Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sua

Your search found 5170 occurrences

More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2915-2988:


2915. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Verumenimvero cum certum id apud me, atque indubitatum habeam, hac opella mea, in lucem prodeunte, diversorum me iudiciorum aleam subiturum; eorum scilicet hominum, qui sibimet, et suo ingenio, vel genio potius adblandientes, sua semper fovent et collaudant, aliena carpunt et vituperant, ut ipsorum censura salva et superstite, aliorum labores intereant, et a prima luce, quam viderunt, statim in profundissimas tenebras, et in obscurissimam oblivionis


2916. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

illustris ac generosi sanguinis tui claritatem. Vidi egomet originales literas Caroli Regis Hungariae, anno 1319. datas, quibus Magistro Stephano, filio Comitis Gregorii de genere Pázmány, ob impensa maiorum ac sua obsequia, nominatim vero, quod rex ipse hastiludio cum Stephano Pázmány concurrens, tres illi dentes fortuito excusserit, tres pagos Posa, Somogi, Som, regia liberalitate donavit, qui hodie quoque a familia Pázmányána


2917. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ab eo, Fiscalis Sacrae Regni Coronae nuncupetur, aut cum pro persona quoque Principis Domini Nostri Clementissimi intelligitur: 2. tit. 39. Vel etiam pro Cameris capitur: ut cum dicitur, Iudices salaria sua, e Fisco, id est, Cameris habere. Atque ideo, quando talia bona, pro ipso occupantur, vel etiam iure mediante ipsi adiudicantur, et applicantur, Confiscari dicuntur: Causaeque, quibus interdum acquiruntur, Fiscales


2918. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

/ Quale Privilegium solent habere Pauperes, in prosecutione dictarum Causarum suarum? Pauperes, viduae, et orphani, dum causas aliquas habuerint contra aliquos, aut alii contra ipsos; tunc requirant super paupertate sua, Vicecomites, et Iudices Nobilium eius Comitatus, in quo degunt: qui ad requisitionem eorundem, debent dare ipsis Literas Testimoniales, super praefata paupertate eorundem, sub fide et fidelitate Regiae Maiestati debita,


2919. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Diaetalibus Regni, medio solius dicti Scribae, vel Notarii Curiae Regiae, absque ullis literis Evocatoriis, in praesentiam sui, personaliter ad tertium statim diem vocatio. Dicta Personalis, quia Reus, sola sua in persona, et non per alium citari debet. Ubi Nota, I. Huiusmodi personalem Citationem fieri solere, etiam in causis Bonorum Impignoratorum, in quibus per Actorem personaliter, vel medio Procuratoris sui, simul et


2920. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

molestabantur: idcirco tempore VVladislai Regis, Anno Domini 1498. statutum erat, ut summarie, et extra omnes terminos Octavarum, et Brevium Iudiciorum, per Regem examinarentur, sive discuterentur, ubicunque Sua Maiestas constituta fuisset; depositis querelis contra quoscunque per literas Praeceptorias Regiae Maiestatis, mediantibus literis Exhibitoriis ad Capitulum, vel Conventum, sonantibus ad certum terminum in eisdem literis,


2921. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

terminum in eisdem literis, iuxta locorum distantiam praefigendum, personaliter ubicunque reperiri potuissent; aut de domibus habitationum suarum, ad comparendum coram Sua Maiestate, sine ulteriori procrastinatione. Qui si personaliter venissent, et se expurgare potuissent; bene quidem: alioquin si non venissent, vel si venissent, et se expurgare non potuissent; observato semper Iuris ordine,


2922. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

de domo habitationis, seu loco solitae suae residentiae. Specialiter autem, nolens assumere pecuniam, et remittere pignus, vel levare dotem, quartam, paraphernum, non personaliter, nec de sua Curia (alioquin Actor, in homagio contra Evocatum convincetur) sed de Iure possessionario, aut pignoratitiis, si habet; sin minus, etiam de Curia, citatur, 2. tit. 24.


