Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: principibus

Your search found 219 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 80-118:


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei puero Vuladislauo,


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

ualde suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam uiri primarii, qui quidem rege nondum declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum agrum populantur, armisque ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo quod esset


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito.


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam. Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi cupidine hanc suscepi prouinciam, quum


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit,


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum, regem sibi constituissent. His Paulus ciuium querelis permotus postulat a principibus ciuitatum, quae in Boemos coniurauerant, imponi colonis in singula capita unius aurei nummi in stipendium militum tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Rhatislauo patria extorres Romam sese recaeperant, atque studio antiquae patriae repetendae, una cum liberis ac coniugibus, Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne, Tribuliensium pontifice, regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus, atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate, pro captu Illyrico, satis erat


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

in regione Maioris Phrygiae circa Dorilium oppidum satrapeam obtinebat, uiculum quendam cum familia sua incolens, quem ab ipsius Othomani nomine Othmanliam Turcae appellarunt. Qui quidem animaduertens Asiam intestino bello ardere, nec quemquam unum ex Turcaicis principibus esse, qui publicae rei studeret, collecta clientum pastorumque ac agricultorum manu, coepit in uicinum agrum impetum facere, atque hostilem in modum praedas agere, suisque capta liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

accumbebat, Turcam cathenatum iuxta lectum alligari iubebat, et ossa e mensa proiecta rodere ueluti canem cogebat. Non ita multo post Thatarus seditione domestica in patriam reuocatus Minorem Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

contemptui habebant, Gallorum tamen, quos nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum urbeis moueret, Hungarus occasionem secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane ob segnitiem inuito, per biennium renouat foedus, principibus Hungaris huic paci tum propter Turcarum perfidiam aduersantibus, tum quia eum Turcis foedere coire haud honestum esse uidebatur. Turca igitur pace cum Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit. Caeterum


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

eo temporis spatio, quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferrandinus Venetorum ope Gallos Neapolitano regno exuit; Carolus Gallorum rex obit. Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis rebus studere, et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazetes quoque ad pacem firmandam mittit, sed Vladislauus legatum moratur; classis Turcaica interea Methonem petit; Baiazethes Peloponnesum ingreditur. Caeterum Turcarum quoque rex Bazethes, suspicatus Hungaros a Christianis principibus aduersus se iri sollicitatum, iterum ad Vuladislauum ingentibus cum donis legatum ad pacem firmandam misit, cui Turcaico quidem astu mandatum est daret operam, ut si pax parum procederet, saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus nuntiisque ultro citroque missitandis tantisper


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes quoque ea lege statuuntur, ut aliquando, aeque ac caetera mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus.


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum gloriosumue foret, ad animum admittere, sed omnia foeda


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam, patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum principum coactu Ulteriori


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem Hispaniam accessisse, Ferdinandus re, quae ad Apuliae urbes Venetis oppignoratas spectabat, infecta, Hispanias repetiit, reuocantibus eum his ipsis, qui paucis ante mensibus, dum genero fauent, pene expulerant. Fama est satis constans


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

ea urbs, utpote ualido praesidio ac operibus, ut supra demonstratum est, munita, difficilis oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant, excessum sit, partimque Venetias sese recęperint, partim Veronam abierint. Eo sane hi maxime profecti sunt, qui et Venetorum imperium, nobilitati aduersum, auersati sunt, et eorum fidei parum credebant. Id autem temporis Veronam


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuile excitant, ne frustra una coisse uiderentur. Est autem ingenitum prope odium inter plebem et nobilitatem: plaerique enim nobilium humanitatis obliti plebi ut seruis dominantur. Itaque plebs nulla beneuolentia, sed solo metu, qui quidem malus concordiae custos est, suis principibus parent. Vnde plebs fraeta sua coitione ac multitudine, perinde ac equus domitis fraenis sessorem contemnens, arma in Turcas parata aduersus principes suos conuertit auctore, ut dictum est, Georgio Scytha; quamquam omnes fere plebei


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos oratio.


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati suae quam


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem. Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude Syriae et Aegipti imperium a legitimis principibus ad seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti oratione caedis auctorem sibi condonari a principibus, qui illi perduellionem iudicaturi erant, contenderit. Atque iccirco sunt, qui credant Hungaros a Turca, Hungaricae discordiae haud ignaro, legatione


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam dignitatis insignia gestare. Mors reguli non modo Salomoni, quum et per se orbitas patrio animo grauis sit, sed etiam toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

adeo consternati sunt, ut, ni saniori auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium ceperunt, sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam, ex Naresiis principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusinis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat: erat enim et


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.