Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1025-1049:


1025. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page ii | Paragraph | SubSect | Section]

nituntur. Etenim dum in hoc diligente opera ac cura versantur, et iusta honorificentissima defunctis soluunt, eorum memoriam ab oblivionis iniuria vindicantes, et commemoratione laudis ipsorum, quasi trophaeis Miltiadaeis viventium animos ad similium rerum studium exuscitant atque inflammant. Quod etenim praeclare de hominum genere meritis maius praeconium perenni ac immortali virtutis ipsorum praeconio reddi, vel quod efficacius persuadendi argumentum viventium animis, quam mortuorum virtutis commemoratio


1026. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page ii | Paragraph | SubSect | Section]

esse videtur, tam quoque eius ingrediendi facultas cuilibet pateret: nihil quod ad praeclara mortuorum facinora ornanda, vel superstitum mentes ad virtutum decora impellendas pertinere posset, nobis hoc tempore defuturum existimarem. Verum ea iam temporum ac rerum conditio est, ut saepius, qui velint, vel maiorum negligentia, vel praesentium invidia ab aditu pulcherrimae laudis arceantur: ac aditu concesso, ni quis utatur, in publica commoda, ac defunctorum manes graviter deliquisse, merito censeatur.


1027. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page v | Paragraph | SubSect | Section]

instauratione, rege Aegyptio multo remissiores esse videntur. Cum etenim religio Christiana literis inclusa contineatur, hae vero neutiquam absque Bibliothecis, tanquam castellis doctrinae, conservari queant: qua laude nomen, quod profitentur, gerere possunt, qui rerum ad eius conservationem pertinentium cura non afficiuntur? Iam vero, cui unquam vel ante vel post Ptolemaeum, literario monumento, aut scripto, tantus liberalitatis ac benignitatis honos est habitus, quanto Philadelphus legis divinae translationem, eiusque


1028. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page vii | Paragraph | SubSect | Section]

liberalia, et benignitatis in doctos speciem egregiam habent: sed tamen si munificentiae Ptolemaei, illorumque collatio institueretur, fateri necesse esset, illorum quidem liberalitatem praedicatam, huius autem omni laude fuisse superiorem. Nam de rerum, Legis translationi impensarum quantitate ac summa, ne quid referam: quae secundum Aristeae narrationem, earum subducta ratione, tanta invenietur, ut mirari potius eam quam aestimare liceat, tot centenis talentorum millibus, partim in Iudaeorum redemptionem,


1029. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page viii | Paragraph | SubSect | Section]

Aristeae epistula ad Philocratem 125.2. Noratque cum aliis regibus quamplurimis literatos charos gratosque fuisse: tum vero Alexandrum, cuius in regno isto post patrem locum occuparat, non minus literarum et benignitatis in doctos, quam rerum fortiter gestarum laude excelluisse. Ideoque non minus eruditionis ac benignitatis, quam regni successionem sibi gloriosam fore. Egregia virtus, et digna celebratissimi optimique regis sententia: cuius solius imitationi utinam nostri seculi Principes insisterent,


1030. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xi | Paragraph | SubSect | Section]

extraneis, quin quomodo in iis cum pietatis atque virtutis laude feliciter Principi versandum sit, hic a viris non prophana, sed Spiritus sancti prudentia illuminatis, tradatur: idque tanta brevitate, ut unumquodque facile a quolibet percipi, et in magnis variisque rerum occupationibus atque negociis in mentem redigi, et ad usum conferri possit. Quare tanto eius lectio caeteris in hoc genere scriptis mihi gratior est visa, quanto quae pietate nituntur, caeteris feliciora existunt: quantoque quae a Spiritu sancto dimanant,


1031. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xi | Paragraph | SubSect | Section]

mihi gratior est visa, quanto quae pietate nituntur, caeteris feliciora existunt: quantoque quae a Spiritu sancto dimanant, prophanis veriora et certiora nobis habentur. Auxit porro non parum historiae huius legendae cupiditatem, iucundissima multarum rerum descriptio: utpote vasorum, phialarum, mensae aureae, vestium pontificalium, locorum Iudaeae, Hierosolymorum, templi, arcis: ita expressa, ut oculis omnia subiecta et exposita videantur, eorumque lectione animus liberalis non possit non affici ac


1032. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xvii | Paragraph | SubSect | Section]

corporis sui satellitem, cum Aristea, libri huius autore, cum amplissimis et elaboratissimis donis ablegat: petens, ut Interpretes Legi in linguam Graecam transferendae idonei sibi mittantur. Utque id facilius impetret, Iudaeorum, qui partim a Persis, cum illi rerum potirentur, Hierosolymis abducti, partim a patre regis Ptolemaeo cognomento Lagi capti fuerant, ultra centum millia, ad preces Aristeae liberat: iusto precio iis a quibus captivi detinebantur, liberaliter persoluto. Eleazarus iaque regis erga Deum pietate, et


