Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3526-3723:


3526. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

illo exaltari cupimus, cum illo et humiliemur. Interim uelim, quando ista, quę scripsimus, perlegeris, quicquid apte *corr. ex appte appositeque dictum uidebitur, non mihi hoc tribuas, sed ei, qui donauit. Quicquid enim in nobis boni est, a Deo est. Meum esse fatebor, siquid in disserendo erratum est, siquid in loquendo uel barbare positum uel inconcine inconsulteque prolatum. Quale tamen cunque sit istud, quod mittimus, unum mihi in hoc opere conficiendo propositum extitisse scias: illum ipsum, per quem creati, redempti saluatique


3527. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

DE HVMILITATE ET GLORIA CHRISTI M. MARVLI OPVS PRAEFATIO Ad conseruandam animi mansuetudinem uitęque innocentiam et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis


3528. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 417 | Paragraph | Section]

Patri reconciliaret et in gratiam, quam nobis olim interdictam dolebamus, restitueret. Eramus enim filii irę, et per Christum facti sumus filii Dei. Ab inferis reuocati fuimus ad paradisum, de potestate diaboli redempti beatorum spirituum coepimus esse consortes et, qui de terreni quoque habitaculi deliciis primorum parentum culpa pulsi exulabamus, Christo duce atque autore ad cęleste regnum reducimur mortisque superata conditione immortalitate atque beatitudine donamur. Vicit ille mortem, cum a mortuis resurrexit, et


3529. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

indiget auxilio, ut perficiatur. Vt igitur ab initio ordiamur susceptę humanitatis, — hic, qui regnat in cęlo, serui formam accipere dignatus est in terra; hic, cuius sunt omnia, pauper nasci uoluit, pauper uiuere, ut documento foret fragilia et caduca bona contemnenda esse quęrentibus perpetua et ęterna. In Luca scriptum legimus de Maria Virgine, matre eius: Et peperit filium suum primogenitum, et reclinauit eum in pręsepio, quia non erat eis :*corr. ex ei locus in diuersorio. Pannis


3530. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum, quam uides, se nobis pręstitit. Et quoniam homo factus Deus esse non desiit, ab angelo nasciturus nunciatur, de Virgine intacta nascitur, cęlestium spirituum cantu celebratur, a pastoribus adoratur, a magis nouę stellę indicio inuenitur oblatisque muneribus ut Deus excolitur. Deinde exactis diebus purgationis oblatus est puer in


3531. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum. Iam primum Herodis persecutionem patitur. Cum enim ille a magis didicisset natum esse regem Israhel, dubitauit illo saluo se de


3532. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum. Iam primum Herodis persecutionem patitur. Cum enim ille a magis didicisset natum esse regem Israhel, dubitauit illo saluo se de regni solio deturbatum iri et cęde ipsum tollere decreuit. Angeli autem monitu Ioseph cum puero et Maria, matre eius, fugit in Aegyptum. In Aegyptum, idolis deditam, iam tum Dominus inferebatur colendus, Iudeam relinquens incredulam.


3533. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

est et sine quo uincere potest nemo. Sine me — inquit — nihil potestis facere. Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus. In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis


3534. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis imperaret et multa mira faceret, negare manifesta non poterant; hanc ipsam arguendi ansam quęsierunt, **corr. ex quesierunt ut sabbati transgressorem esse dicerent. Ad probaticam piscinam curato illi, qui duodequadraginta annos ęger fuerat et cui tam diutino langore membris prope mortuis iacenti dixerat Dominus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, dixerunt: Sabbatum est,


3535. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicii conuicti sunt argumento Dauid, qui famem passus panes propositionis comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur locus pręsente magistro, qui nihil eis illicitum permitteret? Manum hominis


3536. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo tribuere, sed Sathanę. Videamus igitur, quoties ei demonium inesse dixerint, quoties in Belzebub ipsum eiicere demonia. Nam si uirtute diuina illa fieri faterentur, ipsum, per quem illa fierent, charum acceptumque Deo esse negare non possent. Demoniacus igitur mutus ab eo liberatus loqui coepit miratęque sunt turbę, ut Euangelistę testantur, dicentes: Nunquam apparuit sic in Israhel. Pharisei uero glorię eius inuidentes: In Belzebub — inquiunt —


3537. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic non eiicit demones nisi in Belzebub, principe demoniorum. Tunc quoque inesse ei demonium dicere ausi sunt, cum ille scelus, quod ipsi intra se uoluebant, detegeret dicens: Quid me quęritis interficere? Poterant iure quidem illum Deum esse credere, qui secreta cordis nosset. Sed odii morbo excęcati dissimulare, quod nequiter parabant, maluerunt et eum, qui cultu dignus erat diuino, contumeliis afficere. Iterum, cum ad phariseos et scribas diceret: Qui ex Deo est, uerba Dei audit.


3538. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

non comparuisset. Sequitur enim: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Discessit itaque ab eis et uenit Capharnaum, ciuitatem Galileę ibique docebat populum. Qua certe in re instruit nos ne tunc quidem, cum aduersariorum persecutionem patimur, cessandum esse ab operibus iustitię. Ad hęc frequenter etiam lapidibus eum obruere concupierunt. Nam cum in templo eos docuisset, ut Ioannes ait, dixissetque: Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt — inquit — lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem


3539. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam quam inferre. Iterum idem Euangelista refert, quod sublatis de terra lapidibus minati sunt dicenti: Ego et Pater unum sumus. Iisdem ferme lapidibus eum postea im Heretici petere ausi sunt: Arrius, qui asserit inęqualem esse Patri Filium, Cherintus et Hebion et Paulus Samosatanus* et Photinus et Heluidius, qui Christum purum hominem dixerunt, Manicheus et Martion, qui ne hominem quidem, sed phantasma fuisse putauerunt. At uero ille, qui ait: Ego et Pater unum sumus, unum referri


3540. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

solem stare coegit, et Helia, qui ignem e cęlo euocauit aduersus quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se


3541. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod petierant, quia fraudulenter petebant,


3542. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, paralytice, surge, tolle grabatum tuum


3543. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

conuiuio exceptus una cum publicanis recubuerat. At illi ad discipulos conuersi: Quare — inquiunt — cum publicanis et peccatoribus manducat magister uester? Non uiderunt et hoc quidem inepte atque absurde obiici ei, quem fatentur esse magistrum. Magister quippe et cum peccatoribus uersari debet, ut eos monitis salutaribus ad poenitentiam reuocet, et cum iustis, ut doceat perseuerantia eis opus esse ad beatitudinis pręmia consequenda. Tam autem incongruę obiectioni ipse Dominus respondens ait: Non


3544. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

manducat magister uester? Non uiderunt et hoc quidem inepte atque absurde obiici ei, quem fatentur esse magistrum. Magister quippe et cum peccatoribus uersari debet, ut eos monitis salutaribus ad poenitentiam reuocet, et cum iustis, ut doceat perseuerantia eis opus esse ad beatitudinis pręmia consequenda. Tam autem incongruę obiectioni ipse Dominus respondens ait: Non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. Quasi diceret: Medicus animarum sum; publicani et peccatores pharmaco indigent disciplinę spiritalis, ut


3545. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc sit, quod in Osee* propheta legis: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Tua te scriptura conuinco, tuo te gladio iugulo. Deus tuus per prophetam clamat: Misericordiam uolo, et tu ab his, quibus maxime miserandum est, auerteris, dum iustus non esse, sed uideri expetis. Misericordiam uolo — inquit — non sacrificium. Tu autem econtrario te facere satis putas nolle miserescere et uelle sacrificare. Misericors autem medicus: Non ueni — inquit — uocare iustos, sed


3546. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

dummodo illum corripiendo et monendo possit a periculo liberare. Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit. **corr. ex exurexit O admirandam Domini *corr. ex Osęe


