Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: supra

Your search found 2401 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2270-2306:


2270. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

Regiae Maiestatis Budae residenti duci Hungariae, velut plenipotentiato regis ministro, eiusque principali comissario pro sanctione exhibenda erunt; quo sic illa etiam usque in futura comitia (quae stante hac provisione saltem occasione inaugurationis novi regis ita, uti supra dictum, celebrari sufficeret) vim et vigorem provisoriae legis consequantur, et per Regiae Suae Maiestatis summam executivam potestatem mox in effectum sacrosancte perduci valeant.


2271. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

cum tamen tertia pacti conditio ita sonet: Ut ipsi et filii eorum nunquam a consilio ducis et honore Regni excludantur, apparet quod hereditarium consilio ducis interveniendi honorem stirpibus suis asseruerint, adeoque eas supra reliquam nationem evexerint. 2 Verum cum tamen exiguus fuerit stirpium harum numerus, non potuit id adhuc perfectam hereditariae nobilitatis idaeam excitare; reliqui enim minores militiae praefecti nullam per pactum hoc praerogativam consecuti


2272. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

placuit eorum debita subiuncta pensione designare. 5 Hic enim per castrenses intelligit omnes castro adscriptorum conditiones. § 15 De conditione iobagionum castri. 1 Supra castrensium conditionem erant illi qui iobagiones castri, idest, ut nunc loquimur, praesidiarii milites appellabantur; hos enim a castrensibus Rit. Expl. Ver. § 4 diserte distinguit; gaudebant quidem hi maiori prae caeteris conditionibus


2273. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

domestici servi a heris suis perfecte manumissi; et hi sub castris regiis se potissimum illocabant. 3 Verum si hi solum agriculturae institutum professi sunt ut vitam sustentent, cogebantur obnoxiam alicui servitio castri terram assumere, et tunc, ut supra innuimus, castrenses vocabantur et ad statum conditionarium reciderunt. 4 Alii opificio aliquo, minuto quaestu, aut ingenuo quopiam servitio vitam tollerabant, et hi iam suburbani, iam burgenses, iam


2274. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

quia comitatus saepe etiam provinciae appellantur. 9 Quod summum est, non poterat Bela styrpem Namzalo ad insurgendum viritim obligare si illam tantum ad iobagionis castri conditionem evexisset, cum e provocatis supra litteris apparuerit, quod statum iobagionum castri Thurutz universim ita regulaverit ut sex ex his ad unum militem statuendum obligentur. 10 Itaque ego styrpem Namzalo per donationem hanc ad statum servientis regii


2275. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

et servitiis nobis impendendis. 5 Ujvár et Borostyán erant finitima Regni castra, et ideo, qui intra illa habitabant, ad conditionem spiculatorum, idest exploratorum, reducti fuerunt; nam cum supra provocatum Stephani V diploma his terminis utatur: de numero populorum speculatorum, puto ego quod non singulares tantum aliquae personae, sed integrae possessiones finitimae conditioni huic obnoxiae fuerint. 6 Caeterum apparet ex hoc Caroli


2276. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

verborum formula edita, assecuratione adstringi potuerint. 22 Atque ita intricata per argutias scholasticas quaestio haec facile definitur, si res ad usum rerum et naturale prudentiae lumen exigatur. 23 Caeterum primum est hoc ex iis, quae supra recitavimus, diploma e quo apparet quod etiam terra castrorum nobilibus conferri consveverint, quamquam prostent copiosa diplomata e quibus iam Andream II, praesertim vero Belam IV id factitasse apparet. 24 Cum isthoc iuris


2277. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

id est servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt. 2 Itaque illi antequam nobilitate donentur, ad statum seu conditionarii seu liberi hominis eluctari debuere, praesertim cum supra attulerimus exempla e quibus patet quod ipsi inferiorum classium conditionarii non ad statum servientium regis evecti, sed tantum ad aliam eminentiorem conditionem, utpote iobagionis castri, vel liberi S. Regis


2278. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

alicuius conditionarium nobilitasset, privasset eius dominum emolumento illo quidem quod ex illius seu servitio, seu obventione percipiebat, id quod citra huius consensum effici non potuit. 4 Dedimus quidem supra § 39 Stephani V diploma quo Clementem et Martinum, Aegydii dapiferorum regiorum magistri servientes, nobilitat. 5 Verum et hos regios fuisse conditionarios inde apparet quod eos rex iobagiones castri


