Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: porro

Your search found 2004 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1909-1932:


1909. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

2 Caeterum, quamvis ad conciliandum Romano-Catholicae, velut Regni, religioni decus, ornamentum, et splendorem maximopere intersit, ut huic Statuum Ordini sua constet authoritas; tamen ex bonis proventibusque ecclesiarum, quibus illae dotatae sunt et quae porro etiam, velut dotes ipsarum, in perpetuum pro illis conservari administrarique debent, saltem tantum pro singillativis beneficiatorum dignitatibus exscindatur, quantum sive pro magnificentia praesulum, sive pro presbiterorum honorifica vitam sustentandi ratione


1910. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

privilegiatum elevatio usque dimidium saeculi XII producta 5.3 producta: prostracta MS sit, merito dubitari potest an usus aliquem e plebe ad statum privilegiatum per regis diploma evehendi iam hac epocha viguerit, vel vero id porro etiam verbo tantum coram testibus perfici consveverint. § 6 Quando pro libero homine compellatio militis usurpari coepit? 1 Ad aliquam quaestioni huic lucem affundendam meminisse oportet quod iam sub


1911. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

utatur, quod in posterioribus diplomatibus, usque Stephanum V, ut §-o 8. iam observavimus, non usurpatur. 4 Deinde quod servientes Regni nostri, et non servientes regios, uti omnia posteriora diplomata, exprimat. 5 Porro quod intermissa dudum militis compellatione pro synonimo nobilis utatur. 6 Item quod in unico hoc diplomate mentio fiat consensus baronum cum alia omnia de mera regis gratia emanaverint. 7 Denique quod ex hinc etiam


1912. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

constat; id enim complura eius diplomata testantur. 31 An hic quoque rex avulsas a castris terras ex integro recaptivaverit, perinde non liquet. 32 Utcunque sit, prostant plures successorum suorum litterae e quibus patet eos terras castrorum porro etiam aut nobilibus, aut certe iure nobilitari contulisse, prouti id ultimus primae periodi regum per praesens diploma fecit. 33 Cum hac ratione paucae tantum iobagionum castri, quae usque Ludovicum I non defecerunt, familiae superfuerint, forte


1913. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

10 In diplomate vero Ladislai IV de 1278, quo Ioan et alios nobilitat, habetur aplicamus eos libertati nobilium de Zepes... exercituantes in futurum sicut de tanta terra exercituandi caeteris mos exstitit usuatus. 11 Porro ex ipso praesentis Andreae II diplomatis stylo apparet quod Andreas, dum de aliis nobilium praerogativis loquitur, easdem tanquam statui huic inhaerentes exprimat, dum vero ad operarum ad castrum Zepes praestationem descendit, iam innuit quod exemptionem ab his e


1914. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

alteri, ut supra vidimus, iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter eundem terras iam nobilitari iure, iam sub conditionaria servitute conferendi usum conditio, sub qua terra conferebatur, in donatione diserte exprimi, quod si autem terra antea sub conditionaria servitute possessa iure


1915. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

quidem respectu domini terrestris, quia huic omnes fundo tali inhaerentes obventiones non obstante nobili sua conditione praestare debet, istud vero respectu onerum publicorum; ab his enim propter nobilem suam conditionem porro etiam immunis manet; quod qualiter conciliari possit, non satis video. 21 Haec de prima periodo. § 44 Forma nobilitandi per donationem in secunda periodo.


1916. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

sit, vel vero quod compilatoris aut describentis oscitantia emanserit; omnes enim hos qua conditionarios terras eo nomine jam antea possidere debuisse supra ostendimus; jam vero nisi hae terrae a prioribus oneribus exemptae fuissent, impetratores diplomatum horum aut hoc porro etiam jam qua nobiles sustinere, aut terram dimittere debuissent. 5 Posterius inde mihi minus credibile videtur quia aevo illo conditionarii plerique omnes unice e fructibus terrae suae vitam sustentabant; proinde vix aliquis eorum nobilitatem