3547. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

— Ioannes ait — eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Non satis ergo illis fuit, quod ipsi non crederent, alios quoque, ne illum


3548. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

lauant manus — inquit — quando panem manducant. Quasi quicquam uero iuuet manus mundare et animum uitiis gerere inquinatum. Recte itaque audiunt, quod ipsi potius parentes suos non honorando mandatum Dei transgrediantur, et id quidem multo maius crimen esse quam transgredi mandatum seniorum. Videbant igitur paleam in oculo alieno et in suo trabem non uidebant, collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de


3549. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et uenient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Timent Romanos et Deum non uerentur, ut iustum et innocentem interficiant. Nec animaduertunt potentiorem quidem esse illum, ad cuius uocem mortui resurgant quam eos, quorum armis urbes expugnentur. Hoc enim hominum est, illud supra homines et diuinę proprium potestatis. Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam


3550. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui


3551. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

capillis extersit. Ambrosius posse *add. fieri asserit, ut eadem sit, quę et ante dies sex Paschę in domo Marię et Marthę pedes unxerit et postea in domo Symonis leprosi ante biduum Paschę perfuderit caput. Chrysostomus uero eandem mulierin esse putat apud Mattheum, Marcum et Lucam, aliam autem apud Ioannem, hoc est Lazari et Marthę sororem Mariam. Porro Gregorius pontifex eandem arbitratur fuisse, quam Lucas peccatricem, Ioannes Mariam nominat, et hanc quidem bis hoc fecisse. Augustinus etiam pene idem dicit et ad


3552. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

sustentamento. Hoccine est ecclesiam Christi regere an Christi gregem dissipare, dum, quod eius Quęstio inopię debetur, hoc in deliciis turpis luxurię consumitur? Quęret aliquis, quare Dominus ei, quem sciebat communis peculii esse suppilatorem, officium istud commiserat. Fortasse, quia ipse expetiit et Dominus uitium eius, quod alios latebat, dispensationem postulanti denegando noluit detegere; uel ideo hoc illi concessit, ut furti lucro contentus a magistri sui proditione, quam parabat, desisteret;


3553. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque his insidendo cum seruorum itidem equitantium comitatu in publicum procedunt. Quasi uero plus famulis liceat quam ipsorum Domino, qui dum asello ueheretur, apostoli post illum pedestres ibant, ne pares ei esse uiderentur. Et quoniam illi, quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat. Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta


3554. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos utique, qui uenditare et emere


3555. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

plurimis eum *corr. ex quadam sequentibus, quos pertimuisse feruntur neque tunc aliquid in illum moliri ausi. Cęterum, si ista, quę dicta sunt, iuxta tropologiam consyderabimus, inueniemus nostris quoque temporibus non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est — Apostolus inquit — quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem de templo hoc speluncam latronum facimus, cum malis cupidinibus cor nostrum implemus et, ubi habitare Deum


3556. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Humilitatem docet Magister humilis. Et, si Dominus non est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus.


3557. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et potum, ut tuę uirtutis, tuę glorię, tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille potus es, sine quo uiuere


3558. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui


3559. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor, sicut ministrator. Male superbi


3560. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

non temporalem, sed ęternam. Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro filiisque Zebedei Ioanne et Iacobo abiit. Coram his coepit contristari et moestus esse dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et uigilate mecum. Et progressus pusillum, procidens in faciem suam orauit dicens: Pater mi **add. , si possibile *corr. ex trasmisso est, transeat a me


3561. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

si possibile *corr. ex trasmisso est, transeat a me calix iste; ueruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Tres assumpsit, ut redemptionem nostram, quam ipse in se perficiebat, opus totius Trinitatis esse ostenderet. Ad mortem autem iturus mortalis hominis conditionem seruat. Tristatur enim et orat. Et quoniam separatur ab eis, instruit nos, quoties oratum ire uolumus, ut solitudinem et quietem quęramus *corr. ex queramus , ne turbę strepitu offensi orandi


3562. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

fiat, qui ubique bonus est et malum uelle omnino non potest. Et uenit iterum — inquit — et inuenit eos dormientes. Erant enim eorum oculi grauati. Et relictis illis iterum abiit, et orauit tertio eundem sermonem. Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue *corr. ex precipue orandum esse, cum patiendi periculum


3563. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue *corr. ex precipue orandum esse, cum patiendi periculum imminet, ut in fide constantes inueniamur et magis optemus fideles mori quam infideles uiuere. Et quid enim magnum pręstamus **corr. ex prestamus , si pro eius nomine morimur, qui prior pro nobis mori uoluit? Immo, qui,


3564. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

qui tradebat eum cum ipsis. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Quando uoluit, latebat, ne inueniretur; quando uoluit, per medium illorum ibat nec comprehendebatur. Nunc uero tempus passioni statutum obseruans obuiam procedit, se esse eum, quem quęrunt, fatetur. Et ut ostenderet ne nunc quidem se capi posse, si uellet, uno uerbo retrocedere cogit cohortem armatam et in terram ruere. Ego sum, inquit, ut se eiusdem substantię esse cum illo significaret, qui Moysi nomen eius quęrenti:


3565. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunc uero tempus passioni statutum obseruans obuiam procedit, se esse eum, quem quęrunt, fatetur. Et ut ostenderet ne nunc quidem se capi posse, si uellet, uno uerbo retrocedere cogit cohortem armatam et in terram ruere. Ego sum, inquit, ut se eiusdem substantię esse cum illo significaret, qui Moysi nomen eius quęrenti: Ego sum, qui sum, hoc nomen mihi est in ęternum, respondit. Nomen ergo diuinę essentię, quę in Christo erat, ferre nequiuerunt et in terram statim prostrati sunt. Retrorsum abire et in terram cadere


3566. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex queri **corr. ex Solus ***corr. ex iuerat documento nobis est, ut relictis omnibus, quibus ad seruiendum Deo impedimur, nudi et expediti fugiamus. Et merebimur esse eius discipuli, qui iubet illos, qui nomine illo censeri uolunt, ut uendant omnia et precio egenis erogato ipsum sequantur. Pauperis enim magistri pauper discipulus sit oportet. Vt autem neque inopiam pro Christi nomine neque supplicia pati graue sit, meminerimus, quid ille


3567. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo linguam fatigare. Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius


3568. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei — ut se ęqualem probet Deo Patri. In nubibus autem


3569. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei — ut se ęqualem probet Deo Patri. In nubibus autem ueniet, cum ad iudicandum descendet agminibus uallatus angelorum atque animarum sanctarum. Hoc audito idem sacerdotum princeps ira percitus scidit uestimenta sua. Quę res indicio erat iam desiturum esse sacerdotium Iudeorum succedente Christi sacerdotio. Mos autem erat, siquid aduersus Deum dictum audissent, ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis


3570. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? Quanta huius pontificis in innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit, uerbis, quibus blasphemum pronunciauit, iudicio, quo non esse opus testibus dixit, damnandum ostendit. Denique, quid illis, qui accusabant, uideretur, quęrit. Quasi uero eis, qui accusant, in accusatum proferre sententiam ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio et testium et iudicis. Totus ergo iudicii ordo


3571. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio et testium et iudicis. Totus ergo iudicii ordo peruertitur, quoties non ex uero, sed ex odio iudicatur. Reus est mortis, responderunt. Quid enim aliud respondere poterant ei, qui eadem malicia accusabant? Reum esse mortis dixerunt, qui iam tot mortuis uitam dederat. Quam autem ineffrenata inuidia in illum accensi essent, continuo re ipsa patuit. Vix enim uerba finierant, et expuere coepere in faciem eius, colaphis eum cędere, palmas ori incutere et, ut Lucas ait, uultum