2279. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

oportet quod olim omnis terra Hungarica pro libera fuerit reputata, usum vero eius conditio, sub qua illam rex contulit, determinaverit; veteres enim reges eandem terram, quam prior possessor sub conditionalia servitute tenuerat, alteri, ut supra vidimus, iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter


2280. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

per concessionem scuti hujus nobilitate clausula contineatur, dubitare licet an non hic quoque jam antea nobilis fuerit et insignia haec tantum pro ornamento stirpis suae impetravit, praesertim cum magister compellitur; verum quidem est quod, ut supra ostendimus, complures, qui comites compellantur, postea primum nobilitatem adepti sunt, adeoque sicut comitis, ita etiam magistri compellatio potuerit cum statu ignobili componi. 6 Illa etiam diplomatis clausula tamquam sub regio nostro


2281. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

creati fuerint, adeoque quod aevo illo distincta a donatariis et armalistis nobilium ita dicta diplomaticorum classis viguerit quae deinde invehendis armalistis primam forsitan ansam praebuerit. 4 Verum cum e sedecim, quae hanc in rem supra protulimus, diplomatibus, clausula de exemptione terrae tantum in quatuor desideretur, impetrator primi e provocatis diplomatibus fuerit suburbanus, id est castrensis, reliqui vero iobagiones castri, malim ego existimare quod clausula haec,


2282. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

iobagiones castri, malim ego existimare quod clausula haec, vel qua suapte subintelligi credita ultro exmissa sit, vel vero quod compilatoris aut describentis oscitantia emanserit; omnes enim hos qua conditionarios terras eo nomine jam antea possidere debuisse supra ostendimus; jam vero nisi hae terrae a prioribus oneribus exemptae fuissent, impetratores diplomatum horum aut hoc porro etiam jam qua nobiles sustinere, aut terram dimittere debuissent. 5 Posterius inde mihi minus credibile videtur quia aevo


2283. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

regis asserimus nobilitatemque in totam successionis eorumdem posteritatem transfundimus. 5 Tenemus itaque jam sub Bela IV nobilium majoris et minoris officii discrimen. § 50 1 Vidimus supra § 36 quod jam Emericus 1197. Zerzovoium et ejus haeredes ita nobilitaverit ut in aula regia perpetua libertate gaudeant. 2 Vidimus § 42 quod Bela IV 1234. in nobilitandis fratribus de Klokoch eam adhibuerit clausulam: ut ii et eorum descendentes de


2284. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

nobiles intelligantur, ipsa verborum horum significatio satis indicare videtur. 5 Qui autem sub nomenclationem primitivorum nobilium venerint, de eo infra disseremus. 6 Caeterum cum clausula haec in aliis eorumdem regum diplomatibus, ut supra vidimus, non adhibeatur, appparet iterum quod inter primitivos et postea creatos, seu ut ita dicam adsciticios nobiles discrimen aliquod intercesserit. § 52 Nobiles


2285. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

inde etiam confirmatur quod hi perinde ac alii castrorum iobbagyiones nobilitatem, ut jam ostendimus, per distinctum regis privilegium debuerint impetrare. 10 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis id ipse Bela in laudato supra diplomate diserte definivit dum ait statuentes quod omnes illi, qui usque ad praesens tempus... nomine iobbagyionum permanserunt, eadem gaudeant per omnia libertate, qua iidem primi, veri et naturales iobbagyiones... perfruuntur.


2286. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

56 Contra perfecti nobiles a nobilibus iobbagyionibus castri aut ecclesiae in ipsis jam praerogativis differebant. 1 Quod iobbagyiones seu castri seu ecclesiarum de primitivo Regni instituto non fuerint nobiles, supra §-ho 52o ostendimus, agnoscebant illi iurisdictionem sui comitis, hi vero sui praelati in iudicialibus, sub horum signis contra hostem proficisci debebant, quorum utrumque praecipue verorum Regni nobilium praerogativae adversabatur.