2923. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO QUARTA. / Quid in Parium petitione Actor facere debeat: et quid Reus e contra? Hoc nimirum, ut quibuscunque Literis, et literalibus instrumentis causalibus, in asserenda sua Actione, contra Reum uti voluerit, in toto processu; omnium Paribus, etiam Procuratoriarum, vel Plenipotentialium, aut Revisionalium, ipsum admonere debet: ne postea in processu, petitione eorundem, terminum frustra


2924. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

vel recens motae, priores et antiquiores praecedere. Serie autem; ut Causae vel unius generis, inter Causas alterius generis confuse; vel etiam unius ejusdemque generis anticipative aliae ante alias non leventur, sed omnes in sua propria serie et ordine, nullo discrimine Iudicum, vel aliorum quorumvis habito: ac primo quidem majores, postea minores; hoc est primo loco Causae, factum Bonorum concernentes, (licet aliqui istum usum non admittant.)


2925. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ea redimere poterit: Stylus (sicut nec in Motionibus Causarum, eorundem Bonorum Impignoratitiorum, admissa est per Tabulam Regiam, Posonii, Anno 1610.) ex eo, quod sicut propriae rerum passiones, sua naturalia principia sequi debent: ita quoque Motiones Causarum, ipsa Bona, super quibus moventur, imitari habent. Ast quoad Recipientem, admittit eam currere posse. Quia omnes (inquit) Literae Impignoratitiae, quae tempus


2926. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

inter se se invicem (non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium) praescribitur: 1. tit. 78. Dixi; non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium. Quia Sua Maiestas, tanquam summus et Clementissimus Ecclesiarum Patronus ac collator, 1. tit. 11. et Ludovici II. art. 15. anni 1518. nedum in Bonis ipsarum praescribere, sed nec diu quidem illa pro se retinere; multo


2927. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ratione cuiusdam Domus, in oppido Neuzidel ad stagnum Fertő in Capitulo Posoniensi factae Inhibitionis. II. Quod haec Inhibitio: primo et principaliter dirigitur ad Capitulum, vel Conventum, ut Testimonia sua ad talem executionem peragendam, non transmittant: vel, si iam transmisissent, eadem ab inde revocent, et secundario ac consequenter tandem, per testimonia eorundem, Actor inhibetur ab executione latae pro se sententiae;


2928. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

reportationis seriei ipsius Novi iudicii, excipere neglexerit? Talis vigore publicae Constitutionis Regni, in facto Calumniae condemnatur, Actorque causam suam obtentam habet, et Actione sua eo facto potiri debet: 5. Vlad. art. 11. hoc est, facta exinde Evocatione, debet Literas Rescriptionales ex Capitulo, vel Conventu excipere, et seriem ipsius Inhibitionis, ac Evocationis, infra Decimum


2929. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

continet, in omnibus Literis Novi Iudicii exprimitur: quomodo ergo tot Nova iudicia, in una eademque causa, etiam per modum Inhibitionis, et sub diversis terminis, intercedere possint, vel admitti debeant, unusquisque pro sua prudentia diiudicet oportet. Meo quidem tenui iudicio, in ista Prohibitione a Iuramentali depositione, et Communi Inquisitione, omnino huiusmodi Novum iudicium amovendum esset: sed sufficieret sola vis Prohibitionis ab


2930. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

supra quaest. 5. aut ubi de facto quidem Rei constitit, ut idem Reus morti iam adiudicatus, (veluti et articulus 43. anni 1597. illam admittere videtur, etiam contra Nobiles) alia quoque facinora sua, et complices, sociosque et fautores, atque receptatores confiteatur; huiusmodi quaestioni subiicitur. Quae nisi ille hoc modo confiteretur, et eisdem occurreretur, saepenumero multo maiora incommoda sequi possent.


2931. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et iam ab olim usurpatus Status, apud nullas quidem alias gentes cognitus et usitatus; quem nos Iuramentalem vocamus Depositionem, per Coniuratores certo numero ipsis (I) adiudicatos; sicque litigantes, aliquando, sua et ultro; aliquando etiam Iudice ipsos ad id cogente, mediante huiusmodi depositione eorum, vel causas proprias affere, vel alienas a se depellere solent: uti inferius dicetur, ubi de Iuramentali depositione


2932. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi de Iuramentali depositione tractabitur. QUAESTIO DECIMA. Sed Utrum praestet hoc ita factitare, quam Reum sola sua in persona, torturae subiicere? Praestaret quidem longe, ut non unius tantum, vel alterius personae corpus; sed innumerarum pene personarum corpora, variis subiicerentur quaestionibus et torturis:


