod interea Uladislao jam natus fuerit filius Ludovicus adeoque successionem hanc sero admodum ad casum venturam esse existimaverint. 34 Verum eventus opinionem hanc fefellit. § 87 Uladislaus curat coronari infantem filium Ludovicum II et pro illo capitulationem elargitur. 1 Interea Uladislaus Annam Candalensem sibi


14432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

25-o vota viritim colligi praecipiuntur. 22 Patet itaque considerationem illam, quae nostra jam aetate saepius obmovebatur, nimirum quod nuncii comitatuum plura nobilium millia repraesentant adeoque eorum vota majoris quam cujuscunque privati ponderis esse debeant, jam tum in nullam sumptam fuisse considerationem. 23 (a) Quod annis 1497, 1498, et 1499. quotannis comitia celebrata fuerint, praefatio decreti 1500. §-o 3. testatur, ubi dicit Uladislaus: "Per hoc triennium... pro singulo festo B. Georgii


14433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

ad pristina loca reducantur. 13 Studium conservandi antiqui usus status sub Uladislao eo plane extenderunt ut, cum comitatus aliqui consveta judiciariarum sedium suarum loca alio transtulissent, ipsas has sedes judiciarias ad pristina loca reducendas esse 1499. art. 29-o constitutum sit. 14 Verum ab inutili hoc rigore posterior aetas recessit. 15 Iam enim comitatibus locum congressuum suorum aut, ubi ipsis maxime oportunum videtur, defigere, aut pro ratione temporis jam in uno jam in alio loco


14434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

1497. comitiis subsidium unius floreni postulavit. 9 Tum vero status thesaurarios ad reddendas in comitiis rationes coegerunt. 10 Et cum evenisset transacto triennio duos milliones 800 millia florenorum auri in aerarium regium influere debuisse, non esse autem illata nisi 60 millia, Sigismundum Quinqueecclesiensem episcopum, et thesaurarium qui jam Ernst, jam Hampo scribitur ad peculatum suum 400 aureorum millibus redimendum, collegam vero ejus Dombaium, cum idem praestare non posset, ad perpetuos Temesvárini


14435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

coronalia, nimirum ad contradistinctionem allodialium, et illa in posterum pro inalienabilibus tum primum articulo 2-o declararunt. 21 Verum cum alienatos proventus regios potissimum potentiores praelati et proceres tenerent, forti regem animo esse oportuisset ut ingratas has tot potentibus civibus leges effectui dare potuisset. 22 Quo robore cum Uladislaus praeditus non fuerit, hae quoque leges in effectum non iverunt. 23 Praestitisset sane in tempore adhuc unius floreni subsidium


14436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

in locis limitaneis fuerint constitutae, Budensem tamen, Albensem, et Pákaiensem licet in meditullio ferme regni sitas, quia a Zapolio palatino in pignore tenebantur, non sunt ausi continuo abrogare, verum, postquam a rege redemptae fuerint (quod nunquam eventurum esse pronum erat existimare), ut aboleantur, decrevere 1498. articulo 29. § 2-o. 8 Inoleverat etiam inde a Ludovici I temporibus ea consvetudo ne ab animalibus tricesima exigatur (c), quae sub ipso adhuc Uladislao 1492. art. 27. jam in legem


14437. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Legionem Nigram, quae robur exercitus efficiebat, ad fidem novi regis iuramento adstringi publicae tranquillitatis plurimum interesset, haec vero emerita stipendia impensius flagitaret, reserato domestico Mathiae thesauro hunc a Beatrice regina penitus evacuatum esse compertum est. 3 Debuit publicum etiam aerarium perinde exhaustum fuisse, cum Joannes Varadinensis episcopus praesentaneae huic status necessitati depromptis e proprio peculio 40 aureorum millibus subvenire debuerit (a).


