Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rex

Your search found 2990 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1230-1430:


1230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum


1231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad


1232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant,


1233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisset, si aduersus eos bellum gerere in animum induxisset, Christianis, qui Turcarum iugo pressi erant, id uehementer optantibus, deffectionemque pollicentibus: nempe contumeliosam grauiter sustinebant Turcarum dominationem. Caeterum nondum confecto Alemanico bello rex Matthias Viannae, quae quidem urbs, ut quidam asserunt, Norici est agri, ut alii, Superioris Pannoniae, quam nunc Austriam uocant, fato est functus, spe fere certa longioris uitae fraudatus, propterea quod quidam Martinus ex eo Sarmatarum genere, quos nunc Polonos


1234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

eueniat arbitratu, quum populo moribus suis consentaneus princeps contigerit. Matthiae regis uirtutes et uitia; Hungari, rebus dispositis, regium corpus Albam deferunt, mox comitia regi creando indicunt. Itaque rex Matthias, dum signis fidit coelestibus, auxit fere fatum, neque, quo maxime animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem


1235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

fatum, neque, quo maxime animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e


1236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat


1237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

nondum curatum grauem odorem emittebat, Albam, ueterem regum sedem, ad sepeliendum defferri iubent. Budam mox petunt, Matthiaeque filio atque uxore in regias aedes deductis communi principum consilio comitia regi creando uniuersae nobilitati indicunt, uti Hungarorum mos est, cum rex absque liberis iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem


1238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

antistes Italus, qui forte a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus


1239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

immorer, nihil ibi deerat quod in usum sacrificii uenire solet, quodque consuetam magnitudinem longe non excederet, ut simul et artificum manus et regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit. Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea


1240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir


1241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

pretendet, eo quod nemo illorum non ad se aeque ius regni Hungarici pertinere arbitrabitur, si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem


1242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

iam fauore Vuladislaui praeoccupatis. Regni competitorum legationes uariae; Bohemorum pro Vuladislauo oratio. Legationes interim a competitoribus regni occurrunt. Hi autem regnum petiere: Vuladislauus, Boemorum rex, ad quem sane regnum delatum est; Maximilianus, Friderici imperatoris filius; Albertus, Vuladislaui minor natu frater; Ianus Coruinus Matthiae filius, ex concubina ortus. Primi Boemi auditi sunt, quorum maior natu in hunc ferme modum uerba fecit:


1243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in campum descendisse arbitratur, nihilque praeter honestum, ius gentium et uetustissimum Hungarorum morem


1244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum


1245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium. Alberthus enim, qui itidem rex Hungarorum fuit, ex Sigismundi filia et Lodouici nepte, matrem auunculumque eius Ladislauum suscepit, quem Hungari uix natum ― ut ita dicam ― et in cunis iacentem regem dixere. Satis ergo constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque


1246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum


1247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua


1248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum


1249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum nuncupatur. Hanc regionem quum permissu Lodouici regis Neapoli oriundi (fuit enim id temporis Hungarorum, ut et reliquum Illyricum, prouincia ), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus


1250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

prouincia ), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus Gregorium Churiacum Dalmatam ab Hungaris deficientem, regnique prouincias uastantem. Itaque, quamuis Stephanus et insecuti Bossinensium reges


1251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatem nominis maxime confert, testes essent. Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes


1252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento


1253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Coruino stabilitur; regina Vuladislauum ad thronum et thalamum inuitat; Thomas Herdonius cardinalis Vuladislauo familiaris Caeterum regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate


1254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit: Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut


1255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo, probitas, continentia. Illud igitur duntaxat tecum agam, de quo ut te


1256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum. Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit. Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat


1257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum


1258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni


1259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum laturum. Vuladislauus in Hungariam festinat; apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur. Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in


1260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano


1261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse


1262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim


1263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque


1264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert. Princeps senatus, quem uulgo palatinum uocari diximus, ei astans, uoce, qua exaudiri possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis


1265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit, gladium nudum manu dextera a palatino accipit, designansque se undique ab omnibus hostibus regnum defensurum, eum sublatum ad orientem primum conuertit, deinde ad occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum


1266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed


1267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo


1268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

passuum a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno


1269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato


1270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus. Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est.