3572. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

mirabilius? Et cum talia, quę dicta sunt quęque restant dicenda, pro nostra cum Deo reconciliatione, pro nostra salute ipse Dei Filius ultro sustinuerit, pensemus, quęso, tantę charitatis magnitudinem et, quantum ei debeamus, agnoscentes, nihil pro amore illius non tolerandum esse meminerimus. Hoc sane est illud, quod seruos eius coegit opes contemnere, mundo renunciare, castitatem seruare, iugo sese subiicere perpetuę seruitutis. Hoc est illud, quod apostolos per omnes orbis partes compulit peregrinari, gentium erroribus obuiam ire, ueritatem


3573. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

de prima apostoli negatione diximus, nunc de secunda est dicendum. Stabant — inquit — serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Petrus, cum iam negasset se esse Christi discipulum, ministris etiam pontificis intermiscebat se, ne agnosceretur. Stabant ad prunas, quia frigus erat. In illis erat perfidię frigus, in Petro timoris. Frigescebat iam in pectore eius uicta metu charitas, eum, quocum se moriturum promiserat,


3574. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

agnosceretur. Stabant ad prunas, quia frigus erat. In illis erat perfidię frigus, in Petro timoris. Frigescebat iam in pectore eius uicta metu charitas, eum, quocum se moriturum promiserat, captum et uinctum et male acceptum uidens, cum illo mori timuit et suum esse magistrum negauit. Interim autem, dum Petrus frigescentia membra prunarum calore refouet, pontifex interrogat Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo


3575. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo quęrit, ut seditiosum deferat eum, qui circa se pręsidia compararet. De doctrina scrutatur, ut, si Mosaicę contrariam esse deprehenderit, ipsum tanquam Deo aduersantem morte mulctandum denunciet. Dominus autem sic responsum temperauit, ut et uera diceret **corr. ex doceret et illi accusandi locum non pręberet. ***corr. ex preberet Ego


3576. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

(ut Ioannes ait) et ipsi non introierunt in prętorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Tunc ergo intrantes hominis alienigenę domum immundi erant. Veruntamen multo maior animi immundities erat innocentem hominem, tametsi Christum esse ignorarent, in damnationem mortis dare quam pręsidis Romani prętorium ***corr. ex pretorium ingredi. Camellum ergo glutiunt et culicem colant, minima uitant, et parricidio inquinari non metuunt.


3577. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus, hoc ipsum erat, quod illis immodici in eum liuoris fomitem ministrabat. Soli honore digni apparere uolebant, soli primas cathedras appetebant et salutari ab hominibus magistri. Neminem sibi coęquari patiebantur. Iccirco et miraculis eius detrahebant, ut Belzebub opera esse dicerent, quę Dei erant. Offensus tam iniquo responso Pilatus dicit eis: Accipite ergo eum uos et secundum legem uestram iudicate eum! Quasi diceret: Si ordinem recti iudicii peruertitis, uos potius iudices eius sitis, ut uestra, non mea culpa pereat, qui


3578. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis. Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cęsari et dicentem se Christum regem esse. En tibi, quam impudens maliuolorum audacia! Non erubescunt aperte mentiri, dum ei nocere nituntur, quem odere. Nunquid subuertit gentem, qui eam in uiam ueritatis dirigit? Aut Cęsari tributa dari prohibet, qui dixit: Date, quę sunt Cęsaris, Cęsari!


3579. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum uidere, quia noluit credere. Et isti, quia non uident, cupidinibus potius obsequuntur et diuina contemnunt. Interrogabat Iesum Herodes


3580. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse dixeris; de mundo utique, qui in maligno est positus, in quo regnat peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine contineri credimus. Omnes quippe, qui in te non credunt, qui tibi


3581. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

laboremus laborum Christi memores, ut in ęterna ex illius consortio fructum metentes in Deo requiescamus. Pilatus audita ueritatis mentione interrogat: Quid est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo


3582. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et omnibus affici iniuriis passus est, postremo, ut crucifigatur, sustinuit. Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum


3583. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepta, nihil tibi confert, qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non solum ingratos bonum pro bono non reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem *corr. ex querunt **corr. ex


3584. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

ut leprosos curet, cęcos illuminet, mortuos suscitet, demoniis imperet? Respondebunt fortasse, et Naman olim a lepra curatus est, et a cęcitate Tobias, et a morte uiduę Sareptanę filius excitatus reuixit. Sed qui id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub


3585. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

suscitet, demoniis imperet? Respondebunt fortasse, et Naman olim a lepra curatus est, et a cęcitate Tobias, et a morte uiduę Sareptanę filius excitatus reuixit. Sed qui id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit


3586. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

potest supplicio, quam qui iustis mortem tantum inferre, quę ipsis etiam, qui inferunt, est communis. Tu ergo, Pilate, nihil manus lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse asseris, liberum non dimittis? Quid prodest nolle condemnare, si inique oppressum, cum potes, non uis liberare? Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem,


3587. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit. Quid multa? Nullum est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum expetunt et in crucem agendum esse conclamant. Dicit eis Pilatus: Regem uestrum crucifigam? Hoc est, si eius miseratione non mouemini, uidete saltem, ne eius opprobrium ad uos redundet, rege uestro crucifixo. Respondent pontifices: Non habemus regem nisi Cęsarem. Hic


3588. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde sequitur: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Barrabam autem (ut alii Euangelistę tradunt) qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, dimisit liberum. Hunc Iudei absolui petierunt, ut eo etiam damnabiliorem ostenderent esse Iesum. Quicquid ergo ubique (aliquid)** odii et indignationis erat, totum aduersus Christum congesserunt, ob hoc solum, quod plebs ipsa magis ei quam ipsis honorem deferret. Pati enim non poterant sibi pręferri*** quenquam aut haberi magis ueneratione dignum. Quod ergo tunc


3589. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse illis dimittere, sicut dimisit mulieri peccatrici, sed docere uoluit pro persequentibus debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit.


3590. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieri peccatrici, sed docere uoluit pro persequentibus debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac


3591. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac dure distensum miserabiliterque dilaceratum prętereuntes deridebant et cauillabantur, concutientes capita sua et dicentes: Vah, qui


3592. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

colui ac dilexi. Tu pastoribus nunciatus, tu magis monstratus; utrique ut Deum adorarunt, ut hominem oculis intuiti sunt. Scio te, fili dulcissime, Deum de Deo ante secula natum, de me assumpta humanitate in tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse agnosco. Veruntamen, quanto hęc mihi gratia maior, tanto et dolor meus acrior atque acerbior. Itaque pręteritorum recordatio beneficiorum pręsentis calamitatis grauitatem non mitigat quidem, sed auget. Veluti cum diuitis alicuius opes uis hostilis diripit, eo plus doloris


3593. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

dilexit. Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre curam habuit, nonne in se monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in illos se inhumaniter gerunt, a quibus se genitos et educatos fuisse non


3594. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc quoque supra naturam est, ut quis moriendo uoce magna clamet. Deficiente enim spiritu torpet lingua, languent arterię, uix respirare datur, nedum clamare. Clamauit ergo moriens, ut, dum moritur, se mortis uictorem esse ostenderet, quam primus homo peccando inuexit. Clamauit, ut posse non mori declararet, si mori nollet. Clamauit, ut, qui in uita miracula fecerat, et in morte mirabilis appareret. Quid est autem, quod se a Deo derelictum conqueritur, cum ipse et homo et Deus esset? A


3595. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

arguant, qui Helię indigeat auxilio. Quidam — inquit — illic stantes et audientes dicebant: Heliam uocat iste; cum tamen Heli Hebreum uocabulum sit et Deum signet, sicut etiam Euangelista interpretatur. Vbi discimus proprium inuidorum esse omnia dicta atque facta eorum, quos odere, ad deteriorem partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine denigrare. Non est hoc loco prętereunda Ioannis quoque narratio. Ait enim: Postea sciens Iesus, quod omnia consummata sunt,