2933. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

extunc In causam-attractus iuxta vires, trium literarum Inquisitoriarum vigesimo quinto duarum duodecimo et unicarum sexto se sacramentum praestabit. IV. Si (A) in comprobatione sua, per omnia defecerit, vel forsan Communem ipsam neque celebraverit: tunc (I) simpliciter absolvetur. V. Si denique (I) aut Communem inquisitionem omiserit, aut quidem celebrationem eius peregerit, sed nullum testimonium


2934. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | Section]

Depositione. QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quid est Iuramentalis depositio? Est in dubia aliqua causa, per Iudicem alterutri partium, vel sola sua in persona, vel autem definito numero coniuratorum sibi similium, coram eodem Iudice in eadem sede, aut extra sedem coram Regio, aut Palatinali hominibus, et testimonio alicuius credibilis loci, in cuius processu


2935. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

se Nobilibus, quia solus sic praeassumpsit. Ubi hoc interesse videtur, inter istas duas formulas, quod in Hac (I) causae suae diffidens, sibi metuat, et proinde ne (A) admonitus praeassumat, ipse potius sua sponte, assumit tale iuramentum; in Priori autem videtur potius ignarus respondendi, quam Causae diffidens, et sibi metuens; quia si fortassis intellexisset, quomodo debuisset, respondere, breviori aliquo sequenti compendio


2936. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

exceptione maioribus testibus docuerit, causam de facto obtinebit; sin semiplene tantum, tunc pro Iudicis arbitrio, et Causae ac rei qualitate, adiudicatur illi cum Coniuratoribus tandem supplementum. Ast ubi (A) proposita sua actione, etiam probam assumpserit, statim ante litis per (I) contestationem, tunc nisi sufficienter probaverit, non admittitur ipsi supplementum, sed Reus absolvitur. Ratio est, quia solus talem probam assumpsit; etsi ad


2937. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

causae, interdum negat partem, et interdum affirmat partem; et hoc modo dicitur Qualificare responsionem suam, vel Qualificative respondere ad actionem; atque tunc Iudex super hac qualificata sua responsione, iudicium fert, ut eam, prouti et respondit, sic et probet, vel literali documento, vel autem humano testimonio, usque ad sexaginta annos, et non amplius, 1. tit. 47. et 82. Ubi


2938. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quomodo, et utri partium, in causis mutui et debiti iurandum videtur? Tripartitum quidem 2. tit. 32. continet quod, dum per actorem nullum probabile documentum poterit produci, reus sola sua in persona iurabit. Verum in casu quo, potissimum ex personis contrahentibus, tale mutuum vel debitum In-causam-attracta moreretur, et praesumeretur, de uxore vel liberis suis, de ipso illis nihil constare, putant


2939. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et debet idem numero, vel etiam specie restitui; ut equus ad usum unius diei concessus. Debitum vero, et ad haec, et ad alias commutationes rerum generaliter refertur, quod scilicet cuivis quomodolibet, ex propria concessione sua debetur. Ubi Notandum, quod veteres Romani, in tali casu debiti, vel mutui, ubi scilicet nulla probatio esse potest, tale ferebant iudicium: si enim partes pares erant, seu boni pariter, seu mali, tum illi unde petebatur,


2940. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

scilicet animum iniurandi non haberet, sed defendendi se tantum. Posteriori autem aspersus, se expurgare, et illam propellere tenebitur, non obstante eo, quod directe ad hoc citatus non extiterit; quia cum se sponte sua, in talem causam immiscuit, solus sibi ad id occasionem dedit; ideoque qui periculum amat, et sciens non evadit; nihil mirum, si in eo periclitatur et perit.


2941. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

illa, post reportatam seriem, iuramentum ipsi, vel In-causam-attracto imponere; sed mox et indilate sententia Capitalis, vel emendae Capitis, contra illum pronunciatur, executionique demandatur. Si tamen Actor, in probatione sua defecerit, etiam in hac, sicut in Communi inquisitione, ut Reo sacramentum praestandum imponatur, necesse erit. Ubi tamen Nota, istam paritatem, sive sicutitatem praestandi per (I) sacramenti nullam esse: nam in communi


2942. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Nam si hoc admitteretur, suopte se gladio Exponens soepenumero confoderet, quod natura refugit, quae sui semper magis est conservativa, quam destructiva. Et alioquin de iure divino, Reus non tenetur dare Actori instrumenta sua contra se, lib. 2. decret. tit. 19. Ideoque omnino praecavenda huiusmodi extra interrogata, et contra naturam additicia fassio, sive fassionis additio.