1271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

corporum robore, aut ui animorum cedunt. At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam


1272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum


1273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine


1274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint,


1275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum


1276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias


1277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue


1278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior,


1279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello


1280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam


1281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi, diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an pietate impulsus incertum ― ante quam aciem instrueret praecatus erat, ut auferretur


1282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato. Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque


1283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Charbauiensem Hungaricae ditionis agrum excoepit, praedam quam abegerant eripuit, trecentos in proelio occidit, ducentos uiuos coepit, atque ad regem Vuladislauum, una cum quinquaginta nobilium Turcarum capitibus caesis, corporibus demptis, quo maior uictoria appareret, misit. Rex uiuos Turcas fodiendis lapidibus destinatos partim in Boëmiam, ut eo quoque huius uictoriae fama perueniret, duci iussit, partim Budae cum caeteris eius nationis captiuis retinuit. Nempe, more a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus


1284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus regia utitur. Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit. Iam uere appetente rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes sequantur. Neque enim hostes in corde regni diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens


1285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac


1286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam compararentur, quae ad


1287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos hostes


1288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud


1289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi fraetus armis, animum in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor,


1290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum,


1291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

mouent; bellatorum numerus, quos regni principes submisere, recensetur. Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit.


1292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu ciuitatibus, ut supra dictum est, constet, omnes in quatuordecim dioceses distributae sunt, quibus singulis suus praeest


1293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam. Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi cupidine hanc suscepi prouinciam,


1294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

amplioris etiam regni spes non desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites,


1295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud


1296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei


1297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto,


1298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius


1299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque


1300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum


1301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem


1302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Boemorum latrocinio modus est impositus. Per Vuladislaui regis ignauiam excitati Turci ab agrestibus Hungarorum copiis profligantur; proceres noua lege ab aulicis officiis sacerdotes excludunt. Quod ubi Vuladislauus rex audiuit, uehementer ea re permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei


1303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem


1304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

alloquitur sermone, aegrum animi ficta consolatur oratione. Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura ad tempus abdicare quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam, atque ita eum, magistratu


1305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam, atque ita eum, magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud regem aetatem acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam


1306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

in sacerdotes decerneretur, atque affirmans regem in rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent, Budae praesente rege de his consultarent. Caeterum rex, satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere, paucis interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam conuenirent.


1307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo


1308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma conferret. Rhacusani ad Vuladislauum regem legatos expediunt; Rhacusanae urbis


1309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat. Rex igitur priusquam urbis iaceret fundamenta arcem in praealtis rupibus mari subiecto imminentibus, ubi nunc diuae Virginis aedes est ac monasterium, quod sacrae uirgines incolunt, exedificauit munimentum, et aduersus hosteis


1310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

Quin etiam eadem fere tempestate Lodouicum Hungarorum regem, Caroli filium, eum qui cum Venetis bellum gessit, amicitiam cum Rhacusanis instaurasse comperio. Etenim cum Ludouicus rex ex quibusdam maritimae Dalmatiae urbibus Venetos expulisset, quingentos duntaxat aureos annui census nomine Rhacusanos pendere iussos, caetera liberos et suis legibus, in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc


1311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

famam, est habita. Quo autem studio fidem semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum,


1312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

tum thesauro in militum stipendia erogato, quem ei Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique


1313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

profugit, monitis nequicquam suis uti saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu, adiuncto priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur. Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos


1314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum


1315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

prospiciens concordiae, hominem ex suis, cuius fidem erga Alberthum exploratam habebat, oratorem ad Vuladislauum filium in Hungariam mittit, huic mandat, uti salutato rege matris nomine huiuscemodi eum amotis arbitris alloquatur oratione: Quamquam, rex Vuladislaue, propter insitam humanis mentibus regnandi cupiditatem plaerique mortalium in magno imperio summam consistere gloriam putant, quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere


1316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia? Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et apud Hungaros,


1317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se propediem facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat,


1318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad


1319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad bellum impelli posset, ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit: Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere,


1320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

amnem usque ad Strymonem processit. Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae, qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio, uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones uino aeque ac


1321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

arcana elicere - aut eo innoxio comperto sese suspitione exoneraret. Itaque dum se pro instanti pugna licet hilari, non tamen nimis largo inuitarent potu, rex ad Milonem conuersus, pateram argenteam uino plenam dextera tenens, Propino , inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus . Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens


1322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

conuersus, pateram argenteam uino plenam dextera tenens, Propino , inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus . Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod


1323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de


1324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum subito non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur.