3596. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

meum. Et hęc dicens expirauit. Ideo uoce magna clamat, ut, sicut uerbis prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei filium. Spiritum uero, hoc est, animam in manus Patris commendando,


3597. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei filium. Spiritum uero, hoc est, animam in manus Patris commendando, se esse principium demonstrat animabus fidelium ascendendi in paradisum, quę hactenus in infernum descendebant. Simul nobis documento est, ut pręcipue imminente uitę fine animas nostras, quę mortis expertes sunt, Deo commendemus et in ipsa ultima spiritus exhallatione nihil aliud


3598. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant. Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo


3599. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

Messiam, alium expectare nunquam omnino uenturum? Vnus enim promissus est, non plures, in quo credentes saluarentur. Vnus iste iam uenit, in quo, quę futura erant, usque ad resuscitati a morte in cęlumque ascendentis gloriam impleta peractaque esse astruimus. Quod si in illo altero, qui ab eis expectatur, eadem contingent, nonne falsi erunt prophetę, qui unum quidem talem fore prędicauerunt, non duos? Nonne adhuc in dubium res ducetur, quis ex duobus per omnia simillimis uerus Messias sit, uerus Christus? Ne igitur


3600. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

ille, qui nullus futurus est, requiratur, sed potius unus ille, quem nos colimus, cuius gesta uaticiniis respondent prophetarum, ab omnibus adoretur, reliqua, quę de Messia scripta sunt, explicabimus, ut appareat ex his, quę Christo olim crucifixo contigerunt, iam impleta esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta. Euangelica tradit historia Ioseph, de tribu Puer et stirpe Dauid exortum, uirum fuisse Marię, de qua natus est Iesus, qui uocatur Christus.


3601. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

Iosepho reuersus est in Galileam. Duodecim annorum erat, quando in templo mirantibus Legis doctoribus disputauit. Remanserat enim Hierosolymis, Iosepho et matre insciis. Cum enim adorassent in t emplo, festo Paschatis iam peracto redibant in Galileam putantes eum esse in comitatu cum pueris siue cognatis, qui sequebantur. Sed ubi aduesperascente die animaduertissent puerum abesse, anxii cura studioque trepidi urbem repetunt, post triduum denique inuento gaudent et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut


3602. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

uir Marię, de tribu et stirpe Dauid fuit. Sed ingeritur Quęstio nobis quęstio: Si Iesus Marię tantum sit filius, quid ad eum spectet generationis ista series ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę


3603. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

Filius Dei. Sancti igitur Spiritus operatione et uirtute Altissimi, cui nihil est impossibile, Virgo peperit et post partum Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus. Quod autem desponsata fuerit Ioseph, diuina factum est prouidentia, ut per genealogiam Ioseph origo quoque Marię nosceretur, Lege iubente de eadem tribu fieri connubia; deinde, ne ut


3604. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

lapidaretur a populo, cum hoc quoque Lex iuberet; postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine erat, non opere. Vnde et ipse continentię suę conscius, cum grauidam u idisset, uoluit dimittere eam. Sed angeli monitu cognouit diuinum esse, non humanum, quod illa uentre gerebat. Hanc ob rem Euangelista: Antequam conuenirent — inquit — inuenta est (in utero)* habens de Spiritu Sancto. Ioseph ergo, quam dudum repudiare cogitabat, protinus accipere non dubitauit atque


3605. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. Propterea quidem, cum Iesus ipse se de cęlo descendisse diceret, musitarunt Iudei — ut Ioannes ait — dicentes: Nonne hic est filius Ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: De cęlo descendi? Nouerant utique Ioseph maritum esse Marię, sed ignorabant, quod Iesus non de Ioseph, sed de Spiritu Sancto natus esset et Virgine. Ex Virgine autem natum, uirilis copulę nescia, testatur angelus, Ioseph cognoscit, Maria confitetur dicens: Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen


3606. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

est igitur uirgo illa, de qua Esaias prophetauit dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus. Quid est Nobiscum Deus, nisi quia Dei Filius nostra suscepit et Deus esse non desiit? Sed aduersantes nobis Iudei aiunt: In Esaia habetur: Ecce halma concipiet. Halmam autem non uirginem dici, sed puellam siue iuuenculam, uirginem uero betulam appellari. Quibus respondendum est betulam etiam anum nuncupari posse, si


3607. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro. Deinde de talamo uiri reuelata facie egrediebatur, ut rubore deposito se maritam esse appareret. Halma ergo maluit dicere Esaias quam betula, ut uno uocabulo et puellę ętatem exprimeret et uirginis integritatem. Halmam enim licet puellam nuncupent, non tamen *add. p uellam uiro copulatam, sed adhuc


3608. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

et in cęlo genitus est sine matre et in terra sine patre, in cęlo Deus ex Deo, in terra ex homine Deus et homo. Duę naturę in unitate personę Christi tam mirabiliter conuenerunt, ut, nisi fides credat, nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis. Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini —


3609. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

magi cum muneribus salutant et, quem tam uili loco, tam paupercula matre genitum conspiciunt, regem Israhel protestantur; non qualemcunque regem (ad nullum enim alium sic uenisse referuntur), sed regem regum et dominum dominantium, quem cęlo monstrante in terra Iudea natum esse didicerant. Audi, quid ipso nascente angeli concinant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Bonę autem uoluntatis esse nequeunt, quicunque illum, qui summum bonum est, ignorant. Ipse uero, qui pacem inter Deum et homines ponere


3610. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

alium sic uenisse referuntur), sed regem regum et dominum dominantium, quem cęlo monstrante in terra Iudea natum esse didicerant. Audi, quid ipso nascente angeli concinant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Bonę autem uoluntatis esse nequeunt, quicunque illum, qui summum bonum est, ignorant. Ipse uero, qui pacem inter Deum et homines ponere ueniebat, tunc in carne nasci uoluit, cum sedatis bellis totus fere terrarum orbis pacem agitaret, Cęsare Augusto monarchiam tenente; quadragesimo enim primo imperii


3611. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

mnibus finibus eius; per occisionem Bethlem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cęsos. Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile


3612. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi


3613. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

qui c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius


3614. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

scribas conuersus: Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi


3615. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed etiam latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super


3616. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in


3617. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo. Quęramus, si Messię uenturo danda fuit hęc potestas, ut hunc ipsum esse, qui crucifixus est, increduli agnoscant et tandem deposito errore sequantur eam, quę in Euangelio habetur, ueritatem. In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus


3618. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

quo factum est nihil. Hoc loco interrogabimus Iudeos: Si Deus est, qui talia locutus sit, quomodo in Deo seruitus et labor cadere potuit? Et, si — ut ipse ait — uere seruire illum et laborare fecerunt, quomodo Deus est? Necesse est, ut fateantur hunc unum et Deum esse, ut peccata deleat, et hominem, ut pati possit. Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non


3619. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere,


3620. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque


3621. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc quidem iuxta historiam. Moralem uero sensum utrobique de conuersione eorum, qui talibus animi morbis laborabant, esse ostenderemus, si mihi non foret propositum nihil aliud hoc uolumine demonstrare, nisi quęcunque ueterum Scripturę de Messia uenturo prędixerant, in Christo, quem Iudei crucifixerunt, fuisse impleta. Quod autem gentes ad ueri cognitionem per


3622. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes autem sacerdotum superbia elati ferre non poterant, ut aliquis plus ipsis honoraretur. Atque ideo illum persecuti sunt et tam mirandis, quę faciebat, operibus semper detrahere conati. Cęterum, ut Domini nostri


3623. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

qui misit me. Quod quidem ad naturam hominis referendum est, in qua dixit: Pater maior me est, non ad naturam Dei, in qua idem ait: Ego et Pater unum sumus. Christus autem plantauit cęlos et effudit terram, cum diceret: Si uis perfectus esse, uende, quę habes, et da pauperibus... et sequere me! Hoc est enim amare cęlestia et terrena contemnere. Tunc quoque ad Syon dixit: Populus meus es tu, cum diceret: Super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam.