2287. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

ad Belae IV regnum, qui Turopolyenses jam 1224. ad imperfectum illum nobilitatis statum, ut jam vidimus, evexit, commode referri potest. 18 In Hungaria singulares castri iobbagyiones ad perfectam statim nobilitatem evehi consvevisse supra ostendimus, evecti autem ad imperfectam illam libertatem integri castri alicujus iobbagyionum corporis nullum hactenus exemplum prolatum est. 19 Cum tamen Bela IV in provocato §-ho 52 de 1269. diplomate jam in ipsis ecclesiae Albensis


2288. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

ut adeo inter inconditas tantae multitudinis vociferationes 28.6 vociferationes: vociferationis B nihil utique, nisi aut solius, veluti copiosoris, minoris nobilitatis voto, aut certe per combinatam, ut supra explicuimus, seu regis seu optimatum praepotentiam determinari potuerit. 5-o Nullus fixus comitiorum terminus. 7 Porro jure comitia indicendi regibus adtributo nullus ipsis terminus praescriptus fuit quo


2289. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

11 Quod summum est, quatuor illa, quibus Hungari constitutionem suam muniverant, praesidia admodum infirma fuerunt. a) Inaugurale sacramentum. 12 Inauguralis enim juramenti reges nullam habuisse rationem supra ostendimus. b) Poena excommunicationis. 13 Anathematis poena suum in Andrea II effectum reipse produxit. 14 Cum enim posterius etiam 1231. decretum infregisset, Robertus archiepiscopus


2290. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

synonimas fuisse appareat. 30 (c) "Demum ipso termino (verba sunt diplomatis) feliciter adveniente ipsisque nobilibus universaliter in locum praedictum juxta Nostrae Celsitudinis decretum convenientibus. 31 Si hic cum descriptis supra ejusdem diplomatis §-is simul sumptis expendatur, mihi certe id videtur indicare quod Maria id tantum comitatibus mandaverit ut quatuor potiores nobiles e singulo compareant, individua vero ipsa quod comitatus delegerint.


2291. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

promittimus Alberto regi et dominae reginae fidelitatem illibatam in omnibus beneplacitis irrefragabilem observare." 13 (e) "Promittimus ullo unquam tempore dominum nostrum regem, et dominam reginam... leges praeter praemissas illo modo, quo supra per dominum regem concessas inquietare." § 56 Status immemores delatae Elisabethae haereditatis Uladislaum Polonum, Arpadianae domui nullo gradu nexum, eligunt. 1 Praecox Alberti post unius et medii


2292. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

subinde diploma inaugurale dici coepit, eum extradedisse constat (a). 3 Clausula illa: "quod semper regum coronatio a regnicolarum voluntate dependet, ac virtus et efficacia coronae in eorum approbatione consistit" mirifice confirmantur ea, quae supra §-o 38. de instituto coronationis commentati sumus. Vestigium diplomaticum quod rex primo per coronationem reale potestatis regis exercitium consequatur. 4 Apparet


2293. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

Docet id Verböczy P. 2. tit. 14. § 35. et Friderici imperatoris ad civitatem Bartphensem litterae quibus eam hortatur ut suffragium suum his comitiis in Ladislaum Posthumum conferat. In Vestigiis Diaetarum. 11 (b) Sunt verba provocati supra Verböcziani §-i. 12 (c) Possidet clarissimus Pray litteras judiciales hoc sigillo insignitas. 13 (d) Vide differentiam hanc in Vestigiis Diaetarum p. 250. et 251. 14 (e) Veluti


2294. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

potestatem luculente exercuerunt, dum impositum, ut vidimus, 1440. nobilibus impossessionatis lucrum camerae revocarunt. 2 Dum enim articulo 10 taxas inconsvetas abrogant, nil aliud intelligere potuerunt quam impositum nobilibus impossessionatis, ut supra vidimus, lucrum camerae. 3 Pro ignobilibus enim taxa haec jam inde a Carolo I publicis legibus stabilita adeoque consveta fuit. 4 Decretum 1454. ex ipso autographo descriptum esse indicat illa ingressus ejus clausula "universis


2295. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

explicatur. 5 Domus Austriaca jam post Alberti I obitum 1308. in duas distinctas lineas abivit, nempe Friderici I et Alberti II (a); Alberti linea in Ladislao Posthumo, Alberti III, cui status haereditarium obtulisse regnum supra §-o 51 vidimus, filio defecit. 6 Fridericus II, qui Mathiae tantum negotia facessivit, e linea Friderici I descendit; Fridericus hic, ut primum Ladislaum Posthumum cum S. Regni corona in suam accepit potestatem, de asserenda suae quoque lineae in regnum


2296. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

observari faciemus." § 73 1 Stabilis senatus, cujus consilio rex tam politica negotia quam causarum definitionem moderari debeat, primum sub Hunyadio gubernatore, Mathiae patre factum fuisse periculum jam supra vidimus; resumpserunt status hoc objectum primis statim, quae sub hoc 1458. egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio provideat (b).