1325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei


1326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

desperauerant salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat,


1327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis


1328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat apud Mehmethem Othomanum Secundum, Bazethis patrem, satrapes Mechmethes Angelus, ex Illyrico oriundus, patria Dardanus, inter omneis purpuratos gratia eminens. Is ira percitus, regis filium, eo quod uxorem eius in publicis balneis constuprasset, ueneno clam necauit, quandoquidem rex in filium pro tali admisso facinore animaduertere noluisset, quum maior poena apud Turcas adulteris constituta sit, quam qua pater filium in regni maxime spem genitum possit afficere, et quod libido magis Mechmethis Angeli quam matrimonium uiolatum esse uidebatur, quia cum singuli


1329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum plures habeant uxores, nullam fere pro iusta ac legitima obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut fere fit in regum aulis, inuidebant, ceterisque indiciis deprehensa, rex domestico simul moerore, simul satrapis scelere permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites,


1330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit: Etsi superuacaneum puto, rex Bazethes, apud te suspitionem refellere, qua in mei odium tuis auribus aemuli mei obstrepunt, nacti criminum occasionem ex ea uictoria, qua te Deus maximis laboribus meis in Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio,


1331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil


1332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem,


1333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in


1334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane


1335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii


1336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit. Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis


1337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnare statuerat, facilius prohiberet. Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis


1338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro deposcente, qui et classicis, si res


1339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis animi, si praelium committendum esset, habiturum. Per idem quoque tempus mandat Alexandro Trapezuntio


1340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex Graecia sese cum exercitu in interiorem Macedoniam Scopos recaepit, relicto uno ex purpuratis suis cum satis ualida manu, qui Corinthiaci sinus fauces custodiret, duoque castella in angustiis Rhii, alterum Peloponesiaco, alterum ex aduerso in Aetolico litore exedificaret, ne


1341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere,


1342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Educatio pessima Ioannis Galeacii; Ludouici Sfortiae malae artes et ambitio; Isabellae Hispanae ad patrem Alfonsum querelae. Quum Alfonsus Secundus uiuente adhuc Ferrando patre regnum Neapolitanum per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet


1343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum Neapolitanum, ut etiam bona pars reliquae Italiae, antiquo Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus


1344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat.


1345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret


1346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret iter coeptum persequi. Cui quum Veneti exercitus imperator legatorum instinctu,


1347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se,


1348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui quidem, quod satis constat, tum ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam hostes nequaquam est persecutus. Ferrandinus Venetorum ope Gallos Neapolitano regno exuit; Carolus Gallorum rex obit. Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis rebus studere,


1349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra


1350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo pericula libenter


1351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad


1352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli


1353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur. Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum


1354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas arma


1355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

eximia equorum pernicitate aptissimi. Baiazetes quoque ad pacem firmandam mittit, sed Vladislauus legatum moratur; classis Turcaica interea Methonem petit; Baiazethes Peloponnesum ingreditur. Caeterum Turcarum quoque rex Bazethes, suspicatus Hungaros a Christianis principibus aduersus se iri sollicitatum, iterum ad Vuladislauum ingentibus cum donis legatum ad pacem firmandam misit, cui Turcaico quidem astu mandatum est daret operam, ut si pax parum procederet, saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus


1356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine, ac Phocidem caeterasque Graeciae regiones Isthmo appositas iter agens Peloponnesum ingressus


1357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

propter Peloponnesiacum litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu


1358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium


1359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

Oppidanorum tandem ignauia Methone potiuntur. Quum his adhortationibus, ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae classicis, loci difficultate aduersante, nequicquam iniceret Iacobus, ex alia parte, qua rex ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem


1360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

forma atque aetatis flos seu casus praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae atque detestabili uictimae reseruati sunt, mox foedum caeteris, regi uero triste etiam spectaculum exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui


1361. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

armatus, non sine risu ducentium, ac si foemina gladio cincta duceretur. Veneti enim militantes suis ipsorum militibus, nedum hostibus risui sunt. Ad regem incolumis deductus est, a quo non modo uiolatus non est, uerum etiam contra spem omnium benigne excaeptus. Quin etiam quum rex eum adhibito interprete per se interogasset, cur in defendenda urbe pertinacior extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis e regio deprompta uestiario, quod quidem apud barbaros regis gratiam testatur, dono data


1362. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, insequentem noctem laetam per potum agere inhibuit. Nam et ipse, quum se sub primam uesperam in tabernaculum recaepisset, duces, qui pone secuti erant seque deduxerant, ad coenam inuitat. Vbi quum quidam uictoriam eius diei uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni . Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae


1363. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos


1364. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethanas de more populo rege praesente interpraetaretur, proiecto per contemptum codice, quem Turcae Alcoranum, id est praeceptorum collectionem uocant, conuersusque ad ipsum regem diuinitus procul dubio mente monita inquit: Miror te, rex, quum sis uir sapiens, nondum deprehendisse Machomethanae haeresis uanitatem, ac quendam uersuti auctoris astum in sua secta constituenda, utpote quae nihil in se diuini, aut quod ad ueram hominum beatitudinem pertineret, habeat. Quippe Machomethes, terrena tantum


1365. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

proposita, duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit. Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte affirmat, uiam, ueritatem et uitam esse. Quod ubi Thalysmanus dixit, extemplo rex, ut erat patriae religioni deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis


1366. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Intra paucos dies arx quoque Neapolitana capta, muris eius, qua aditum Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis accepit, accusata Hispanorum fraude, suorum ignauia, exercitum in Circumpadana Italia reparare constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines


1367. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae filia. De regno autem Neapolitano, cuius sane possessio, si aut uis abesset, aut iure disceptaretur, neutri eorum competeret, ita transactum est, ut rex Hispanus dimidiam eius partem iure prioris foederis obtineret, alteram partem dotis nomine ita possideret, ut singulis annis quinquaginta millia nummum aureorum regi Francorum penderet.


1368. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

quinquaginta millia nummum aureorum regi Francorum penderet. Adiecta insuper haec conditio est, ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex


1369. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Francorum penderet. Adiecta insuper haec conditio est, ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius


1370. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

conspecto homine sacerdotali ueste induto, cuius cucullus ― ita capitis tegumentum monachi appellant ― magis solito in oculos demissus esset, suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem commentum esse, iniectis manibus hominem comprehendit, agnitumque recipi in carcerem coëgit. Rex Hispaniae, percepta sceleris atrocitate, Caesarem ultimo supplicio afficiendum censuit, uerum praecibus quorundam principum sententia dimotus, ita illum, ne quid salute desperata ferox iuuenis grauius consuleret, uinculis liberauit, ut praedes acciperet, qui eum, quandocunque iussisset,


1371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis nuntiatum est, qui quidem malebant Bononiam a Bentiuola quam a Romano pontifice teneri, uocato in senatum Ioanne Laschare, Graeco homine ac Francorum regis oratore, multis uerbis expostulant eo quod rex, Veneto senatu inconsulto pontificem, Venetis infensum, in oppugnanda Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se


1372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone, diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei


1373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

fecisse ― neque enim foederi adscriptum esse, ne sibi maiorum suorum instituto Romanae Ecclesiae res curę essent ― quum praesertim nihil interesset Venetorum, quod pulso tyranno urbem suam Romanus pontifex recoepisset. Ferdinandus Hispaniae rex uenit Neapolim, Venetos monet de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus,


1374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetos monet de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem


1375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Tyberis in Tuscum mare influit) primum diuertisse, atque cum Iulio Secundo, Romano pontifice, collocutum esse; deinde Sauonae (urbs est in Ligustico litore sita) cum rege Gallo congressum, cum utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est, Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum


1376. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum agere; Veneti ex aduerso obuiam hosti ire, suum agrum tutari, cum praedatoribus ex occasione manum conserere, eosque haud parua cęde ab incursionibus deterrere. Gallos insuper (cum quibus foedus et societatem rex Lodouicus nondum ruperat), quo et Galli in causam descendentes Alemanico illigarentur bello, rogare, ut cum Maximiliano bellum pro sociis ex foedere suscipiant. Et quoniam Francorum rex cupiens sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii


1377. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallos insuper (cum quibus foedus et societatem rex Lodouicus nondum ruperat), quo et Galli in causam descendentes Alemanico illigarentur bello, rogare, ut cum Maximiliano bellum pro sociis ex foedere suscipiant. Et quoniam Francorum rex cupiens sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam


1378. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare,


1379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Ferdinando Aragonio, altero Gallorum, altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur: Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum


1380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere. Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac


1381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat. Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis


1382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

magni regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere. Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris.


1383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas


1384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum


1385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit.


1386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui


1387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

se uehementer mirari Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse, et ob solam suspitionem tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis potentissimam. Ad ea Gallus subridens, Leonarde , inquit, scito Francorum regem nihil de


1388. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt. Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit, qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium, Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ―


1389. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum. Veneti duce capto caeduntur; Bergomates, Cremonenses, Brixiani se regi dedunt; Mediolanensis imperii fines ad Mincium producuntur; Veronenses, Vicentini et Patauini se


1390. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Italico, qui sane hac tempestate imbellis est, et leuis armaturae externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris in exercitu Gallico erat, impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto


1391. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum, paucissimis ex suis desideratis. Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint. Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem


1392. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit.