3624. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta fuerant, adimpleuit et adimpleta esse prędicauit, ut supra est dictum. Nihil est autem eius doctrina uerius, nihil salubrius, nihil ab omni immundicia syncerius. Lex enim ueritatis — ut Malachias ait — fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Idem


3625. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

boum, in quibus Helias arantem reperit Heliseum. Denique ipse Iesus duodecim annorum erat, quando coepit disputare, significans per duodecim apostolos prędicationem suam se per orbem sparsurum. Et cum diceret: Nonne duodecim horę diei sunt, horas apostolos, se diem esse designabat. Post hęc autem, ut Lucas ait, designauit Dominus et alios septuaginta duos... ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse uenturus. Horum figurę fuere septuaginta palmę in Helim iuxta duodecim *corr.


3626. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas.


3627. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo


3628. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

et tradent uos — inquit — in conciliis, et in* synagogis suis flagellabunt uos, *add. et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides


3629. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

seruasse gloriatur dicens: Multi persequuntur me et tribulant, ego autem a testimoniis tuis non declinaui. Tales fuere martyres Christi, qui, dum soli Deo peccare timent, tyrannorum uim atque sęuitiam nihil timuerunt. Et, ut sciamus persecutorum odium ipsis esse magis noxium quam iustis, quos persequuntur, audi Spiritus Sancti exactissimum iudicium: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda


3630. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen uerbis expressum uideo dicente Domino: Concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersus ciuitatem, regnum aduersus regnum. Lege martyrum historias, et inuenies in illis impleta esse hęc, quę dicimus, et adhuc Ecclesiam Christi idolatria superata bella ab hereticis pati fideliumque ciuitates et regna a Machumetanę prauitatis sectatoribus per uim occupari redigique in seruitutem. Idque nobis accidi peccatis exigentibus credimus, ut uidelicet Christiani,


3631. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis, ieiuniis, elemosinis, a catholica tamen


3632. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

ait: Despondi uos uni uiro uirginem castam exibere Christo. Rari quidem sunt, in quibus est corporis uirginitas; omnes tamen, qui *corr. ex retrocędendo ** corr. ex premia Ecclesię filii esse cupiunt, in operibus bonis fidei seruare debent uirginitatem. Qui secus fecerint, casso labore exercebuntur. Non enim ad illos pertinere poterit hęreditas regni a iure filiorum alienatos. Huius Ecclesię felicitatem uidit Ioannes in Apocalypsi: Vidi —


3633. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex sanctorum candore ac puritate, pinguis promissę ***corr. ex promisse beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel hereticorum. Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator:


3634. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum audite. Exterriti in faciem proni cadunt, subleuati a Domino errigunt se et circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita


3635. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum. Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi


3636. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

ex querere Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et


3637. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

Volebant enim et *corr. ex re i psi uti sacerdotio. Sed Domino ulciscente alii terrę hiatu absorpti, alii incendio inde effuso absumpti sunt, ut noscamus nec Iudeis impune fuisse, qui Christum presequebantur, nec illis, qui postea ipsum esse Messiam negare ausi sunt. Dum enim eos, qui tam impie egerunt, defendunt, participes commissi in Christum sceleris fiunt. Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et: Quare — inquiunt — in parabolis loqueris eis?


3638. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti


3639. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

ad inferos patresque deleto maledictionis chirographo ad benedictionis transtulit lucem. Hunc de diabolo superato triumphum in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc, quę sequuntur, indagabimus. Iudeis negantibus ipsum esse Christum et insultantibus ille — ut Ioannes refert — abiit et abscondit se ab eis. Hac de causa hoc factum esse reor, ut discamus furente aduersario recedere potius quam manere, ut, quem pręsentia nostra ad iracundiam inflammat, absentia mitiget. Huius


3640. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc, quę sequuntur, indagabimus. Iudeis negantibus ipsum esse Christum et insultantibus ille — ut Ioannes refert — abiit et abscondit se ab eis. Hac de causa hoc factum esse reor, ut discamus furente aduersario recedere potius quam manere, ut, quem pręsentia nostra ad iracundiam inflammat, absentia mitiget. Huius autem absconsionis typus pręcessit in rege Dauid, qui Saulis iram fugiens latebras sibi quęritauit et nunc in speluncis, nunc in


3641. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, hoc est apostolos, et collabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Qua in re instruimur, quam puros ac mundos esse oporteat Dei sacerdotes, quando ne pedes quidem, id est nec ipsos humanę imbecillitatis motus, in discipulis inquinatos relinqui passus est Dominus. Deinde de Iudę proditione prędicit, ut nihil sibi occultum, nihil ignotum ostendat. Amen dico uobis — inquit


3642. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

orbi imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus concuti quassarique poterit, euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si


3643. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio Dicet fortasse aliquis: Necesse fuit, ut facerent illud, quod diuinitus fuit pręuisum. Quod autem necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent,


3644. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

Necesse fuit, ut facerent illud, quod diuinitus fuit pręuisum. Quod autem necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat.


3645. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat. Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac reuereri debuerunt, quibus in locis Veteris Scripturę,


3646. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

relicta syndone nudus profugit. Hęc quoque ante significata monstrabimus, ut confundatur et erubescat incredulitas Iudeorum, cum Scripturę, cui se credere aiunt, autoritate senserint se superati. Coepit — inquit — Iesus contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ante in psalmis dixerat pronosticans in futurum: Tribulationes cordis mei multiplicatę sunt. Et in alio psalmo: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et quoniam non de sua


3647. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor est uirtutum, quem in sanctis suis inueniens Dominus illo pascitur,


3648. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

insurrexerunt* aduersum me et fortes quęsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum? Amici ergo et proximi eius erant Iudei, dum uenturum et de semine patris Abrahę nasciturum credunt. Sed cum ille uenisset et natus fuisset, negantes eum esse Christum ab eo alienati sunt et aduersus eum insurrexerunt. De quibus rursum ait: Susceperunt me sicut leo paratus ad predam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. In illo quippe comprehendendo et leonis feritatem induerant et dolos catuli


3649. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti maximi criminis reus, ducitur primum — ut Ioannes ait — ad Annam, Caiphę pontificis socerum. Petrus Petrus et Ioannes Iesum secuti in atrium introierunt. Iesus alapa percutitur. Petrus interrogatus se discipulum eius esse negat et, sicut Iesus prędixerat, gallus cantu eum commissi criminis admonuit. Tunc ipse culpę conscius fleuit amare seque sibi per poenitentiam Domino miserante restituit. Scrutemur talia in Testamento Veteri, ut cuncta Nouo conuenire monstremus. Quid est illud


3650. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii


3651. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta


3652. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis


3653. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere liberum, sed urgentium uocibus atque insultantium sibi *corr. ex qni c ompulsus est ueluti reum condemnare. Igitur Barrabas homicida dimittitur, et Iesus, hominum Saluator, flagellis


3654. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

impiorum odium satiatur. Vno ore omnes exclamant: Crucifige, crucifige eum. Debet mori, quia se Filium Dei fecit. Hęc quidem in Euangelio; eadem nunc replicanda sunt in prophetis, ut, quę olim illi implenda prędicarunt, ea in ipso, qui crucifixus est, impleta esse constet. Quid est in Euangelio crucifige, crucifige nisi illud in psalmis lamentantis Domini: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Crucifige Iesum, inquiunt, et dimitte Barrabam. De tam peruerso iudicio taxat eos