2943. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

annos viginti quatuor. Et Hi quinque intra annos 161. tantum, vixere. Adeo fugax vita hominum; ut nullis dignitatis titulis remorari possit. Atque ita sua Maiestas moderna erit in quinto gradu a dicto Friderico III. quia ipse tanquam Truncus a numero amovetur. Quanquam Sua Maiestas, ab Augusta domo Austriaca, ad Comites


2944. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

dignitatis titulis remorari possit. Atque ita sua Maiestas moderna erit in quinto gradu a dicto Friderico III. quia ipse tanquam Truncus a numero amovetur. Quanquam Sua Maiestas, ab Augusta domo Austriaca, ad Comites Habspurgios, ab illis ad Anicios Romanos, et ab iis ad AEneadas Troianos, Genealogiae suae seriem, protendere possit, ut bene dictus Abbas, citato libro, et aliis


2945. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

intermedio gradu interrumpta fuerit, neque continuata, ad Primum Truncum qui nullum gradum facit, perducetur; illico ex tali defectu stare non poterit, neque valebit. Tertium, debebit illi, pro rata portione sua, expensas hucusque in causam factas, iuxta bonorum virorum limitationem, statim et de facto deponere, alioquin nihil effecerit, 1. tit. 47. Dicitur autem Genealogia quasi Generis, seu


2946. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA. Quid vice-versa Actor faciat contra ipsum? Cautus esse debet, ne ipsum de generatione sua, temere, intra quartum gradum neget, quia hoc faceret illum proditorem fraterni sanguinis, ex eoque infamem, praeter aliam poenam amissionis omnium bonorum, in proditum fratrem transferendorum.


2947. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUARTA. / Omnesque causae transmittuntur? Omnes praeter has. I. Causa solius Actoris iuramento submissa, de sede Comitatuum non transmittitur, 3. tit. 35. II. Causa, in qua alicui parti iuramentum, sola sua in persona deponendum, similiter in sede Iudiciaria Comitatuum adiudicatum fuerit, illa pars a tali adiudicatione non potest appellare, 1. Vlad. art. 72. (In Regno tamen Sclavoniae, ex terminis Octavalibus in


2948. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

huiusmodi secundis Exceptionibus potissimum admittitur Appellatio, vetusta id Regni consuetudine, et iusta etiam ratione, ita dictante: Quia sicuti unum levi aliqua exceptione sublevare et fovere; ita alterum quoque in iusta sua allegatione et defensione, non exaudire et opprimere; iniquum plane esse videtur. Super quo vide etiam tit. 6. partis 3. Tripartiti: ubi licet causae iuxta responsiones partium, deliberatione iuridica, et


2949. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

sed tunc primum comparens dicere incipit: ergo non praeexistente priori, vel Veteri, neque Novum correlative dici potest. Atque sic, non est proprie Novum dicendum, sed totaliter et simpliciter sola Inhibitio, quae virtute sua, sicuti et alia Iuridica remedia, per se vim illam respondendi habet, et non mutuatur illam a tali Novo iudicio, quia sic remediorum remedia essent, et daretur in


2950. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen illa, non sint actiones ipsae; sed actionum accidentia duntaxat, ac satis confuse et obscure determinare, uti iam et supra quaest. 15. cap. 5. dictum est. Nec mirum quidem, cum ut et ipse scribit in secunda sua praefatione, ex sola theoria, et nulla ex forensi praxi, totum illud opus compilarit: usus autem nedum artium omnium, sed et facultatum, ac quarumlibet doctrinarum, optimus esse soleat magister. Secutus ut apparet,


2951. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

confirmatione Principis, ita quoque neque ullus usus esse potest, absque consensu populi. Ergo frustra est calceus, cuius nulla est calceatio. Quanquam quisque suo sensu abundet, et unicuique suum sit ingenium, atque trahat sua quenque voluptas. Processualis, sunt communis Inquisitio, Iuramentalis depositio, Oculata Revisio, et Collateralis attestatio. Sic dicta, quia processum causae, hoc est, iam factas partium allegationes et responsiones,