1033. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 3 | Paragraph | Section]

animi sententia et voluntate, non solum ex eo quia vere meus moribus es frater, ex sanguine et communi institutione, sed etiam quia similiter mecum res honestas magno studio et toto impetu animi prosequeris. Neque enim animi splendor aut decus ullius illarum rerum quę magni fiunt ab illis qui vana gloria ducuntur, tantum asserunt utilitatis, quantum doctrinae et eruditionis cultura, et quę in hęc confertur cura et opera. Sed ne protrahendo pręfationem, incidamus in vicium alicuius garrulitatis, accedere volumus


1034. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 14 | Paragraph | Section]

et salutem precatur. Epistola regis ad Eleazarum, de mittendis interpretibus Quoniam evenit, ut multi ex Iudaeis incolerent regionem nostram, quorum alii Hierosolymis abducti sunt a Persis tum temporis, cum illi potirentur rerum: alii cum patre nostro capti in regionem nostram pervenerunt, ex quibus ille multos selectos in exercitum et ad militiae usum stipendiis amplioribus recepit: et quia illos priores iudicabat plurimos esse, his loca ad praesidia munita commisit, ne Aegypti


1035. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 21 | Paragraph | Section]

magnitudine constare: propterea non velle, neque debere eam, cum iusta et commoda sit, transgredi et transmutare. Sed dixit se aliam initurum rationem, ac curavit ut quamplurimum ingenii et artificiosae operae in eam conferretur. Nam ut erat ingenio solerti ad rerum formas et imagines concipiendas, omnia ipse accurate perpendendo, ad speciem venerandam excogitabat. Et quidem quae coelata debebant esse, illa iubebat facere quam speciosissime: quae vero plana et nullo coelo exornata, illis modum suum convenientem


1036. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 36 | Paragraph | Section]

fere sit, ut etiam hi cultores ob suam industriam et diligentiam, abundantiam frugum habeant. ex quo sane sit, ut omnia excolantur: et ubique in regione sit magna fructuum affluentia. At vero quae civitates sunt amplae, et pacem foelicitatemque et affluentiam rerum habent, in illis evenit ut iuventus quidem floreat, regiones vero negligantur, omnibus ad hilaritatem animi intentis: cum ab ortu ipso naturę suae omnes homines ad voluptates sint praecipites et proni. Alexandria Aegypti urbs, deque


1037. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 36 | Paragraph | Section]

animi intentis: cum ab ortu ipso naturę suae omnes homines ad voluptates sint praecipites et proni. Alexandria Aegypti urbs, deque eadem edictum id quod usu venit Alexandriae, quae cum omnes civitates et magnitudine et affluentia rerum superet, in eam ex omnibus regionis partibus commeantes incolae ad hospitales invitationes, dum morantur diutius ibi, cultum terrae in diminutionem perducunt. unde rex, ne ibi ita morarentur, hoc mandatum promulgavit, ut ne ultra viginti dies liceret in


1038. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 39 | Paragraph | Section]

ad fauces profundas, asperitatesque montium qui eam ambiunt, irruptiones excludat, nec ab aliqua multitudine invadi possit. Narrabatur etiam, ex montibus Arabiae vicinis prius metalla aeris et ferri fuisse eruta: quae postea, quo tempore Persae rerum potirentur, fuerunt intermissa: quia qui tum praeessent, culparent illa, ut inutilis et sumptuosi laboris, et per quae etiam regio posset perdi. Ac quidem haec ipsorum criminatio valuit: quia fere per potentiam illorum qui intenti iis erant, regio fuit


1039. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 44 | Paragraph | Section]

stultioribus quid opus est dicere, ut de Aegyptiis et similibus, qui ad bestias et multa reptilia, aliaque animalia delapsi, ea venerantur, et iis tam mortuis quam vivis sacrificant? Haec ergo singula diligenter contemplatus, utpote sapiens, et a Deo omnium rerum cognitione instructus legislator noster, circummunivit nos vallis indissolubilibus, et ferreis moenibus, ut cum nullis prorsus aliis populis possemus ulla in re commisceri: sed permanentes et corpore mundi, et animo liberi a falsis opinionibus, unum Deum,


1040. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 53 | Paragraph | Section]

haec fuerunt tractata in collocutione, memoratu (ut ego puto) digna: quae tibi Philocrates, propter studium tuum singulare cognoscendi res utiles, non potui non exponere: ut cognosceres legis illius maiestatem, sanctitatemque, et mentem in natura rerum reconditam. Nunc ad institutum. Eleazarus peractis sacris, et adornatis regi muneribus, dimisit nos cum securitate itineris. Adventus interpretum in urbem Alexandriam Postquam autem pervenimus Alexandriam, nunciatumque esset