3655. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

admittentes humorem uerbi Dei, quo se a siccitate infidelitatis in fidei uigorem uindicarent. Mulieres autem fideles Dominum suum miserando conterebantur dolore et lamentis. Deinde docebant, inquit, eam, hoc est Hierusalem. Quid docebant? Eum uidelicet, cuius uice tristabantur, esse iustum atque ab omni criminis suspitione alienum. Vnde sequitur: Non est enim populus sapiens. Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et qui formauit eum, non parcet ei. Propter insaniam igitur increduli populi et iniqua iudicia ipsa Hierusalem Deo


3656. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli inscriptionem; id est, ne corrumpas aut mutes uel deleas. Et hoc impletum credimus, quando Iudeis reclamantibus respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse lamina aurea,


3657. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

quando Iudeis reclamantibus respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse lamina aurea, quę super tyaram summi sacerdotis posita fronti imminebat. Sic enim et titulus iste supra caput Iesu affixus fuit, ut hunc eum sacerdotem esse indicaret, cui dictum est: Tu es sacerdos in ęternum. Dicitur autem Iesus Nazarenus, id est consecratus siue sanctus. De quo in psalmis Deus Pater: Super ipsum — inquit — florebit


3658. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Se de illa carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum


3659. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus. Ipso**** in cruce


3660. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat. Vultis circumcidi? Quod secundum Legem fecistis in carne, secundum Euangelium facite in spiritu. Circumcidite uitia et uirtutibus inherete! Vultis offerre sacrificia? Non uitulorum


3661. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

in lucis perpetuę libertatem. Gratias tibi agimus, Christe**, quia per te de maledictionis antiquę iugo redempti sumus. Gratias tibi agimus, quia per te ab inferis reuocati ad cęleste regnum transferri coepimus. Mors ipsa, quę poena nobis erat peccati, coepit esse ianua felicitatis. Per hanc ingredimur ad uitam, non ad hanc corruptibilem et caducam, sed ad incorruptibilem et sempiternam. Ad quam quibus gradibus quibusue passibus peruenitur, nosse poterimus, si ea, quę in Euangelio relata sunt, exterius interiusque consyderemus.


3662. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

culturam et inanium ritum deorum. Porro utrosque, hoc est Iudeos et gentiles, pariter se liberaturum repromittit per Osee* prophetam dicens: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors. Morsus tuus ero, inferne. Malum erat in morte esse, sed multo peius in manu mortis. In manu mortis gentiles erant, mortiferi erroris uinculis colligati. In morte autem ipse quoque Dei populus erat, non nisi per Christum de illa redimendus, ut de morte transferantur ad *corr. ex Oseę


3663. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

Marci: Et dicebant adinuicem: Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes uiderunt reuolutum lapidem. Erat quippe magnus ualde. Hę sanctę mulieres nobis exemplo sunt sollicite atque anxie, non tepide neque negligenter quęrendum esse Dominum, et id quidem cum aromatibus uirtutum. Sola enim sancte*** actę uitę fragrantia delectatur Dominus. Quam tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis


3664. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris peruenire. Nam et mulieres prius angelos quam Dominum conspexerunt. Angeli autem — ut Marcus ait — aspectus erat sicut fulgur, uestimenta sicut nix. Per hoc patet Iesum esse angelorum dominum. Angelus nunciauit nasciturum, angeli natum glorificauerunt. Angeli monitu Ioseph cum puero et Maria, matre*** eius, fugit in Aegyptum. Angelus ad crucem eunti apparuit confortans eum. Angeli nuncii fuere resurrectionis, comites ascensionis, nunc in gloria


3665. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

obuiam iuit pater, amplexum osculumque dedit et lętatus est, quia, qui perierat, inuentus est, qui mortuus fuerat, reuixit. Occurrit illis Dominus, ut, quę resurrectionis eius nuncię erant, etiam testes fierent. Et quia ait: Auete, salutat illas, ut secum esse, qui mortuus et sepultus fuerat, ostendat, non solum corporis forma, quam sępe uiderant, sed etiam uocis sono, quem audire consueuerant. Auete nunc mulieribus dicitur, ut per benedictionem mulierum primę mulieris maledictio tollatur et sexus ille, qui causa fuerat ruinę in


3666. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior diuulgabatur. Nulli enim magis curę erat cardinalatus sui bona pauperibus distribuere, crebrius ieiunare, uili tegumento contentum esse, in nudo lectulo et tantum rethium quorundam* fragmentis constrato cubitare. Dignus denique uisus est, qui ad maximi pontificatus honorem promoueretur. In ueneratione tunc erat pręsulum probitas, nunc in precio luxus est, et plus laudis habet, qui opibus pręstat, quam qui


3667. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari. Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum tantum, uerum etiam


3668. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio Et uidetur illos in ea significatione apparuisse, ut ipsum, qui ibi positus fuerat, in se figurarent. Quia uidelicet unus Christus unigenitus Dei Filius erat, unus angelus primo uisus est, deinde duo, quia idem Deus et homo. Deum esse monstrabat, qui ad caput consederat, hominem, qui ad pedes. Dicunt ei: Mulier, quid ploras? Consolari illam cupiunt angeli, sed ipsa non admittit consolationem, donec *corr. ex Magdalena suum non uiderit


3669. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum,


3670. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum, qui uere Dominus erat, quanuis nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum uoluit hac compellatione magis honesta, quam quę hortulano conueniret. Dic mihi — inquit — ubi posuisti eum, et ego eum


3671. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant,


3672. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et


3673. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

audent affirmare, ut qui mentem adhuc ancipitem Questio gerebant. Sed quare aiunt mulieres terruerunt nos, cum terror de malo, non de bono fiat? Illę autem resurrectionem nunciabant, quę ipsis gaudio esse debuit, non terrori. Cum ergo aiunt terruerunt nos, non se timuisse innuunt, sed tantę rei miraculo stupuisse. Fit enim, ut, cum noua et mira quędam narrantur, quasi metu perculsi attonito ore auscultemus. Admirationem autem terrori similem faciebat apertum


3674. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

duos alios, quos Magdalene** quoque uidisse dicitur, cum in illud prospexisset. *corr. ex quidem **corr. ex Magdalena Cum ergo duo discipuli isti Domino a mortuis suscitato, quem peregrinum esse arbitrabantur, talia retulissent, tunc ipse captata occasione dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quę locuti sunt prophetę! Hoc ipsum nos Iudeis impiis et incredulis dicere possumus. Quorum tanto maior est stuliticia


3675. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Christus ueritas sit, quomodo Questio finxit se longius ire? Fingere enim est aliud exterius ostendere, aliud interius in mente habere. Hoc autem genus mendacii est. Ex quo datur intelligi nequaquam omnem fictionem mendacium esse aut peccatum. Finguntur parabolę, ut aliud dicatur et aliud intelligatur. Finguntur apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo


3676. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

morbi oppressi. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, appropinquat uitę finis, et iam dies, quo in terra morati sumus, inclinatur ad occasum. Si tu nobiscum manseris, uesper nostrum illuminabitur, quia lux es, et dies, qui ad finem properat, per te incipiet esse perpetuus et ęternus. Dixisti enim: Omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Si sic orauerimus et toto cordis fidelis affectu precati fuerimus, illud nobis Domino miserante continget: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et:


3677. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

circa resurrectionis fidem fluctuabant. De quibus Marcus testatur, quod nec istis quidem duobus crediderant. Nolens tamen Dominus eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis, quia etiam de clauso sepulchro surrexerat, ut uel hoc miraculo instructi ipsum esse crederent, qui sępe illis s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere consuesset. Cumque conturbati — sicut Lucas ait — et conterriti existimarent se spiritum uidere, dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes


3678. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

indicabat. Vel piscis in mari fluitans populus gentilis erat, in amaritudine idolatrię immersus, qui, postquam ad Christum conuersus est, ardore diuini amoris assari coepit, cupiens mori pro Christo, ut cum Christo uiueret. Fauus uero, quia cera et melle constat, uidentur esse Iudei in Christum credentes, antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes Christumque pascentes fidei fructu atque uirtutum. Hi reliquię illę* fuerunt populi Israhel, quę saluę factę sunt, aliis in incredulitate stulte admodum


3679. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot ante seculis est prędicatum, aliquid supra magos fuisse, et eundem credendo adorent, qui et *corr. ex presentem a nte tempora Deus erat et in tempore homo factus Deus esse non desiit. Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum


3680. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed uidendum nobis occurrit, quomodo Questio hic Dominus eos expectare iubeat Spiritum Sanctum ex alto mittendum, cum in Ioanne sit scriptum: Insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Hoc ita soluendum reor: unum esse Spiritum Sanctum, sed bona eius plurima. Quando ergo insufflauit, tunc gratiam eis contulit remittendi peccata atque retinendi. Sequitur enim: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quando autem de cęlo missus uenit


3681. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

retenta sunt. Quando autem de cęlo missus uenit Spiritus Sanctus, donum acceperunt linguarum, diuersi idiomatis gentibus Euangelium prędicaturi, doctrinę, ut Scripturas intelligerent, audacię, ne persecutores timerent, miraculorum, quibus ea, quę docent, uera esse testarentur, prophetię, ut futura quasi pręsentia cernerent et, cum res exigeret, prędicerent, baptismi denique sacri, quo illi, qui conuersi catethizatique essent, Ecclesię, cuius caput est Christus, membra fierent. Primum ergo insufflauit ad peccatorum remissionem


3682. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

c rediderant. Deinde misit, propter illos, qui credituri erant. Et quoniam Spiritum a Patre promissum dixerat, ne eum a Patre tantum procedere putaremus, insufflauit, ut a se quoque ipsum procedere doceret. Ad hęc etiam, ut cum Deo Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in


3683. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset. Nisi uidero — inquit — nisi palpauero, sed quia posset esse alius, qui uidetur et palpatur, non esse autem alium uulnera ipsa, quę in cruce passus est, mihi facient fidem. Deinde dicitur: Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas


3684. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset. Nisi uidero — inquit — nisi palpauero, sed quia posset esse alius, qui uidetur et palpatur, non esse autem alium uulnera ipsa, quę in cruce passus est, mihi facient fidem. Deinde dicitur: Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus.


3685. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum resurrexisse a mortuis non credebat. Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent


3686. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent eadem in die Iudicii ipsum ostensurum incredulis atque impiis, ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse ingratos intelligant


3687. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

successit piscium. Mane — inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et


3688. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem. Dicit ergo eis Iesus:


3689. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non solum Decalogi iussa exequi student, sed etiam Euangelii consilia implere contendunt. Ei quippe, qui se Legis pręcepta seruasse dixerat et, quid ad illa sibi deesset, quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi, sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim sanctorum


3690. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. *corr. ex pręhendidistis Non poterimus ad Christi terram trahi neque apud Deum magni esse, nisi numerum hunc impleuerimus. In centenario beatitudo est, cuius desyderio affici debemus; in quinquagenario remissio habetur peccatorum; in tribus mysterium Trinitatis, quam in Deo credere oportet, ut in illo uiuamus. In primo igitur charitas ad cęlestia affectum


3691. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

docente Euangelia scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate supersederunt quęrere, quis esset, iam pro uero habentes, quod erat ipse Dominus, qui a


3692. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

triumphans ascendit. Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis, dilligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Hoc exemplo instruimur eis Ecclesiam esse committendam, qui amore in Deum magis inflammantur. Plerique enim ingenio eruditioneque excellunt, sed quia non minus pecuniam quam Deum diligunt, non pastoris in Ecclesia officium implent, sed exactoris. De quo dicitur: Mercenarius uidet lupum uenientem, et


3693. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

officium implent, sed exactoris. De quo dicitur: Mercenarius uidet lupum uenientem, et fugit. Qui autem Deum amant, hi et proximos diligunt. Propterea quidem gregem sibi commendatum et uerbo pascunt et exemplo mouent et opibus iuuant. Denique, si bonus fuerit, ut esse debet, bonus pastor ponit animam suam pro ouibus suis. *corr. ex Non Iterum ergo dicit Iesus Petro: Symon, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei iterum: Pasce agnos


3694. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex Non Iterum ergo dicit Iesus Petro: Symon, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei iterum: Pasce agnos meos. Iterum interrogando ostendit amantem in amore constantem esse oportere. Videmus enim in quibusdam, cum se Dei seruitio dedicauerint, promptissimo admodum feruentique studio inire conuersionis suę initia, post hęc tepescere et pigros effici et, quod peius est, a uoto professionis interdum resilire relictoque monasterio ad seculum


3695. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

eius pascendo ostentare amorem. Nisi et *corr. ex prouecte m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et


3696. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

ex prouecte m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam


3697. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset


3698. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum. O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam,


3699. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et plurimi conuertebantur, citiusque defessa est interficientium feritas quam imminuta interfici non recusantium multitudo. Nequaquam tam grandis martyrum numerus in una Ecclesia fuisset congregatus, nisi id uerissimum esse certissime scirent, pro quo amplectendo et tormentorum cruciatum et uitę pręsentis usum magno animo contempserunt. Petrus ergo sua morte clarificaturus erat Deum, quia mortis eius cognita causa maius incitamentum fuit hominibus ad credendum quam cum uiuus prędicaret.


3700. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum, quia mortis eius cognita causa maius incitamentum fuit hominibus ad credendum quam cum uiuus prędicaret. Verbis enim docere, quodcunque libuerit, facile uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non t imere, omnium difficillium factu esse nemo negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt. Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum,


3701. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

Verbis enim docere, quodcunque libuerit, facile uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non t imere, omnium difficillium factu esse nemo negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt. Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis


3702. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel,


3703. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel, cum dicit: Si per singula scribantur, innuere uoluit in singulis tantum esse mysteriorum, ut arbitretur mundum capere, hoc est intelligere, non posse libros illos, in quibus ea continerentur. Mundum appellat homines, qui in mundo sunt, more suo, sicut alibi de Christo loquens: In mundo erat — inquit — et mundus


3704. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

conspici uoluit, quia terrenum corpus iam ad altiora se transtulerat, immortalitate indutum, et ueritas de terra orta cęlum, unde uenerat, repetebat. Ideo etiam in monte apparere eis uoluit, ut recordarentur pręceptorum, quę ab eo ante passionem in monte acceperant, si beati esse uellent. Nos quoque, si cupimus uidere Iesum, de terra ascendere oportet ad montem, hoc est, abiecta terrenarum rerum cura mente cęlestia contemplari, cęlestia desyderare, de cęlestibus loqui et inter se ratiocinari et cum psalmista dicere: Leuaui oculos meos in


3705. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum esse, qui fui crucifixus, mortuus et sepultus. Data est enim mihi potestas in terra, ut cum corpore incorruptibili et immortali resurgam; potestas in cęlo, ut cum eodem corpore super cęlum ascendam et hominem mihi Dei uerbo unitum ad dexteram Patris collocem. Potestas ergo, quam


3706. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

Ac nequis tantę uictorię ignoret autorem, Deo — inquit — gratias, qui dedit nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Quęris, quomodo mors absorpta est in uictoria? Mors poena peccati erat, et Domino in gloria resurgente coepit esse transitus ad uitam omni credenti. Nunc uideamus, qualiter hac parta uictoria Ascensio Domini et mortis conditione superata Saluator noster cum homine assumpto ascenderit in cęlum et ad dexteram Dei sederit,


