Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempora

Your search found 1070 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 905-947:


905. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Extincto etiam imperio occidentali per Haerulos orientis imperatores jure postliminii fundumque condividentes voluerunt provincias imperii occidentis revindicare; hinc plurima bella in Africa, in ipsa etiam Hispania habebant et provincias recuperarunt, et usque Svintillae tempora ibi permanserunt; ab eo vero expressi sunt omnes. 6.1 Imperium Gothicum noviter fundatum amplius semper extensum et ampliatum est; nam in Galliis, ipsa quoque Africa provincias habuerunt, ubi hodie Marocanum Imperium est. 2


906. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quod Carolus in necem suam perspiraverit; etiam selotipia eum excruciavit; effectus huius fuit quod filium suum sacrae inquisitioni tradiderit, ubi etiam peremptus est, et eodem anno etiam Isabella mortua est, non sine suspitione veneni. 24.1 Ad haec tempora recidit etiam expeditio quam habuit Philippus contra Turcas, qui potentissimi jam erant his temporibus etiam in Europa; subegerunt enim insulam Cyprum, per quam toti Italiae formidabiles effecti sunt; Pius ergo 5‑us pontifex vigebat omni modo ut unitis viribus agatur contra


907. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Sixtus ergo Quintus Romanus pontifex executorem suae sententiae fecit Phylippum, qui etiam odio personali ferebatur in eam, tamquam talem quae eius matrimonium oblatum excussit et respuit !, foveritque rebelles Bellgas contra Hispanos; comparavit ergo Philippus ad ea tempora invisibilem classem tam magnitudine quam fortitudine, ultra 3000 tormentorum secum ferentem, et 20,000 classiariorum et 8,000 navarcorum, et omni die in sustentationem huius classis 30,000 aureorum erogavit.


908. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

miscuit controversiis quae in Gallia propter successionem enatae sunt; linea etiam regnans Aurelianensis extincta est in Henrico 3‑o per Clementem Jacobum monachum ex insidiis occiso; respexit ergo regimen stirpem agnaticam, nempe Domum Bourbonicam, quae in regno Navarreo ad haec tempora praefuit; fuit in Navarra ergo Henricus etiam 3‑us dictus; huius parens fuit Antonius rex Navarrae 27.1 huius... Navarrae in margine MS qui dein nomine Henrici 4‑i in Gallia successit. 2 Ob hanc ergo successionem per noviter


909. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

inhiabant enim Galli jam pridem ducatui Lotharingiae contermino regno suo, saepe habuerunt cum ducibus Lotharingiae altercationes, subegerunt sibi eum, et iterum restituere debuerunt; de hoc ergo acquirendo nunc egerunt; duces Lotharingiae circa ea tempora erant Franciscus, parensIosephi 2‑i, et Carolus, gubernator Belgii; horum ergo duorum vexatorum a Gallis principum partes tuitus est Carolus 6‑us, eos Viennam detulit splendideque educavit, ita ut dein plane filiam suam Mariam Theresiam Francisco in uxorem dedit; Galli


910. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

filium Robertum, ex hoc natus est Henricus rex Franciae, et Robertus; huic donavit parens Robertus ducatum Bourgundicum, et ex huius linea dicunt plurimi condescendere hunc Henricum, et quidem aliqui filium, aliqui dicunt nepotem fuisse. 2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius


911. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quamquam sub eo adhuc non detegerunt eam !; 1415. occupata fuit in Africa Septa (Ceuta); '419. detexerunt insulas Canarias Portugalli, in specie Maderam et insulam Porto Santo, tardius insulas Asores; bellum Africanum continuatum est; in urbe Coimbria residebant ad haec tempora reges Portugalliae, Iohannes tamen hic Ullissiponam (Lisabon) transtulit, ubi et hodie est sedes regum; in hac ergo urbe contraxit morbum pestilentiae, qui tunc grassabatur per Europam occidentalem, et in hoc exstinctus est post laudabile regnum, anno '433; habuit 4 legitimos


912. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. 11 Circa haec tempora, nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum


913. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3. perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes, Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra tempora semper; Iohannes hic 4‑us rem aerarii optime administravit, suasque non exiguas divitias omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653. mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei


914. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

statibus et ordinibus proponere; alii dicunt matrem unum intellexisse cum monachis, qui eam etiam suffoverunt; ordines tamen his non moti urserunt regis institutionem, et hinc '662. rex proclamatus est, quo etiam mater mortua est; bella cum exteris feliciter gesta sunt ad ea usque tempora in Europa, sed infeliciter in Indiis orientalibus cum Belgis, hi enim sensim Portugallos ex una civitate ad aliam repraesserunt, et jam urbem residentiam Goam conati sunt iis eripere; Portugalli ergo ad Anglos se converterunt, qui dein pacem confecerunt inter Belgas et


915. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Belgium hoc foederatum seu Respublica Hollandica est pars Belgii totius seu provinciarum inferiorum Germaniae Niederland; sitae sunt hae provinciae ad Rhenum. 2 Cis Rhenum ad Germaniam pertinent; trans Rhenum ad Gallias pertinebant jam antiquitus ante tempora Romanorum; Iulius Caesar terminato bello Helvetico in belli contentiones venit etiam cum Gallis (populo tunc temporis foederato contra Romanos); hinc per bellum decennale subjecit eos Julius Caesar, proin tunc totum Belgium subjectum est Romanis; nam tunc temporis etiam


916. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

poterant ad renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini


917. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Philippo subjectae fuissent, et in iis Philippus poenam exilii statuisset in eos, qui ad sacra Christianorum redire nolent; Antverpienses enim ditissimi mercatores se receperunt Amsterodamum sicque secum commercium transtulerunt ad foederatos. 3 Circa haec tempora parabat Philippus classem suam invictissimam contra Elisabetham reginam Angliae; etiam in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae; omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus enim aliis in regnis fractus non


918. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

provincias expugnarunt, Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo in praeceps ruere tendit. 9.1 Philippus defuncto duci Farnese gubernatori substituit Ernestum archiducem Austriae, fratrem Rudolphi; post tamen aliquot menses mortuus est Ernestus; ei substitutus


919. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Augusti anni 1603. deditio facta est. 4 Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc


920. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

imminui possit, proin Mauritius quasi auctoritate sua exui, studuerunt pactionem pacis cum Philippo iniri; in urbe ergo Antverpiensi 9-a Aprilis suscriptae sunt 1569, cetera vero permanserunt in statu quo, Belgae nempe in usu commercii permanserunt. 5 Circa haec tempora apud Belgas consilium status constitutum est, quod negotiis politicis gerendis praefuit, hodie vero conventus statuum generalium est factus ordinarius, proin consilium status ei subordinatum est. 6 Duas universitates fundarunt, 1575. Lugdunum (Leiden),


921. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

interea etiam Ferdinandus cardinalis mortuus est, et haec omnia summe favorabilia erant Belgis; anno '44. Aggerem Gandanensem (Saß von Gent) munimentum forte expugnarunt, etiam Vulsam in potestatem suam redegerunt. 13.1 Ipsi Galli circa haec tempora Gravelingam et Dunquercem portum opportunissimum ceperunt. 2 Portugalli quamprimum rebellare coeperunt contra Hispanos, statim finem hostilitatibus mutuis imposuerunt cum Portugallis Belgae foedusque inter se iniverunt, comparuit ergo etiam classis


922. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Henricus gubernator Belgarum mortuus est, eo cum solatio, quod opus libertatis patriae suae consumaverit, quod parens eius Vilhelmus 1-us incoavit; nam sequenti anno '48. desperans Philippus 4. Belgas numquam debellandi, eos liberos declaravit; adeo enim circa haec tempora fuit afflictus Philippus 4-tus tam domesticis, quam exteris turbis, ut nullam videret spem Belgas subjugandi, hinc terminato bello tricennali in Vestfallia etiam Belgae pro independenti populo declarati sunt. 14.1 Post Friderici mortem ei suffectus


923. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sub diversis imperatoribus susceptae sunt expeditiones, sic 78. anno Vespasiano regnante Iulius Agricola dimidiam jam huius insulae partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant. Scotia ergo tamquam montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae, perpetuasque molestias causarunt Romanis et Brittis Scotae, et sic Romani coacti sunt se aggeribus, vallis et postremo etiam ducto muro se


924. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cumulant scriptores, hic usque 975. vixit; ei successit Eduardus 2-us martyr, nam instigante noverca sua ex insidiis trucidatus est, ut ex Elfrida noverca eius natus filius succederet, et reipsa 978. anno ei successit Ethelregus; ad haec usque tempora pace fruebantur Angli a Danis, sed huius sub regis dominatu prorumperunt ex Nordhumbria, itaque terruerunt Anglos, ut Danos Lord Danes, seu Dominos compellare coacti fuerint; diffusi sunt etiam Dani jam his temporibus per totam Angliam; Ethelredus ergo rex Imprudens Danorum


925. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Galliae, eam tamen post aliquot annos repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam, Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula barbarae gentes liberae et independentes; cogitatum ergo fuit de populis his ad humanitatem et virtutes reducendis; expeditionem ergo suscepit cum consensu Pontificis in incolas insulae, qui ceteroquin perpetua bella inter se habebant; eo enim tempore


926. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

coeperit, in praejudicium Chartae magnae, accessit quod populum tributis gravaverit ob bella sua cum Gallis. 3 Ipse Denarius S. Petri, aliaeque clericorum exactiones, quae connivente rege fiebant, exosae summopere erant populo, curia enim Romana circa haec tempora 60,000 marcarum extrahebat quotannis ex Anglia, ubi tamen ipse rex solummodo 50,000 marcarum percepit; ingens multitudo Itallorum irrepsit in Angliam circa haec tempora, ob jus patronatus Romani Pontificis in Angliam, leguntur enim simul et semel 300 Itali missi fuisse in


927. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

clericorum exactiones, quae connivente rege fiebant, exosae summopere erant populo, curia enim Romana circa haec tempora 60,000 marcarum extrahebat quotannis ex Anglia, ubi tamen ipse rex solummodo 50,000 marcarum percepit; ingens multitudo Itallorum irrepsit in Angliam circa haec tempora, ob jus patronatus Romani Pontificis in Angliam, leguntur enim simul et semel 300 Itali missi fuisse in Angliam, ut ibi accomodantur; hae ergo causae exosum reddebant regem toti populo; exarsit ergo anno 1260. bellum in Anglia, rebelles sibi elegerunt Simonem Montforcium;


928. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et patruum suum liberavit; victis rebellibus Eduardus invitavit rebelles ad arma deponenda pacemque cum rege ineundam, confirmatio Chartae Magnae fuit fundamentum pacificationis; anno ergo '266. facta est pax, vixit postea usque '272. annum intra limites potestatis suae pacifice; ad tempora huius Henrici 3-ii referri debet origo parlamenti inferioris; prius enim in parlamento tantum status et ordines tam ecclesiastici, quam proceres residebant; anno vero '264. etiam deputatis communitatum et urbium locus perpetuus datus est nomine parlamenti


929. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

irrepsit in thronum Scotiae; Eduardus ergo cum 40,000 militum irrupit in Scotiam, verum in hoc itinere decessit Eduardus; etiam contra Gallos bellum gerebat Eduardus, contra Philippum Pulcrum; praetextus belli ex Aquitania sumptus est, quae ad haec tempora ad Angliam spectabant; conquerebantur ergo Galli, quod Aquitaniae incolae violentias exerceant in Gallos; Philippus ergo tum quam vasallum suum evocavit Eduardum ad componendam causam hanc, et cum non staret citationi bellum ei intulit Philippus, hoc bellum non optime gessit


930. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

etiam fecit, mordebat haec ignominia Eduardum, irritatus est etiam per aulicos suos, quod tam facilis fuerit in cessione sua; anno ergo '336. renovavit jus suum, imo titulum et scutum regis Franciae assumpsit, bellumque Philippo indixit; etiam in Scotia bellum exarsit circa haec tempora, regnante Davide Bruczeo, quaesivit ipse Eduardus occasionem belli, ut jura sua antiqua in Scotiam recuperare possit, quibus mater Isabella renunciavit, instigavit ergo Baleolum ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit, annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque


931. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um, nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis,


932. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

7 Cum Francisco rege Galliae etiam initum est foedus, quo Henricus renunciavit pro se et suis successoribus juri in provincias Gallicas, Franciscus vero 50,000 imperialium annue pendendorum promisit; haec '526. et '7-o agebantur. 8 Circa haec tempora praedicabat in Germania Lutherus et Calvinus, Lutherus sacramentorum numerum impugnavit duoque tantum statuebat sacramenta, ipse ergo Henricus, in literis versatissimus, refutavit Lutherum edito a se opusculo, Romanus ergo Pontifex ad perennem


933. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fundavit 6 novos; principatus Valliae sub Henrico incorporata est Angliae omniaque jura et privilegia extensa sunt in hunc principatum; insulae Hiberniae, quae prius Dynastia compellabatur, titulo regni ornata est ab Henrico, in Pontificis vexationem; putabatur enim ad ea tempora tantum Pontificem posse titulos regis concedere; anno '42. recruduit bellum cum Scotis, quod feliciter admodum gesserunt Angli, ipse Iacobus 5-us rex Scotiae in flore aetatis decessit ex aegritudine animi; heredem hic Iacobus reliquit Mariam, hanc voluit Henricus desponsare


934. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sorori suae conspicuam dignitatem, qua ipse privabatur; inter haec anno '560. mortuus est Franciscus rex Galliae Mariaque redivit ad Scotiam, et ab hoc tempore abstinuit a titulo reginae Angliae, ut sic Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam turbae enatae erant inter Guisios et Ligam Sanctam, seu inter Hugonotas et Catolicos; Elisabetha ergo suscepit fovendos Hugonotas, ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes


935. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex Henrico 7-o rege Angliae, conjuncta ergo est Anglia cum Scotia, seorsim tamen gubernata sunt haec regna, et nomen Magnae Britanniae assumserunt haec regna, ad evitandas altercationes propter praeferentiam. Deducenda nunc est historia Scotiae ad haec usque tempora. 22.1 Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios


936. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iis fuit Malcolmus 2-us cum quo expiravit Keneti 2-i stirps mascula; ab 1034. usque '289. regnarunt etiam descendentes mares ex Keneto, sed jure femineo, 12, qui omnes ex duabus filiabus Malcolmi descendebant, nempe ex Batrice et Doaca; ad haec tempora viguit senioratus; ultimus deficiens fuit Alexander 3. qui 1289. emortuis prolibus decessit, habuit quidem filiam Margaretham, quae nupta fuit regi Norvegiae Erico, sed praemortua est; reliquit tamen filiam Margaretham, quae desponsata fuit Eduardo regi Angliae, sed illa


937. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Americam, in Hiberniam, quae valde desolata fuit his temporibus. 11 Per hoc steriles tractus terrae cultores suos acceperunt, et in Anglia imminutus est numerus, quod multi vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem,


938. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

debellare volenti, sed spe delusus est; praesbiteriani enim Angli supresserunt eius praetensionem volebantque gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum. 25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est;


939. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. 4 Circa haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret, quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno


940. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. 3 Linealis quaevis


941. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae 1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum; restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit Eduardus et ad haec usque tempora permansit. 4 Henricus 8. a Leone 10. accepit titulum Defensoris fidei anno 1521--o solemni edita bulla. Idem Henricus dein, ut affligat Pontificem propter non admissum divortium uxoris suae, se regem Hyberniae adpellavit, et Caput ecclesiae; tempore


942. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliquae citadelae positae sunt contra monticolas, et omnibus armis privati sunt; id ipsum in Hybernia cum catholicis accidit, quibus ademerunt omnia arma, ne protestantes invadere possint. 3 Vis bellica Angliae in classi consistit; ante Henrici 7 et 8--i tempora vix naves bellicas Anglos habuisse dicere possumus, proin nec classem habuerunt; Henricus 8. prius collegium admiralitatis instituit, et regulavit militiam navalem, iisque stipendia assignavit; temporibus Elisabethae ingens incrementum cepit potentia marina; anno


943. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etc. 1.1 Leges municipales Romanorum florebant in Anglia donec regnum hoc eorum paruit dominio; tardius Angli, Saxones, et Dani supervenientes leges et consuetudines suas eo transtulerunt, et sic usque Eduardi Confessoris tempora permansit res; hic vero rex leges et consuetudines florentes colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis


944. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam in quibusdam dogmatibus. 2.1 In Scotia sub initium etiam erat idololatria, tardius per Romanos inducta est Christiana; reformata religio ex Anglia in Scotiam irrupsit; in Scotia tamen paulo post religio praesbiteriana florere coepit, et ad haec tempora permansit; gens Anglica, libertatis civilis studiosissima, etiam circa religionis negotia libere sentire, credere, et profiteri se posse putat et sentit; nullus hic est populus, apud quem tot religionis monstra existerent quam in


945. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omnes ratae, quas societates commerciales solvunt pro privilegiis suis renovandis. 6 In casu necessitatis fiunt etiam spontaneae oblationes societatum; quandoque societates etiam commerciales tributa imponunt suis subditis; huc pertinent etiam praedae tempora belli factae. 7 Hi reditus omnes Belgii ad 20 milliones pacis tempore computantur; horum redituum curam habet consilium status et camera. 8 Praeter haec quaevis provincia habet suos peculiares reditus fere ex iisdem titulis,


946. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

anno tamen '776. instituta est Coronae societas agricolaris, quae elaborat in evehenda agricultura suffulta ab aula. 2.1 Manufacturae et fabricae celeberrimae habebantur in Hispania tempore Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae. 2 Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur


947. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gentibus emere coguntur; imo nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris; paucae comparent naves Hispanicae in Gallia, Italia, hodie etiam Angliam et Africae oras petunt, a quibus religionis Mahometanae aversio eos ad haec usque tempora arcebat, sic anno 1786. primum pedem fixit in Hispaniam Constantinopolitanae aulae legatus, cum quo tractatus commercii initi sunt; in America meridionali aliquod habent commercium Hispani. 4.1 Commercium, quod cum coloniis suis Americanis


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.