1041. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 60 | Paragraph | Section]

non dirigere consilia nostra, sed Deum omnia perficere et gubernare pro sua potentia. Comprobata et huius sententia, interrogabat alium: 8 QUOMODO et ipse posset omnia conservare et tueri integra et salva, et tandem eundem rerum suarum statum posteris etiam tradere ad perpetuitatem quandam? Ille dixit: Orando assidue Deum, ut bona de rebus agendis capias consilia: et monendo liberos, ne efferantur dignitate et opibus, neve putent se ista habere ex se, sed sciant Deum ea


1042. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 83 | Paragraph | Section]

qui versantur tecum ob benevolentiam, non ob metum, neque ob potentiam tuam, referentes inde omnia ad suum commodum. Nam illud, argumentum est amoris: hoc, malevolentiae, et callidae captationis opportunitatis, ad fraudem usurpandam. Nam qui ducitur cupiditate rerum suarum locupletandarum, solet esse proditor: verum tu omnes benevolos habes, Deo suggerente tibi rectitudinem consilii. Fassus eum sapienter respondisse, dixit sequenti: 59 QUID conservet regnum? Ad haec


1043. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 85 | Paragraph | Section]

gerendo posset esse animo tranquillo? Ille dixit: Si tibi persuaseris, nihil esse a te temere et negligenter ordinatum, omnesque tuos ad edenda praeclara facinora inde certaturos, quia sciant, ut maxime ex vita excesserint, te habituros curatorem rerum suarum. Neque enim, Dei beneficio nactus ex animi sententia rerum successum, cessas omnes tuos refocillare, et erigere tua munificentia, ad meliorem rerum suarum statum. Edita significatione approbationis suae per applausum, ipsos omnes amice commendavit,


1044. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 85 | Paragraph | Section]

nihil esse a te temere et negligenter ordinatum, omnesque tuos ad edenda praeclara facinora inde certaturos, quia sciant, ut maxime ex vita excesserint, te habituros curatorem rerum suarum. Neque enim, Dei beneficio nactus ex animi sententia rerum successum, cessas omnes tuos refocillare, et erigere tua munificentia, ad meliorem rerum suarum statum. Edita significatione approbationis suae per applausum, ipsos omnes amice commendavit, et singulis paulo plus propinavit, et eo plus oblectationis et


1045. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 85 | Paragraph | Section]

facinora inde certaturos, quia sciant, ut maxime ex vita excesserint, te habituros curatorem rerum suarum. Neque enim, Dei beneficio nactus ex animi sententia rerum successum, cessas omnes tuos refocillare, et erigere tua munificentia, ad meliorem rerum suarum statum. Edita significatione approbationis suae per applausum, ipsos omnes amice commendavit, et singulis paulo plus propinavit, et eo plus oblectationis et gaudii haberet ista sua conversatio cum ipsis. Septimi


1046. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | Section]

in tales homines, quam in alias non tanti momenti res. Atque ita, Philocrates, quemadmodum promisi tibi, habes hanc historiam: quali puto te magis oblectari, quam libris eorum qui fabulas continent. Nam intentus es studio gravium rerum, et huc plus temporis impertis. Dabo autem operam, ut quae alia commemoratu digna nancisci potero, et illa ad te perscribam: ut illis evolutis, consequaris studii tui pulcherrimum praemium. FINIS.


1047. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

FINIS. ERRATA. Pag. 11 vers. 24. omni in re decreta 25.5. clavis 27.6. craterum 29.9. superliminarium 85.16. primum 93.23. veniebant RERUM ET VERBORUM in Aristeae Historia memorabilium INDEX.
A Abietes 19 Abraeus 18 Abramus 19 actiones omnes cum timore Dei inchoandae 58


1048. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

approbatio 94 interpretes LXX quomodo legis interpretationi vacarint 93 interpretum ab Eleazaro Pont. missorum ad legis D. interpretationem nomina 18 inde. eorundem electio 39. adventus in Aegyptum 53 inventores rerum stulte pro diis habitos 43. 44 ab Invidię vitio quomodo liber esse possis 68 Ioannes 18. 19 Ionathas ibid. Iordanus fl. eiusque exundatio annua 38 Iosephus


1049. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

et officium 65 regnum Dei donum 69 regnum quid conservet 84 regnum quomodo ad finem usque extra lapsum et offensionem retinendum 57 regni maximum praesidium iusti et docti homines 41 rerum pub. administratores qui constituendi 86 rex ex privatis ne, an regia stirpe deligendus 89 regis mores fere subditos imitari studere 67 regis personam quid maxime deceat ib. regi ab ira potissimum


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.