Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nil

Your search found 2234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1314-1332:


1314. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [Paragraph | Section]

ipsi Regno coevus fuerit. 2 Deinde quod iura et libertates, quibus status privilegiatus primum sub militis, dein sub servientis regii, denique sub nobilis nomenclatione in Hungaria gavisus est in substantia nil aliud importaverint, quam ius civitatis, idest capacitatem terras proprietatis titulo possidendi, ad quosvis Regni magistratus eluctandi, et edendi in comitiis suffragii; iure enim hoc nec servi nec


1315. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

10 Cum enim inde appareat quod veteres Castri Novi iobagiones quosdam Iku, Laurentium etc. pure ideo lite impetierint ut demonstrent eos antea fuisse castrenses, et conditione iobagionis castri tardius donatos, utique nil nisi praerogativam honoris prae illis consequi voluerunt; apparet enim e toto Expl. Verit. Ritu quod aevo illo ingens inter conditionarios aemulatio viguerit, et quisque aut alium, qui in honoratiori conditione versabatur, ad suam deprimere, aut


1316. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3230 | Paragraph | Section]

§ 24 Belae IV diploma, ubi postquam votis hospitum de Bohemia, ut eos ad conditionem udvornicorum suscipiat, annuisset, subiungit: ita ut nullus successorum nostrorum ipsos praeter libertatem ultro susceptam valeat aggravare. 5 Clausula enim haec nil aliud significare potest quam: praeter onera udvornicorum, quae ultro susceperunt. 6 Ipsa haec clausula genuinam causam ostendit, quare vocabula libertas in tam improprio sensu fuerit usurpata. 7


1317. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3260 | Paragraph | Section]

in legibus S. Ladislai eőrii, in posterioribus vero chartis spiculatores, vel etiam speculatores appellantur. 2 Conditionem hanc efficiebant incolae limitanearum Regni possessionum, eorumque officii nil aliud fuit quam ea, quae in adiacentibus exteris provinciis agebantur, explorare et haec praefecto suo, qui iam comes, iam capitaneus speculatorum scribitur, referre, per hunc deinde regi significanda. 3 E conditione hac ad statum


1318. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

exaequatas per Ludovicum I omnes nobilium classes iobbagyiones castri praeter militare castri servitium certis praestationibus obnoxios fuisse constet, mihi probabilius videtur eos tributis his omnino subjacuisse. 18 Per cibriones nil aliud quam certam vini quantitatem, quae proprietario promontorii obveniebat et quod nos ius montanum appellamus, intelligi praestationique huic nonnisi illos, qui vineas in alieno territorio tenebant, principio subjectos fuisse; postquam tamen mulsum


1319. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

quantitas, cui dependi debuerit, ni ariolando quidem assequi licet. 29 Castrenses huic quoque obnoxios fuisse inde conjici potest, quod vinitores in provocato Belae privilegio ab hoc quoque titulo eximantur. 30 Per debitum centurionis nil aliud intelligi potest quam certa aeris quantitas, quam singulus gregarius centurioni suo dependebat. 31 Censui huic castrenses obnoxios fuisse, ex ipsa, quam commentamur, diplomatis clausula cum Ritus Expl. Verit. § 360 combinata


1320. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3320 | Paragraph | Section]

ejusmodi ipsam trium summi imperii partium, legislativae videlicet, executivae et iudicialis potestatis partitionem in re ipsa contineat, etsi ignota adhuc ea aetate vocabula haec diserte non adhibeantur, constitutio regni appellatur. 16 Itaque constitutio nil aliud est quam trium summi imperii partium partitio; quae cum admodum variare possit, ut multiplices etiam sint regnorum constitutiones, est necesse. 17 Si totum summum imperium principi tradatur, monarchica; si totum


1321. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

B capitales et ad amissionem bonorum palatinus judicabat; hae enim soli regi reservantur, art. 8-o. 15 (d) Combina Colomanni libri 1. cap. 2-um et 7-um usque 13-um et videbis institutum illud nil aliud fuisse quam judicium primae instantiae pro causis nobilium. 16 (e) Plena est exemplorum ejusmodi historia, quibus rex refractarios comites armis compescere debuit. § 26 Aerarii et proventuum forma.


1322. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3426 | Paragraph | Section]

tam facile et elargiendi et infringendi usui insveti id ipsum subinde in legibus publicis factitarint easdemque sicut ea, qua per status offerebantur, forma metu armatae multitudinis facile acceptabant, ita metu post dilapsa comitia soluti eas continuo infringendi nil pensi duxerunt. 5 Atque inde orta fuit perpetua illa inter status et reges diffidentia quae subsistente in parte causa ne nostra quidam adhuc aetate plene evelli potuit, cui tamen facile obveniri potuisset si natio propriam utilitatem causae publicae


1323. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

4 Cum enim Ladislai Apuliae ducis, Mariae Stephani V regis Hungariae ex Carolo parvo, nuper Budae caeso, nepotis, partes invalescerent, ut ab Alberto IV Austriae duce auxiliares copias obtineat, Venceslao, qui infirmitatem prioris sui pacti non ignorabit, nil obnitente, eandem 1401. detulit successionem. 5 Verum Sigismundum, cujus electio anceps, coronatio infrequentium comitiorum crisi obnoxia, regnum ipsum vacillans fuit, de successionis ordine inconsultis statibus nil