14438. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

decernebatur. 28 Verum 1498. articulo 16-o § 1. ut banderii altera etiam medietas e gravis armaturae equitibus constet, decretum fuit. 29 Qui a portis praestabatur eques, scuto, lancea, arcu, manuali, et, quoad fieri poterat, lorica armatus esse debuit; e quo confici videtur quod huszari adminus frameis, armigeri pistoletis, si non etiam brevioribus sclopis provisi fuerunt. 30 Ex omnibus his apparet totum exercitum e meris equitibus conflatum, statariam e contra illam Mathiae nigram legionem


14439. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

32 Hactenus id tantum sancitum fuit ut huic rex e propriis proventibus procurare teneatur. 33 Articulo 1495:36. jam constituitur ut singulum fortalitium duos habeat praefectos, quo uno propriorum negotiorum causa absente, alter semper praesto esse possit et debeat. 34 Et cum dissolutis his temporibus avaritia ipsos militares praefectos jam ita corruperit 94.34 corruperit: corrupuerit B ut Belgrado


14440. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

et illum quidem etiam extra limites regni educendi facultas regi conceditur, quoad banderialem autem et portalem negatur. 59 Certe ipsa rei natura sententiam hanc excludit; ut enim quis continuum militem alat, jam fixus debet esse intertenendi militis numerus; jam vero norma insurrectionis ferme semper variabat, jam enim a singula porta, jam a viginti, jam a 33, jam a 36, jam etiam a 100 portis unus miles praestabatur. 60 Et ideo nova semper fiebat portarum rectificatio.


14441. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

26 Quod nunc sufficientia in hoc instituto versata individua Hungaria non habeat, exterorum totum hoc objectum ad se pertrahere continuo nitentium arte factum est. 27 Dolorosum certe est Hungaros vel in hoc objecto in propria sua patria exules esse aut peregrinos. 28 Itaque illi, qui scientiam montanisticam jam tenent, Hungari ad montanistica dicasteria et officia statim applicentur. 29 Mittant comitatus, praesertim viciniores, ad illam, quae Schemnitzii jam aperta est, montanisticam scholam


14442. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

7 Quae enim in orbe natio est quae patria officia, patrios honores, patriaque bona suis civibus ita non reservarit ut a lege hac nonnisi in paucis extraordinariis casibus recessus fieri possit? 8 Cum tamen circumstantiae aerarii ita constitutae esse queant ut restituendo tanto, quod Iosephus II inde percepit, donatariis aeri pares non sint, sufficit si irritae hae donationes in lege specifice exprimantur, singuloque civi bona haec a donatariis, depositis pecuniis, recipiendi facultas attribuatur; interea vero qua


14443. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

bona haec a donatariis, depositis pecuniis, recipiendi facultas attribuatur; interea vero qua ignobiles oneribus publicis subjiciantur. 9 Ita etiam cum in montanis, salinariis, 30-libus et postalibus officiis tot exteri applicati esse possint ut idonea nativa individua tanto numero nec adsint, sufficit si dicasterium dirigens accuratam eorum conficiat consignationem, supplices nativorum bonorum excutiat, et ex his eos, quos idoneos censet, statim subsitui, reliqua


14444. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

in effectum perducere reluctetur. 11 Malo huic illud tantum hactenus remedium positum fuit quod in conclusione singuli decreti princeps se leges has observaturum, utve per alios observentur, effecturum spoponderit. 12 Cum id non satis efficax esse usus ipse docuerit, decernendum puto ut singulis comitiis principio statim disquiratur an omnes priori diaeta conditae leges in effectum sint perductae. 13 Sin minus, constituatur efficax pro natura objecti, de quo agitur, medium ut lex talis usque futura


14445. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

executivam, seu per ipsam etiam legislativam potestatem iudicia pro incompetentibus et illegitimis haberi debent. 10 Pertinet quidem ad potestatem legislativam criminalia iudicia constituere, sed ea, quae defixit, non ad singulares casus restricta, sed communia esse debent. 11 Posset enim ipsa quandoque legislativa potestas ita in transversum agi ut oppressivum respectu singularis alicujus civis iudicium constituat. 12 Itaque decernendum puto ut nullum unquam, etiam in casu seditionis aut criminis laesae


14446. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

actus perinde illegitimi sint ac si nunquam fuisset coronatus. 24 Ut tamen omnis differentiarum fomes etiam eatenus sopiatur, id quoque diserte renovandum puto. 25 n) Ex his plane causis quod S. Regni corona non in regis, sed statuum esse debeat potestate, innumerae fere leges innuunt. 26 Ne id etiam alicui imposterum dubio locum relinquere possit, id quoque clare censeo exprimendum. 27 o) Ut in dicasteriis omnia publice agantur, nihil eorum, quae ad ejus agenda pertinent,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.