3707. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

partem, sed ad cęleste regnum nunquam posthac moriturus ascendit triumphans lętantibus angelis, plaudentibus, qui post eum ituri erant, sanctis. Sedet a dextris Dei, uiuorum ac mortuorum iudex futurus. A dextris autem Dei sedere est ęqualem Deo esse. Aequalis est enim Patri Filius, non in humanitate assumpta, sed in maiestate propria. In substantia quippe diuinitatitis non est aliud Pater, aliud Filius, quanuis in personarum distinctione alius sit Pater, alius Filius. Nec putes Patrem ad leuam Filii sedere, quia Filius


3708. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dominus Domino — Pater Filio. Et rursum Patrem a dextris Filii residere asserit, dum ait: Tu es sacerdos in ęternum, secundum ordinem Melchisedech. Dominus a dextris tuis. In hoc itaque ostenditur coęqualem esse Patri Filium, sicut et in eo, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui uidet me, uidet et Patrem meum. Pręterea non sine mysterio factum arbitror, quod apostoli educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea


3709. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii tempus instaret, iam non discipuli, qui discere debeant, nuncupantur, sed Galilei, quos docendo ad diuersa orbis loca transmigrare oporteret et magistros magis quam discipulos esse. Recessurus autem Dominus benedixit eis, instruens Ecclesię


3710. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii tempus instaret, iam non discipuli, qui discere debeant, nuncupantur, sed Galilei, quos docendo ad diuersa orbis loca transmigrare oporteret et magistros magis quam discipulos esse. Recessurus autem Dominus benedixit eis, instruens Ecclesię antistites, ut eis, quibus pręsunt, bona optent, nec optent tantum, sed etiam, quoties oportuerit, tribuant. Eleuatis enim manibus Dominus ferebatur in cęlum. Eleuent et antistites manus suas ad porrigendum


3711. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

liberat. Repetunt illi et aiunt: Quis est iste rex glorię, tam super omnia potens, ut et patientia superet et pręlio uictor euadat? Respondent: Dominus uirtutum ipse est rex glorię. Nihil ultra quęsierunt, cum audissent Dominum** esse uirtutum. Ipsi enim angelici spiritus cęli uirtutes appellati sunt. Agnouerunt ergo Dominum suum et cum omni uenerationis ambitu ingredientem susceperunt, mirantes in illo humanam naturam supra se euectam et in ipso cęlestis regni throno a dextris Dei iam collocatam. Hic


3712. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. Ex quo illum et angelorum *corr. ex beatificate **corr. ex Dominus qui imperio eius parent, regem esse ostendit et omnium creatorem, et animarum, quę perierant, Redemptorem atque Saluatorem. Iusti enim a corpore soluti, qui ad inferos descendebant, Christo ascendente paradisum petere coeperunt consortioque se inserere angelorum. Quod cum in spiritu uidisset Propheta, cecinit


3713. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

illum resurrexerant, exultantes sequebantur. Ipsi uero discipuli, qui cognita eius resurrectione gauisi sunt, postquam etiam in cęlum ascendentem uiderunt, multo magis lętari coepere. Quem enim in terra tantum regnaturum putabant, intellexerunt et terrę et cęli dominatorem esse. Lętata est ergo terra, lętati sunt cęli. Nouum inter sydera lumen fulgere coepit, et illis, qui in umbra mortis sedebant, Sol iustitię ortus est. Quid eos, qui crucem iam sole clariorem pręferebant quique sequebantur, concinuisse putabimus, quo exultasse gaudio,


3714. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes in suo regno recipiet et omnes inimicos in carcere ignis ęterni concludet, ut et illorum, qui damnati fuerint, sit iustus iudex et eorum, qui saluabuntur, pius et misericors Dominus. Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus


3715. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

de se taceat, more suo facit cuncta referens ad Patrem, non tamen negauit ipsum Spiritum Sanctum et a se procedere. Pręterea, cum Deus Pater Spiritus sit et Deus Filius Spiritus sit, proprium tamen Spiritus Sancti est, ut Spiritus nominetur, ut appareat ipsum Patri Filioque esse communem, cum uterque Spiritus sit, et ipse quidem eiusdem cum ipsis naturę atque substantię. Discernuntur autem personis, quia Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus uero Sanctus neque Pater est neque Filius, sed cum tertia persona sit, necesse est, ut


3716. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus uero Sanctus neque Pater est neque Filius, sed cum tertia persona sit, necesse est, ut non unius, sed amborum sit spiritus. Alioquin, si unius esset, non foret alter alteri ęqualis, sed aliquis plus habens altero. Non esse autem ęqualem Patri Filium Arrianę error fuit impietatis. Pater igitur et Filius — ut catholica confitetur Ecclesia — *corr. ex Actis simul Spiritum Sanctum spirant. Quod ipse Filius gestu aliquo indicare uolens ad discipulos


3717. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

sufflando collata est, indigebat scientia, ne ignorarent,* cui remittere uel cui retinere peccata debeant. Indigebant etiam isti, qui in gentes idolis deditas nouam ueri Dei religionem uulgaturi erant, multa animi fiducia multaque miraculorum operatione, quibus probarent uera esse, quę docent, atque illos, qui deposito errore ea susciperent, beatos fore. Talibus ergo misso de cęlo Spiritu Sancto donis ditati fuere Christi discipuli. Et statim infusa est illis Scripturarum scientia, prophetandi gratia, neminem pręter Deum metuendi, dum Iesum


3718. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

significauit dicens: Non enim loquetur a semetipso, sed quęcunque audiet, loquetur. Sic ipse de se alias dixit: Quę audiui a Patre, nota feci uobis. Cuncta itaque inter se communicant. Quicquid agunt, quicquid dicunt, ad Patrem referunt, ut trium una operatio esse appareat, quorum una est substantia, una maiestas. Quęcunque audiet, loquetur — inquit — et quę uentura sunt, annunciabit uobis. Et apostolis ergo reuelata sunt futura, ut Euangelistę Ioanni Apocalypsis, quę Latine


3719. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

faciet. Quid sit autem, quod ait: De meo accipiet, ipsemet explanat dicens: Omnia, quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: de meo accipiet et annunciabit uobis. Ex quo indicasse mihi uidetur unam Trinitatis substantiam atque ideo, quę habet Pater, Filii esse, quia Filius a Patre est; Spiritum uero Sanctum propterea, quod loquatur, a Patre audire ac *corr. ex. Actis de eo, quod Filii est, accipere, ut nunciet, quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et


3720. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Spiritus autem Sanctus in


3721. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

mentiri te Spiritui Sancto? Et post pauca intulit: Non es **corr. ex est mentitus hominibus, sed Deo. Itaque illum ipsum, quem Spiritum Sanctum nominauerat, mox Deum dixit, nequis dubitet Spiritum Sanctum Deum esse. Hic fuit igitur, qui super apostolos descendens reuelauit eis omnem ueritatem et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui


3722. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte testatur dicens: Quis enim scit hominum


3723. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 697 | Paragraph | SubSect | Section]

operis illius, in quod exempla coniecimus sanctorum. Eum tamen, qui cum maiestate multa uenturus est, precor atque obsecro, ut, quandocunque iudicabimur — incertum est enim, quando id fiet — clementię suę memor sit, et qui peccatores nos esse non negamus, ueniam pręstet confitentibus seque pro peccatoribus crucem sua sponte subiisse probet, cum nobis ignouerit, et non nostris meritis, sed sua miseratione ab inimici potestate nos erruere et in libertatem uindicare uoluisse. Qua ergo pietate captiuos redemit, illa


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.