1393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta


1394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes Venetorum, publicas simul et priuatas, diripiendi. Quod quidem senatoribus eorumque liberis, qui et per se imbelles sunt, improuiso malo consternatis factu facillimum futurum fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram. At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis


1395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat,


1396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium duxerat, amicitiam renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci


1397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem


1398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses


1399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi


1400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis


1401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum


1402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia


1403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quod honestissimum simul et tutissimum uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in


1404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus.


1405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus,


1406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam


1407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

mutare, quum praesertim Veneti nulla ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non solent. Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis


1408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius mortales auidissimi sunt, student, de uestro rapiendo arcas suas replent, uestrisque spoliis magni atque opulenti incedunt, laudem maximam inter suos ferentes, qui plura colonis suis per nefas ademerunt. Quousque haec tam indigna patiemini, uiri Hungari? Ideone uos Attila, rex ille clarissimus et uictor Europae, ab Hyperboreis montibus eduxit, ut paucorum superbiae ludibrio essetis, ut seruitute et erumnis uestris auarissimis hominum opes ac nobilitas quaereretur, ut scelestissimis ciuium uestrorum magistratus, imperia, sacerdotia paterent, uobis uero ne libertatis


1409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

Vos quod nomen imperii assertori uestro imposueritis, eo ad uos tuendos atque aduersarios oppugnandos utar. Qua finita a seditiosis rex promulgatur; Stephanum Bathorium uincit; mox tamen ipse a Iohanne Scepusiense uulneratur et capitur; agrestes ingentem stragem patiuntur; de Georgio horrendum supplicium sumitur; nobiles quidam a rusticis crudeliter interempti commemorantur. Vix haec finierat


1410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Ambrosius Saleresius, Pestensis ciuis, praeerat, qui regis nomine hunc in modum eos est allocutus: certo scire regem neque Ambrosium Saleresium, neque colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse;


1411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Saleresium, neque colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus


1412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane


1413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum


1414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam


1415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati suae quam regno et gloriae, famaeque consultum esse. Selynes cum exercitu contra Ismahelem Sophenum proficiscitur; hostis detrectato certamine Turcas fame enectat. Per idem fere


1416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud


1417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem prodire sinebat, alter alterius


1418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest


1419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad


1420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Mos est Turcarum regum, simul ac regnum iniere, contractis in unum imperii uiribus, nouam aliquam expeditionem suscipere, quo et suis uirtutem atque animi magnitudinem probarent, et hostibus accolis, ne quis ab his motus oriretur, metum inicerent. Itaque Salomon Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id


1421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem quicquam auctoritatis inter suos esse. Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti oratione caedis auctorem sibi


1422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos reges superemus? Nec claritudo nominis Hungarici ulli uestrum quicquam terroris incutiat: una cum rege Matthia Chugniade uirtus quoque Hungarorum extincta est, eodemque sepulchro condita. Nam ex quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed


1423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus,


1424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno secundum, satis per se ad sui defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari


1425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel Constantinopolis iactura rei Christianae perniciosior; Stephanus Bathorius cum exigua manu ad Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit, pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in


1426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per


1427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

Slancamenium, Petrouaradinum, egestis prius rebus, quas incolae, quo expeditiores aufugerent, reliquerant, igni iniecto ultionis praetextu, ut ira potius quam crudelitas auaritiae coniuncta esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in


1428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

primo congressu terrentur, et in Moesiam refugiunt. Ita igitur Taurunum amissum est. Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo


1429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos. Turcae igitur in suas artes uersi, ne Hungari crederent Salomonis animum orbitate fractum belli consilia ommisisse, eos populationibus terrendos statuunt. Itaque rex, ex amicorum sententia treis duces, qui prouinciis Danubio adiectis praeerant, cum suis quemque copiis, addita insuper manu praedatoria ex illis equitibus, quos alio loco diximus achangias appellari, ultra Danubium in agrum Iazigum Hungarorum praedatum


1430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Cuius quidem operis a Slauinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia, atque quibusdam in locis inscriptiones latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Boemorum rex, Phariam, quam quidem Lesinam, ut dictum est, uocant, Braciam, et Corcyram nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus, ditioni Rhacusanae adiunxit. Iam coeperant Rhacusani


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.