2297. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

regni capitanei militaris potestas articulo 4-o; 13 defertur denique suprema iudicialis potestas articulo 9-o. 14 Atque ita impositus fuit finis usitato sub duobus antea regibus gubernatores officio. 15 Ita palatinale munus longe supra illam, quam gubernatores habuere, potestatem evectum fuit (e). 16 Sola tantum donationes ad vires 32 sessionum conferendi facultas, qua Hunyadium praeditum fuisse vidimus, hac vice eidem non conferebatur. 17 Sed et haec praerogativa


2298. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

Prima duo vitia impotenti potius ejus animo quam labefactandae constitutionis studio adscribi debent. 8 (a) Descensus, procurationes, vecturarum extorsiones jam ante Andream II, sub illo, et sub Bela IV viguisse supra ostendimus. 9 In capitulatione Alberti articulo 18 eaedem denuo prohibentur. 10 Debuerunt itaque etiam sub Sigismundo in usu fuisse. 11 In prima sub Mathia 1458. Pestini celebrata diaeta art. 18-o haec denuo prohibentur, adeoque


2299. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

exorbitantem 1455. eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat) Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis


2300. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu


2301. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

tot et tam frequentibus congregationibus et quidem adeo gravibus et sumptuosis finis, aut saltem aliqua suspensio, et vacantia dari possit." 26 (b) Ut enim viritim iterum convocatur, his primum comitiis per articulum 26 constitutum fuisse jam supra observavimus. § 89 Sub eodem objectum etiam externae securitatis in comitiis pertractatur. 1 Sub Uladislao de ipso externae securitatis objecto in comitiis constitutum fuisse, adeoque status in communione


2302. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

convertat. 14 Quare utrumque 1492. articulo 4. praecaverunt statueruntque ut recipienda hoc nomine pecunia conformiter etiam ad §-um capitulationis 5-um aerario regis inferatur. 15 Tractatum pacis et 1491. et 1506. in diaeta fuisse agitatum supra vidimus. 16 Quod 1500. bellum contra Turcas etsi nullo cum effectu in diaeta decretum fuerit, mox videbimus. 17 E quibus omnibus satis apparet sub Uladislao externa etiam negotia in diaetis pertractata fuisse. 18 (a)


2303. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

secus memorabilia sunt, recensere. De palatini electione. 3 Stabilitum licet jam sub Alberto statuum palatinum eligendi jus unica tantum vice nempe 1485. in effectum inisse supra vidimus. 4 Ab anno 1487, quo electus eotum Emericus Zapolyius obit, usque 1492. nullum Hungaria habuit palatinum. 5 Hoc anno lex Albertina per articulum 33. iisdem plane verbis renovatur et in ejus effectum Stephanus Zapolyius electus fuit,


2304. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

Neque secundus. 5 Secundum institutum, nempe ut in unam cum Germanicis Provinciis confluat gentem, eandem linguam, easdem leges, eosdem magistratus, eandem denique publicorum onerum normam adoptet, quam infeliciter licet post unitas jam supra duo saecula duas has nationes imperator Iosephus II tentaverit, eventus ipse ostendit. 6 Et vero ut natio Hungara suos unquam exuat mores, suam sepeliat linguam, de libera sua gubernii forma decedat, id ille tantum sperare


2305. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

objicere jus est nationi, quod tota, si fundamentale, vi cujus Domus Austriaca Hungariae regnum adivit, pactum bene novit, Europa agnoscere debet. Sed tertius. 8 Itaque nulla jam alia quam tertia illa, quam supra explicui, modalitas superest. 9 Nimirum 1-o ut Hungaria communes porro etiam cum reliquis provinciis res habeat, 2-o ut ad omnia ea, quae totam in communi monarchiam concernunt, tot ex Hungaris ministri adhibeantur quantam monarchiae partem Hungaria efficit;


2306. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

privata tantum illarum provinciarum commoda pro totius monarchiae bono constituent, huic omnia Hungariae emolumenta sacrificabunt, sicque et finem unionis pervertent, et nociva saepe toti in complexu monarchiae consilia suscipient, uti in vectigalis negotio jam supra ostendimus. 4 Itaque in supremo illo, in quo de rebus, quae totam in complexu monarchiam respiciunt, agitur consilio, seu demum illud cancellaria, aut consilium status, seu conferentia vocetur, ut Hungari a


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.