1917. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

hic certe donatarius effectus est; cum tamen diserte declaret quod collationem hanc nolit pro donatione regia considerari, innuere videtur quod non omnia perfecta nobilitatis iura impetratori conferre voluerit. 6 Indubie reservaverit sibi rex porro etiam venationem et forte pro tempore illo gratuitum hospitium et intertentionem, id quod iuribus perfectae nobilitatis adversabatur. 7 Itaque per haereditarium descensum compilator diplomatis hujus id exprimere voluisse videtur quod civilistae


1918. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

a Lucio scripturis apparet, ut adeo non improbabiliter confici possit novitates has primam secutis non multo post ejus mortem tumultibus ansam praebuisse. 11 Utcumque tamen sit, de eo constat quod exaequatio nobilium porro quoque perduraverit, Transylvania vero et Slavonia ad veterem tributorum formam mox redierint. 12 Cum nihilominus jam post laudatum Ludovici I art. 11 novum iterum inter armalistas et donatarios nobiles discrimen invectum


1919. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

constitutionis inculcarent. Nobilitatem in realibus cum populo exaequare. 8 Deinde haereditariam, quae jam antea invaluerat, nobilitatem ultro etiam, sed ita stabiliverunt ut eadem omnibus externis honoris signis porro gaudere possit, in realibus tamen reliquae civium classi ex integro exaequetur, id est iisdem legibus, iisdem poenis, iisdem subsidiis subjaceat, nullos sibi haereditarios efficere possit magistratus, imo in conferendis quibusvis muneribus nullae conditionis, sed


1920. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

20 Et cum haereditariam retinuerint nobilitatem, omnes etiam extrinseci honoris titulos concedendi, utpote ex inferiori ad superiorem civium classem provehendi et stabilitorum equestrium ordinum insigniis exornandi facultatem regibus concesserunt. 21 Porro ipsius etiam publici aerarii administrationem, qua sub paucorum inspectione utique melius proficit quam si a numeroso corpore exerceatur, principi sub conditione, uti jam diximus, exigendae ab administris, quoties nationi visum fuerit, rationis crediderunt.


1921. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

posset, numerum restringere deque numero hoc augendo vel minuendo quotannis decernere soleant. Per subjectam praeter stricte militaria in aliis omnibus civili iurisdictioni militiam. 20 g) Porro, quod tempore pacis militia omnis praeter objecta pure militaria in omnibus realibus et personalibus politicae subjaceat jurisdictioni, adeoque privilegio distincti fori non gaudeat. 21 Denique quod subsidia nonnisi de anno in annum offerantur, adeo quo


1922. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

cameralibus hic positus fuit limes ut rex depositoria, a quibus salem venderet, tantum in confiniis erigere, in ipso vero regno nonnisi in Regécz et Szaboch tenere possit articulo 25, quod utique liberam in ipso regno salis distractionem eotum fuisse ostendit. 7 Porro ne rex monetam alterius, quam, quae sub Bela III viguit, ligae cudere possit, articulo 23-o. 8 Denique in militaribus quod, cum nobiles propriis sumptibus militare teneantur, id rex ab ipsis nonnisi intra limites regni exigere possit,


1923. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

ordinem debent perturbare. 2 Dum itaque haec perduraverit soluta omni constitutionis vi anarchia sponte enasci debuit. 2-o Communicata regi judicialis potestas. 3 Porro communio potestatis iudicialis planam regibus viam effecit eos, qui suo ad arbitrariam potestatem nisui maxime adversabantur, per judiciarias sententias opprimendi, praesertim cum vix adhuc aliquae fixae civiles leges exstiterint adeoque sententiae in casibus, ubi


1924. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

nisi aut solius, veluti copiosoris, minoris nobilitatis voto, aut certe per combinatam, ut supra explicuimus, seu regis seu optimatum praepotentiam determinari potuerit. 5-o Nullus fixus comitiorum terminus. 7 Porro jure comitia indicendi regibus adtributo nullus ipsis terminus praescriptus fuit quo illa cogere debuissent, minus adhuc remedium aliquod constitutum quo, si comitia agere noluerunt, ad ea celebranda cogi potuissent. 8 Inde enim factum est ut reges comitia,


1925. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

1462. comitiis status pro redimenda a Friderico corona unum florenum auri a singula porta sponte contulerunt. 7 Exegere tamen continuo et a rege ipso sponsionem (d) et a sedecim optimatibus fidejussionem pro rege quod similem unius floreni depensionem nunquam porro a statibus aut petere, aut exigere velit (d1 78.7 d1 nota iterum scripta in B. ). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam, quae 1464.