2952. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et puniri, libertate Nobilitatis non obstante, poterit. 2. tit. 58. Si autem absens fuerit, tunc ubicunque reperiri et deprehendi poterit, vigore literarum sententionalium, non quidem per Actorem, propria sua authoritate, sed per Iudicem suum ordinarium, vel hominem ipsius, post Executionem semper, ante autem Executionem, ante anni duntaxat unius integri revolutionem, a die emanationis ipsarum literarum sententionalium, in


2953. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

authoritate, sed per Iudicem suum ordinarium, vel hominem ipsius, post Executionem semper, ante autem Executionem, ante anni duntaxat unius integri revolutionem, a die emanationis ipsarum literarum sententionalium, in persona sua detineri, captivarique, et ad domum Iudicis deduci poterit. Ubi ipsum Iudex tribus diebus, causa pacis et concordiae ineundae, cum suo adversario, conservare debebit, et si pax et concordia inter ipsos non successerit, ad


2954. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

conservare debebit, et si pax et concordia inter ipsos non successerit, ad infligendam ipsi poenam, manibus adversarii sui (quod tamen de facto non fit) dare tenebitur. Cui si mortem inferri curaverit, universa bona sua, simpliciter in filios et alios haeredes suos, condescendent, exceptis solummodo rebus, tempore captivationis suae, apud ipsum existentibus, quae soli Iudici cedent. 2. tit. 55. et 6. Matth.


2955. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

29. huius . Secundo, ubi vero solum sententia per non-venientiam et non comparitionem convictus fuerit: tunc ante literarum sententionalium emanationem sigillationemque, et manibus Actoris assignationem, in persona sua detineri nequaquam poterit. 2. tit. 58. Ubi Nota, I. Literas huiusmodi sententionales, per non-venientiam emanatas, apud manus Iudicis inventas, similiter et Capitulum vel Conventum,


2956. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Ubi Notandum quod Pater, amissa semel hoc modo per capitalem sententiam bona, et per filium redempta, iterum etiamsi secundario in eandem capitalem sententiam inciderit, amittere non poterit, quia iam non sua, sed filii praeextitisse dignoscuntur, atque ideo, quod alienum et non suum erat, amittere non potuit. Passim.


2957. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Notae infidelitatis, ex binaria Repulsione lata, directae et aequales duae partes cunctorum, bonorum et Iurium possessionariorum talis convicti. Regiae Maiestati et tertia pars Actori, simul cum sua proprietate, in perpetuam haereditatem cedunt, Regiaque Maiestas, quo ad portionem Actoris, talibus condemnatis, non aliter, nisi habita cum adversa parte superinde


2958. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Est perpetua similiter tam capitis, quam universorum bonorum suorum, mobilium et immobilium, proprie et praecise ad portionem suam spectantium, et Fisco Regio applicandorum amissio, per neminem unquam ex familia, vel progenie sua redimendorum, etiamsi ipse capite plecteretur, in perpetuam et sui ipsius, et praefatae familiae suae ignominiam et dedecus. 1. tit. 16. et Styl. Ex qua definitione poena quoque illius facile


2959. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

quam hac poena puniri possunt; quia de omni Iure et ratione, iniuria privatae personae, minoris debet reputari, quam calamitas publici status Cic. Orat. 4. in Catilin. et Portius Latr. in declamat. sua, similiter in eundem Catil. Item Salust. in Coniur. eiusdem Catil. dicit, de confessatis, sicuti de manifestis rerum capitalium,


2960. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Iudiciario 1. Matth. art. 2. fol. 142. in margine et 5. Vlad. art. 4. ubi duae partes bonorum convicti, cum perpetuitate suae Maiestati, et tertia, parti adversae, cedunt; in qua non aliter sua Maiestas facit gratiam, nisi ut cum adversa parte concordet. Uti iam dictum est, quaest. 10. supra num. 4. Tertio etiam Iuris processus inter partes, in certis casibus, ex donatione Regia bonorum talium


