Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: populus

Your search found 881 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 784-805:


784. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

proprie dici possunt. Ut potestas legislativa, executiva et iudicialis rite separentur. 2 Si omnes hae tres summi imperii partes seu in unam personam, seu in certum civium, v.g. patriciorum ordinem congerantur, seu ipse populus eas simul exerceat, jam arbitraria, quam vulgo despoticam appellamus, imperii forma existit; cum enim civilis libertas omnis in personae rerumque suarum securitate consistat, singulo cuique civi perinde est an haec seu mero imperantis arbitrio, seu per injustas


785. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

§ 4 Limites potestatis legislativae. 1 Caeterum ad legislativam quidem potestatem universim omnia, quae reipublicae administrationem quoquo modo respiciunt, objecta referuntur; ne tamen populus attributa sibi per constitutionem legislativae potestatis parte sensim exuatur, de certis objectis peculiariter provideri debet. 2 Tale est primum: Quoad ius tributa imperandi. 3 a) Ius necessaria pro


786. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

cum commercii, quo omnes jam Europae gentes jungantur, ratio deposcat ut aliqua in moneta omnium cultorum populorum proportio vigeat; cum multiplices supersint modi, quo per elevationem aut depressionem monetae, vel per majorem aut minorem minus preciosi metalli admixtionem populus aliquis grave vicinis suis adferre possit detrimentum, nisi hi tempestivum pro ratione temporis remedium adferent, adeoque id tardiori plerumque comitiorum determinationi deferri non expediat, Angli totum hoc ius in principem transtulerunt. 32 Quod si


787. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

adoptaverint, quia tamen neque adeo claros singulae potestati limites defixerunt, neque hos tantis tamque idoneis praesidiis communiverunt, apud eas persaepe violari consvevit. § 8 Modi conservandae temperatae gubernii formae si minor populus se uniat cum majore. 1 Habet itaque jam omnis, quae proprium tantum sibi regem habet, quae separatum ab aliis regnum efficit, natio luculentum in constitutione Anglicana exemplum, e quo quid sibi conveniat, quid repugnet, si non liberum tantum,


788. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

quas constitutae antea in naturali libertate tribus, dum in unum populi corpus coiverunt, praescripserunt illi, cui aut totum, aut majorem summi imperii partem detulerunt. 8 Primitivum seu tacitum, seu expressum pactum eo statim momento, quo coalescens in unum populus summum imperium introduxit, existere debuit. 9 Nemo enim in hunc (nisi forte eum armis subjugavit) imperium exercere potest, nisi cui ille id sponte detulerit. 10 Itaque de eo quis imperet, quave ratione imperium exerceat, cum primae statim


789. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

partitio; quae cum admodum variare possit, ut multiplices etiam sint regnorum constitutiones, est necesse. 17 Si totum summum imperium principi tradatur, monarchica; si totum patriciorum ordini concredatur, aristocratica; si populus totum sibi reservet, democratica; si denique pars prinicipi, pars populo committatur, mixta constitutio evadit. 18 Et cum variae hoc in genere modificationes esse possint, variae etiam mixtae constitutionis species existunt. 19 Si


790. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

statum gubernii forma usque Colomannum perstitisse videtur. 3 Nam et coronationis omnium regum praeter Petrum, et celebratorum sub iis comitiorum luculenta jam vestigia tenemus (a), et libri S. Ladislai, et Colomanni testantur quod in comitiis populus, id est minor nobilitas, aequam cum optimatibus partem habuerit (b). 4 Si quae tamen proximioribus aetati illi scriptoribus fides est, gravissima negotia, veluti consensus in propositum a rege successorem (c), exauctoratio


791. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

§ 29 Hungariam epocha hac maxime afflixit quod reges executiva sua in potestate per prodigam bonorum et exemptionum largitione abusi sint. 1 Maxima rei hujus causa in eo consistebat quod populus Hungaricus falsam illam de executiva principis potestate idaeam sibi formarit, quasi is eo potissimum nomine imperaret ut singulis subditis eos, quos postulaverint, favores impertiatur: immo reges in eo reipsa praecipuum regiae potestatis exercitium situm esse


792. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

regiae potestatis exercitium situm esse existimarint. 2 Inde evenit ut, cum tabula fori, pontium et portuum, id est census fori, telonii et nauli praecipuus adhuc esset regi proventus, ab his non modo civitates et liberae villae, sed etiam totus ferme ecclesiarum populus, immo potentiorum plerorumque optimatum subditi liberi pronunciati sint; ut plerique ex his ab ipsa etiam tricesima eximi petierint impetrarintque; ut vix stabilito aliquo publicorum subsidiorum, veluti collectarum, mardurinarum, lucri camerae titulo ab his


793. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

könyvtar, MS. B. 74) differt. Vide praemissam Notam de Nicolai Skerlecz de Lomnicza textibus edendis (pag.720) . (§ 8) 2 Verum si minor aliquis et pauperior populus alteri numerosiori et ditiori se conjungat; si ille lingua, moribus, legibus, et institutis ab hoc differat; si rex apud majorem illum populum jam absolutam habeat potestatem, minor vero iste in


794. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

ab hoc differat; si rex apud majorem illum populum jam absolutam habeat potestatem, minor vero iste in accessionis pacto libertatem et temperatam sibi gubernii formam reservaverit – tum vero talem efformare constitutionem ut minor hic populus obvenientem sibi partem in utilitatem et dignitatem totius in complexu monarchiae conferat quidem, de pacto tamen sua libertas et gubernii forma illaesa permaneat, grandis certe negotii momentum habet. Primus


795. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

Primus modus. 3> Triplex tantum ratio est quae hac in re iniri potest. <4 Primum ut minor 8.3 minor conieci; maior MS. ille populus omnia sibi seorsim habeat, aerarium nempe, militiam, jus pacis et belli, uti et foedera seorsim ineundi potestatem, deque his omnibus absque ullo ministerii majoris populi influxu cum communi rege partim in comitiis, partim


796. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

gentes justo, ne ab hac sensim opprimatur, metu perculsi continuo anhelabant. 6 Verum res haec non tam unionem in commune totius in complexu monarchiae bonum, quam confoederationem duorum populorum sapit, quam potentior populus ea de causa plerumque aspernabatur quod hac ratione plus illa in defensionem minoris populi, quam hic in suam conferre deberet. 7 Itaque si quae hoc etiam pacto coiverunt gentes, consensio earum minime


797. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

ad invicem hostes effecti sint, Scoti vero post continua ultra saeculum producta dissidia in unam cum Anglis gentem nostra jam aetate confluxerunt. Alter modus. 9 Alia unionis hujus ratio illa est si uterque populus aut statim, aut sensim in unam coeat gentem, eandem linguam, easdem leges, eandem gubernii formam, eandem publicorum onerum normam adoptet. 10 Et hoc institutum in omni ejusmodi unione populus potentior continuo assectatur, minor


798. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

9 Alia unionis hujus ratio illa est si uterque populus aut statim, aut sensim in unam coeat gentem, eandem linguam, easdem leges, eandem gubernii formam, eandem publicorum onerum normam adoptet. 10 Et hoc institutum in omni ejusmodi unione populus potentior continuo assectatur, minor pari contentione refugit. 11 Cum enim res ipsa loquatur quod in ejusmodi casu non potentior populus minoris, sed hic illius instituta debeat adoptare, sententia haec utique


799. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

publicorum onerum normam adoptet. 10 Et hoc institutum in omni ejusmodi unione populus potentior continuo assectatur, minor pari contentione refugit. 11 Cum enim res ipsa loquatur quod in ejusmodi casu non potentior populus minoris, sed hic illius instituta debeat adoptare, sententia haec utique potentiori arridere, minori vero populo tanto magis displicere debet, si illum e libera in absolutam imperii formam transire oporteat. 12


800. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

utique potentiori arridere, minori vero populo tanto magis displicere debet, si illum e libera in absolutam imperii formam transire oporteat. 12 Consideratio enim haec apud Scotos non subversabatur cum uterque populus temperata jam antea gubernii forma gavisus fuerit, adeoque dum se hi in unam cum Anglis gentem transformarent, eandem adminus et civilem et politicam libertatem retinuerunt. 13 Haec distincta gubernii forma tantum


801. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

dum se hi in unam cum Anglis gentem transformarent, eandem adminus et civilem et politicam libertatem retinuerunt. 13 Haec distincta gubernii forma tantum posteriori huic instituto adfert impedimentum ut ipse ille potentior populus facile pervidere possit minorem populum illum omnia extrema potius tentaturum quam ut se cum illo confundi sicque avita sua exui libertate permittat. Tertius modus. 14 In contrariis his et


802. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

i.e. communis utriusque populi rex et minoris illius populi viribus pro salute dignitateque sua pro modulo uti, et tamen hujus libertas et gubernii forma illaesa possit permanere? 15 Mea certe sententia nulla alia ratio est quam si minor hic populus parte ex una per aerarium et militiam suam in commune conferat, producta sua necessitatibus communibus non subtrahat, interesse denique suum cum populo majori ita conjungat ut illud tanquam indivisibile et


803. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

consideretur; parte vero ex alia communis utriusque populi rex tantum ministris minoris etiam populi hujus in omnia ea, quae totam in complexu monarchiam respiciunt, influxum admittat, quantum portio illa monarchiae efficit, quam minor hic populus constituit; parte denique ex tertia omnia ea, quae totam monarchiam nullatenus respiciunt, sed ad municipales tantum leges, instituta, et magistratus referuntur, in comitiis minoris hujus populi ordinari admittat. § 9


804. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

certe invecta est, militari disciplina permaneat, ipsa monarchiae totius ratio exposcit. 20 Verum ut confiniariis, imo regulatis etiam legionibus meri ferme exteri praeficiantur, ut reliquus ab iis, qui signis adscripti sunt aut porro adscribentur, confiniarius populus, quasi conflata alioquin e nobilium bonis, quam confinia occupant, plaga a S. Regni corona avulsa esset, sub oppressivo militari, adeoque peregrino gubernio fatiscere debeat, id enim vero commune monarchiae bonum certe non exposcit. 21 Possit itaque


805. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

uti; si domi periculum subversatur, eum educere non possit. 22 Maneat confiniarius, si sit adscriptus miles, sub vigente jam militari praefectorum suorum disciplina, verum praeficiantur illi, uti et regulari nationali militi, nativi praefecti; reliquus vero populus confiniarius in iudicialibus, oeconomicis, et politicis leniori, et legali politico gubernio postliminio restituatur. Quoad subsidia belli. 23 e) Ut Hungaria subsidia belli, veluti tirones, annonam,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.