1926. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

exsolvit datam fidem Mathias per subsequum biennium. 13 Nam anno 1470. cum bellum Bohemicum adhuc perduraret, novum iterum unius floreni a singula porta subsidium impetravit rursusque et ipse status assecuravit (h) et septemdecim optimates vades statuit quod porro ejusmodi subsidium nolit postulare (i). 14 Subsequo quadriennio eum aliquod praeter lucrum camerae subsidium exegisse nullum vestigium exstat. 15 Anno tamen 1474, 1475, et 1476. pro bello Turcico iterum unius floreni subsidium impetravit


1927. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3584 | Paragraph | SubSect | Section]

causa carceri mancipaverit. 3 Dein quod sub praetextu gravis et enormis querelae (sunt verba articuli 46:1486.) complures citra viam juris bonis exuerit, eademque partim pro se, partim pro regina (ut art. 28:1492. testatur) occupavit. 4 Porro quod violentis descensibus, procurationibus victualium, et gratuitarum vecturarum exactionibus, ut art. 18 ejusdem anni habet, regnicolas gravarit. 5 Denique quod regnicolarum colonos ad falcandum componendumque regium foenum violenter, ut articulo 101


1928. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

victualibus nullam depensam fuisse tricesimam, usus autem in exigendis tricesimis sub Ludovico et Sigismundo observatus per articulum 27-um 1492. confirmatur, immo universim statuatur ut a merce valorem floreni non exaequante nulla tricesima exigatur, videntur victualia porro etiam a tricessimi immunia perstitisse. 11 Caeterum aetas haec necdum justam seu commercii, seu tricesimae ideam habuit. 12 Has adhuc qua proventum, non qua habenas commercii consideravit. 13 Et ideo omnes


1929. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

Hungariae regnum adivit, pactum bene novit, Europa agnoscere debet. Sed tertius. 8 Itaque nulla jam alia quam tertia illa, quam supra explicui, modalitas superest. 9 Nimirum 1-o ut Hungaria communes porro etiam cum reliquis provinciis res habeat, 2-o ut ad omnia ea, quae totam in communi monarchiam concernunt, tot ex Hungaris ministri adhibeantur quantam monarchiae partem Hungaria efficit; 3-o ut municipalis constitutio, quae ad totam in complexu monarchiam nihil


1930. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

explicabo. 10 Et quidem: § 10 Quomodo is applicari possit quoad ea, quae totam in communi monarchiam respiciunt, in specie quoad residentiam regiam. 1 Relate ad 1-um: a) ut Hungaria communes porro etiam cum reliquis haereditariis provinciis res retineat. 2 Rex ut in centro resideat, ipsa totius monarchiae ratio exposcit, moderna regia sedes, si Germanicas et Hungaricas provincias spectes, est ferme in meditullio monarchiae; quare a


1931. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

jam pro tota monarchia salubriter certe invecta est, militari disciplina permaneat, ipsa monarchiae totius ratio exposcit. 20 Verum ut confiniariis, imo regulatis etiam legionibus meri ferme exteri praeficiantur, ut reliquus ab iis, qui signis adscripti sunt aut porro adscribentur, confiniarius populus, quasi conflata alioquin e nobilium bonis, quam confinia occupant, plaga a S. Regni corona avulsa esset, sub oppressivo militari, adeoque peregrino gubernio fatiscere debeat, id enim vero commune monarchiae bonum certe non exposcit.


1932. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

varia impedimenta terminus hic evanescere sicque iterum in desuetudinem abire posset. 15 Ipsa interna comitatuum negotia, ipse iustitiae cursus frequenter nimis interrumperetur. 16 Itaque ego triennii terminum retinendum et, ne hic intermitti porro possit, decernendum existimo ut rex omni triennio pro 1-a Maii Pestinum comitia indicat; si intermiserit, omnes jure suffragii gaudentes sub statuta jam legibus poena pro eodem termino, et loco comparere teneantur. 17 Si tamen praesentanea interea etiam


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.