2961. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Maiestatem alicui collatorum; et ex Admonitione ad levandam pecuniam pro qua talis Contradictor, talia bona Iure inscriptionis ab unica et singulari persona, defectuique semini proxima, 1. tit. 60. vel etiam a Sua Maiestate 2. tit. 71. antea possidebat. Secundo, ex Contradictione statutionis bonorum, vigore alicuius Contractus, et Regii consensus in aliquem devolvendorum; et ex Citatione contra violentium huiusmodi


2962. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

obligata extiterant. Et ratio est huius tertii et primi modi, quod licet Contradictor, ante praemissam admonitionem bonae fidei possessor fuerit; tamen posteaquam super levanda pecunia sua admonitus, eandem non levaverit, malae tandem fidei possessor esse caepit. In secundo autem simpliciter violentus occupator fuit, et nondum praescripserat; ideoque praemissa ei allegare, nihil prodest. De quo vide supra,


2963. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

fraterni sanguinis, quae est fratris, vel sororis, iustis suis Iuribus per alterum fratrem, aut sororem, dolosa, adumbrataque et fraudulenta privatio, et exhaereditatio. Vel vero de Genealogia, aut de generatione et familia sua, intra quartum gradum, temeraria abnegatio. In qua proditor ipse, praeter dedecus ipsum, amittit omnia bona sua, et alter frater proditus ipsa possidebit, talemque


2964. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Vel vero de Genealogia, aut de generatione et familia sua, intra quartum gradum, temeraria abnegatio. In qua proditor ipse, praeter dedecus ipsum, amittit omnia bona sua, et alter frater proditus ipsa possidebit, talemque proditorem fratrem, instar mercenarii sui, inter familiam suam, servare et alere debebit. 1. tit. 39. Quarto, ex periurio, quod est


2965. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

interposito (quanquam periurium et aliter sumatur, ut patet lib. 3. Officior. Ciceronis, et prima significatione eiusdem, 2. tit. 39. ) Cuius poena varia et magna est; amittit enim universa bona sua Fisco Regio applicanda et res mobiles perpetuo, et despectuoso habitu incedit, disparibus vestibus, zona canabea succinctus, discalceatis pedibus, et nudato capite, omnes contra ipsum, et ipse contra neminem agit, nisi


2966. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Ubi Nota, mentiri et mendacium dicere, diversa esse. Primo, quia qui mentitur, ipse non fallitur, sed cum intentione decipiendi, alterum fallere conatur; qui autem mendacium dicit, ipse tantum ex sua imprudentia fallitur. Secundo, quod mentiri incidit in hominem, ast mendacium dicere, in rem; et ideo bonus vir praestare debet ne mentiatur, prudens autem ne mendacium dicat, Gell. lib. 11. cap. 11.


2967. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ad consensum cooperationis, hoc est auxilii, dubium non est, utrunque pari poena plectendum esse, cum par sit utriusque delictum. Quarto, quo ad consensum auctoritatis, sive defensionis quando quis autoritate et instigatione sua, peccato causam praestat, et tunc communiter concluditur, gravius peccare consulentem, quam facientem, quia non solum ipse consulendo peccat, sed etiam alteri scandalo et offensioni est, unde acrius ipso peccatore


2968. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

quem tamen Iudex ipse, vel homo suus captivabit, et quindecim diebus apud se conservabit, ut concordet cum adversario suo, etsi non poterit, dabit illum Iudex adversario suo, quem ille tanquam unum de familia sua servabit, non puniendo, nec impediendo in persona; sed tamen ut serviat illi tamdiu, quousque cum illo concordabit, et tam de praescriptis centum florenis, Iudici et Actori dimidiandis, quam etiam de damnis,


2969. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et art. 14. anni 1601. QUAESTIO VIGESIMA NONA. / Daturne in omnibus Gratia sententiato? Non. Licet enim sua Maiestas, ex absoluta Regiae potestatis suae plenitudine, unicuique delinquenti, gratiam dare, et facere posset; tamen de Iure scripto, et veteri iam consuetudine, in


2970. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

id ostendere videntur, quod ipsis sic stantibus, Gratia suae Maiestatis eidem suffragari nequiret. Nihilominus, licet raro, leguntur tamen nonulli ipsam consecuti fuisse; quod in posterum fieri poterit, ubi decet Principem, sua clementia, legis severitatem temperare; sicuti et Deus iustitiam suam, infinita sua misericordia potius praevenire solet. Prouti et servarunt sibi suae Maiestates, etiam in deliberatis homicidiis hanc authoritatem.