1324. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3470 | Paragraph | SubSect | Section]

non ignorabit, nil obnitente, eandem 1401. detulit successionem. 5 Verum Sigismundum, cujus electio anceps, coronatio infrequentium comitiorum crisi obnoxia, regnum ipsum vacillans fuit, de successionis ordine inconsultis statibus nil constituere potuisse, status autem neutrum pactorum horum ratum habuisse satis constat. § 45 Sigismundi calamitates ab intermisso principio regni sui comitiorum usu ortum habuerant. 1 Sigismundus


1325. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3512 | Paragraph | SubSect | Section]

decreto status per articulum 10 (a) legislativam suum circa tributa imponenda potestatem luculente exercuerunt, dum impositum, ut vidimus, 1440. nobilibus impossessionatis lucrum camerae revocarunt. 2 Dum enim articulo 10 taxas inconsvetas abrogant, nil aliud intelligere potuerunt quam impositum nobilibus impossessionatis, ut supra vidimus, lucrum camerae. 3 Pro ignobilibus enim taxa haec jam inde a Carolo I publicis legibus stabilita adeoque consveta fuit. 4 Decretum 1454. ex


1326. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

exterae merces dudum antea regno inferri coeperint, docent privilegia limitaneis civitatibus elargita, quorum jam § *** 92.5 *** in B vacuum relictum. (b) memoravimus. 6 De transitu etiam nil memoratur, quod inde factum puto quia necdum eotum commercium ita effloruit ut merces quaepiam per Hungariam in alias regiones devehantur. 7 E naturali principii hujus sequela agnoverunt etiam status quod tricesimae nonnisi in limitaneis


1327. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

numerum fuit, stipendiariam militiam dimisisse extra dubium est. 6> Quo tamen anno id evenerit, non ita expeditum est. <7 Stipendiatorum quidem regalium adhuc 1492. in articulis 17. et 18. mentio occurrit. 8 Verum quod per id nil nisi conflatum e mille capitibus banderium regis, tum gentes illas, quas aliqui barones regni intertenere, rex autem stipendia illis dependere debebat, intelligatur, e combinatione reliquarum sub rege hoc perlatarum legum redditur manifestum. 9 Itaque mihi


1328. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

ignavum hanc impedire aut nolle aut non posse cerneret, ipse quoque in anarchiam est prolapsus. 10 Ita et olygarchia intra se ipsam, et anarchia cum olygarchia colluctabatur. 11 Ita distractis in tot partes regnicolarum animis toto regno nil nisi spolia et rapinae viguerunt. 12 Ita propagato divitum nimium aliquot optimatum in reliquas etiam civium conditiones luxus exemplo, publicos proventus depeculandi studium, quodve adhuc deterius est, venalitas ministrium invaluit. 13 Ita


1329. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

constitutionem Andreanam libertatibus turbabant (b). 5 Imo cum vicecomites hactenus pro arbitrio nominare potuerint (c), tales saepe nominabant, qui nobilitatem variis injuriis affecerunt, et gravibus saepe oneribus oppresserunt. 6 Ut in comitiis nil nisi optimatum arbitrio definiri possit, hi quaesito studio tardius ad ea comparere (d) et, cum advenissent, privatis negotiis et inutilibus disceptationibus tempus terere solebant, tantum ut nobiles, qui cum viritim comparuerint, proprio aere vivere cogebantur,


1330. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | SubSect | Section]

10 Sub Uladislao alta per 24 annos pace, tributis ad consuetam tantum lucri camerae depensionem redictis, labes haec inferiores etiam conditiones pervasit. 11 Virus tamen suum pestis haec in ipsa metropoli maxime exercuit. 12 In hac enim nil nisi convivia, choreae, ludi, concentus musici adeo continui videbantur audiebanturque ut perpetua illic Bachanalia celebrari existimares. 13 Et hoc erat quod Herbersteinio, Caesaris ad aulam Uladislai legato ansam dedit


1331. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

urget, suppeditet, ratio monarchiae exigit; verum, qua ratione id fiat, nihil ejus interest. 24 Proinde cum instituta regni id secum ferant ut haec nuspiam, nisi in comitiis decerni possint, legem hanc, quam defunctus imperator adeo graviter violaverat, nil vetat renovare. Quoad contributionem. 25 f) Ut contributio ab iis, qui eidem de lege obnoxii sunt, regi etiam in Hungaria dependatur, commune totius monarchiae Bonum deposcit. 26 Verum ut


1332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus III, versio... [page 3622 | Paragraph | Section]

diaeta leges non effectuante, aut plane contra positivas leges aliquid potentiose agente haec per status eidem etiam negari possit, pertinet ad ipsam constitutionis securitatem. 27 Itaque cum haec sint municipalia, nil obstat quin salva unionis substantia perferantur. Quoad reliquos proventus regni. 28 g) Ut princeps cum de contributione, tum de reliquis regni proventibus in communes monarchiae necessitates


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.