Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: IntrInsEc.*

Your search found 77 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 22-30:


22. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quantitatis, nulla forma ipsorum intrinseca erit substantia. Sed solum formae intrinsecae repositae in praedicamento substantiae dicunt substantiam: ut anima per Philosophum secundo De anima. Pars enim substantiae est substantia, sed forma intrinseca, puta hominis vel lapidis est pars substantiae, ergo est substantia. Aliorum autem praedicamentorum formae erunt quiditates. Secundo arguitur contra diffinitionem iam datam, scilicet quod punctus est, cuius pars nulla est. Ista


23. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et abstrahentium non est mendacium secundo Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod scientia mathematica distinguitur a naturali et a metaphysica penes diversum modum considerandi, qui quidem diversus modus considerandi est intrinsecus ad hoc, ut scientiae inter se distinguantur. Mathematicus enim abstrahit a materia sensibili secundum diffinitionem tantum, quia non secundum esse. Naturalis autem utraque consideratione est in materia, divinus vero utroque modo


24. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

lineae et superficiei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivocationis, quia nesciverunt essentialia et rationes intrinsecas et extrinsecas, penes quae distinguuntur artifices scientifici; quia penes diversum modum considerandi, ut in fine capituli praecedentis satis declaravi. Unde ille pauper homo accepit lineam mathematicam, ut est in materia secundum esse, et talis est naturalis et non mathematica,


25. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 96 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Notandum primo, quod in his angulis est analogia physica et non univocatio logica. Quia attenditur in illis magis perfectum et minus perfectum. Quia per prius dicitur de recto, tamquam de perfectissimo, quia est mensura ad omnes alios, ut supra probatum est. Angulus est illa superficies intrinseca immediate contenta a contactu duarum linearum. Quae si fuerint perpendiculares adinvicem, erit angulus rectus, qui non est nisi unus. Si vero linea recta super rectam non directe, sed oblique cadit ex ea parte, ad quam magis inclinatur, erit acutus. Et a qua magis inclinatur, erit


26. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 96 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Pro solutione notandum est, quod angulus contingentiae est ex applicatione lineae rectae super peripheriam circuli causans angulum rectum cum diametro circuli. Et ille angulus extrinsecus a circulo dicitur angulus contingentiae et intrinsecus dicitur angulus semicirculi. Angulus autem contingentiae est minimus inter acutos. Et ille semicirculi est maximus inter acutos, qui duo anguli simul iuncti constituunt unum angulum rectum. Secundo est notandum, quod illa linea


27. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 100 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

De circulo: Capitulum sextum Circulus est figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Ly figura est genus et ly centrum et circumferentia est differentia vel forma. Sed contra istam diffinitionem: unius rei est una forma intrinseca et totalis maxime ponendo formas partiales in mixto, ut Doctor subtilis et Avicenna contra divum Thomam. Sed centrum et circumferentia sunt duae formae (per hanc diffinitionem) unius rei: ergo mala diffinitio. Solutio: in mathematicis non sunt expectandae verae formae, sed magis


28. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commenti 20. Quare erit quadratum prima figura composita dicens primam multitudinem, quia duos triangulos. Pentagonum vero erit in secundo ordine, quia componitur ex tribus triangulis et etiam resolvitur in tres triangulos ducendo lineam de angulo in angulum, quot modis est possibile non tamen intrinsecando lineas iam ductas per doctrinam Campani propositione 32. primi Elementorum Euclidis. Modo dubitatur contra Euclidis modum procedendi. Videtur enim quod est insufficiens, cum mathematicalia sint in triplici differentia, quaedam enim habent unam dimensionem,


29. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad praxim reducimus per doctrinam ipsius Geber. Per hanc enim solam rationem omnium visibilium quilibet reddere potest: sive ab arte, sive a natura sint, bene maleve operata sunt, quia naturam sicut et artem ipsam errare contingit secundo Physicorum. Naturam ex peccato alicuius principii intrinseci, artem vero ex defectu ipsius artificis male speculantis vel speculationis artem in actum exercitum et in ipsam operationem male reducentis. Quantum spectat ad primam partem, Euclides doctrinaliter procedens summa brevitate summaque arte, latenti tamen, hanc mirabilem scientiam


30. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt nobis notae causae quam effectus, et hoc est proprium ipsis mathematicis, in quibus causae sunt prius notae nobis et naturae, quam ipsi effectus. Puta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quam quod eiusdem trianguli angulus extrinsecus aequivalet duobus angulis intrinsecis sibi oppositis (ut in primo Euclidis). In quam quidem speculationem, artem et modum procedendi ipsius Euclidis video certe multos errare. Imo Simplicius in suis praedicamentis vera dixit, scilicet Aristotelem, quamvis in naturalibus fuerit regula in natura, in mathematicis parum


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.