2971. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

nequiret. Nihilominus, licet raro, leguntur tamen nonulli ipsam consecuti fuisse; quod in posterum fieri poterit, ubi decet Principem, sua clementia, legis severitatem temperare; sicuti et Deus iustitiam suam, infinita sua misericordia potius praevenire solet. Prouti et servarunt sibi suae Maiestates, etiam in deliberatis homicidiis hanc authoritatem. art. 38. anni 1563. licet contrarius sit illi sequens articulus 63.


2972. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

facti totius circumstantiis perpendere; qua in re limites excesserit, qua modum praetergressus, qua occurrere aggredienti aliter atque aliter (si modo furor sanum admittit consilium, et quisquam primos animi motus in manu sua habet) debuerit. Quibus ad aequitatis examen revocatis, et iuste perpensis, tum demum poena, mulctave mitior modo. Modo gravior irroganda erit. Actor vero allegatam huiusmodi inculpatam tutelam Rei, elidere et adnihilare


2973. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

modis, contra eum similiter oculatis testibus probando, procedere habebit. I. Si occisus, Reum in aliquo scelere, lege prohibito, puta adulterio cum uxore, filia, item furto nocturno, aut alio simili crimine in domo sua comprehensum, letho afficere, aut captivare voluerit. II. Si ex officio sibi incumbente, utpote a Magistratu iussus, ipsum detinere, captivare, vel ad deditionem cogere debuerit. III. Si in pugna Reus


2974. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

causis, seu per sententiam finalem conclusis, omnes Iudices tam saeculares, quam spirituales; universa birsagia, seu onera, in causis coram ipsis vertentibus aggregata, exigendi liberam habent facultatem. Et Primo quidem de sua portione, parti adversae satisfactionem impendere debent. 1. Vlad. art. 66. et 2. eiusdem art. 12. Item 6. Sigis. art. 3. et 7. Item 6. Matth. art. 52.


2975. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Tertio, an Iudex alterutri partium, vel etiam utrique consilium et informationem dare debeat? Et quod sic, multos arguere ex hoc, quod videlicet nemo melius et utilius consulere et informare possit, quam qui secundum consulta sua postea iudicabit, et sententiam proferet. Quod autem non, dicunt alii, Iudicem esse tertiam personam, inter Actorem, et In-causam-attractum, quos exaudire, neque uni magis autem, quam alteri accommodare; nedum consulere,


2976. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Personalis ab eodem Domino Locumtenente iussus, a suis Coniudicibus; et Dominus Locumtenens, a Dominis Consiliariis, incipiendo ab eodem Domino Personali, eo quod et is Consiliarius sit, vel quod interrogatus tantum, et non sua sponte respondere debeat, sententias rogant. Quomodo autem sententiae rogabantur apud Romanos, vide Gell. lib. 4. cap. 10. Circa quod NOTA, quod pro eo, quod hic dicitur, dicere vocem,


2977. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam utatur, et Regia Maiestas, una cum caeteris Assessoribus, et Consiliariis suis, alium, qui videbitur, loco illius statim eligat, 6. Vlad. art. 3. Vel absente sua Maiestate, D. Locumtenens, art. 13. anni 1557. et art. 5. anni 1582. QUAESTIO DECIMA OCTAVA.


2978. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Maiestate, D. Locumtenens, art. 13. anni 1557. et art. 5. anni 1582. QUAESTIO DECIMA OCTAVA. Unde sua salaria habere consueverunt? Ex Fisco Regio, sive ex Cameris Suae Maiestatis Regiis, Domini quidem Praelati, et Barones Consiliarii utpote Suae Maiestatis, utriusque ordinis, qui Appellationibus (ac iam Iudiciis quoque


2979. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et Baro, in tabula suae Maiestatis Regia, in singulos dies per florenos duos. Assessores autem sedis Iudiciariae, non solum tempore ordinariorum Iudiciorum; verum etiam dum revisioni aliorum diversorum, a Sua Maiestate, Domino Locumtenenti iniunctorum negociorum necessarii adhibentur, in singulos dies, per denarios octuaginta habere solent, ex antiqua iam Camerarum consuetudine, art. 70. anni 1609.


2980. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

in illis naturalis luminis puritas valebat, et adeo huiusmodi affectus exosos habebant? De quibus etiam supra quaest. 2. cap. 8. Romani autem caput velabant, ut refert Cicer. pro domo sua, et Livius. Quos iam ex Christicolis, soli Domini Bohemi imitantur, qui in criminalibus, nigro velo oculos obvelantes, et hominis cranio dextram imponentes, Iudicium


2981. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

contra aliam, quacunque Iuris via agit, vel acquirendo sibi aliquid, vel autem vindicando se, per se; vel per Advocatum, quem vulgo Procuratorem vocamus. Dico per Advocatum, quia etsi aliquando sciret, et posset aliquis sola sua in persona, pro se ipso agere, tamen quia humana natura, potissimum laesa ab altero, contra quem agit, de facili in affectum proclivis est; ideo ne inter agendum, tale quippiam vel dicat, vel committat, ex quo ipsi


2982. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

etsi necesse foret, etiam revocare valeat; ut iam dictum est superius de revocatione Procuratoris quaest. 22. et sequen. Cap. 8. Dicitur autem a verbo Ago, quod inter alia sua significata, significat accuso, inde agere Reum, id est accusare, et peragere Reum, id est perficere ut condemnetur.


2983. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

est, et ab incolis eorundem observatur. Prolog. cap. 8. Quarto, communem rationem, quae scilicet pluribus et doctioribus, iisque sapientioribus probabilior esse videbitur, sequetur; quam Iudex ex sua prudentia diiudicare debet, et si Actioni congruerit, non refutabit. Vide etiam supra quaest. 9. cap. 1. num. 3. Quinto, debet adhibere testes, omni exceptione


2984. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tandem rite adhibitis, etiamsi finem aliquando non consequatur, videbitur tamen officio suo perfunctus esse, quia adhibuit adhibenda. His quoque illud addi potest, ex Quintiliano, quod Procurator, in huiusmodi sua actione, sic se disponere et accomodare debet, omni suo habitu, tanquam de causa optime sentiat; et semper quandam fiduciam, ore, voce, et oratione, gestuque praeseferat, (temeritate tamen vacuam) quia litis exitus, semper


2985. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

est, tribuit, bonis praemia reddendo, et malis poenam irrogando; quam divinae, quae nullum bonum irremuneratum, et nullum malum impunitum relinquit. Tertio, propriae suae conscientiae, quae sola stat, pro mille testibus, et sua sponte veritatem agnoscere, atque etiam confiteri solet, est namque vermis perpetuo rodens, et nunquam moriens. Et ita, quicquid sibi Iure mediante evenerit, id prompto, et parato animo, iacta in Deum salutis suae, spe,


2986. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

in aliquibus Comitatibus, tam coram Vice-Comitibus, quam Iudicibus Nobilium, et Notario sedis. Imo vero in nonnullis Comitatibus, etiam coram Vice-Iudicibus Nobilium, prouti scilicet in uno quoque Comitatu suus mos, et sua consuetudo est, fieri solet. QUAESTIO OCTAVA. / Habentne ergo aliqui Comitatus, speciales suas consuetudines, et an privatas aliquas constitutiones


2987. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Iudice, statim condescendat, Actorque ipse, vel eo magis, quod huiusmodi, litium ignarus sit, omnem impensam ludat, et damnum patiatur. Verum postquam iam in abusum devenire coeperunt; dum scilicet Actor non contentus primaria sua actione, alia adhuc et alia ei adiungere satagebat, in disputationem attractae sunt a Dominis Regnicolis, adeo ut omnino easdem sublatum iri cupiverint. art. proxime citato 49. anni praenotati 1563. Sed


2988. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

necdum comparuerit (I) et neque obediverit, decernitur contra ipsum Invocatio brachii saecularis, et dantur Actori superinde literae Invocatoriae brachii saecularis, ad quarum productionem, petitur brachium saeculare, vel a sua Maiestate, vel ab eiusdem Locumtenente, quibus inscribuntur, quivis Regnicolae, sed tamen magis vicini et necessarii, art. 25. anni 1552. iuxta antiquam Invocationem art. 22. anni 1553. et


Bibliographia locorum inventorum

Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].


More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.