Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1050-1082:


1050. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ita multi mecum sentiunt, itāque fatentur, ut, qui nesciat quid ante quam natus sit acciderit, eum puerum semper esse, hoc est, omnis expertem prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici


1051. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

puerum semper esse, hoc est, omnis expertem prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat? nonne, velut in quadam specula constitutus,


1052. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum cupidior fuit, eo se virum fortiorem, eo meliorem patriae civem praestitit. Ex quo non minorem esse laudem, immo vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis pro patria se periculis


1053. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

peracri, cum decem summorum apud Graecos oratorum scriptis iudicandis prorsus admirabilem se praebuisset, ad Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus est, dicendi artificio facile vicerit, cumque ita creber sit rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis aptus, et pressus, ut nescias utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur: mirum tamen est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque


1054. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem


1055. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant,


1056. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem


1057. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

veniae multum tribuo, si, cum in explicanda nationum et locorum historia versarentur, fabulosa figmenta receperunt: quandoquidem apud omnes homines, tum communiter de locis, tum proprie de urbibus, monumenta quaedam servabantur huiusmodi, quas dixi, rerum, auditione perceptarum: quas filii a patribus acceptas suis deinde posteris ut traderent, elaborarunt. quod siqui litteris eas consignare vellent, ab his ut ita plane exponerentur quo modo de veteribus acceperant, dignum putabant. quapropter


1058. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

exponerentur quo modo de veteribus acceperant, dignum putabant. quapropter illos viros, ut locorum descriptiones fabulosis additamentis variarent, atque distinguerent, necessitas compulit. Thucydidem autem, qui materiam unam ad scribendum cepisset earum rerum quibus ipse affuerat, theatrales ludificationes in narrationem inducere non decebat; neque se ad eum errorem quem eiusmodi scripta sua sponte parere consueverunt, sed potius ad utilitatem legentium accommodare: quod ipse in historiae prooemio


1059. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae


1060. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam


1061. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in


1062. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

dumtaxat composuerunt: eas autem res, quas et Hellanicus in Attica historia persecutus est, neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit;


1063. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer. cumque annum post quam ad Amphipolim dux fuissem, vigesimum p. anno


1064. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

captos ad Pylum trecentos, missa Athenas legatione, recuperare vellent, eam orationem quam Spartanus habuit, et caussas cur pactionibus non steterint, percenset. Quodsi ergo satis officio suo se functum arbitratus est, si tantum capita quaedam rerum ab Atheniensium legatis gestarum, persequeretur, neque adhortationibus, neque orationibus, quibus usi sunt, commemorandis, neque eorum qui suaserunt, neque Lacedaemoniorum, qui foederis societatem non admittendam censuerunt, nominibus indicandis


1065. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de


1066. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc


1067. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de


1068. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus


1069. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates


1070. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte gubernatoria, tum ex praesenti contentione vincendi: cum Athenienses quidem suos, ut exitum sibi per


1071. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam illi ipsi qui in opere versarentur, animum abicerent. Erant qui, cum anceps certamen viderent, adversariis acriter resistentibus, ipso corporum motu animi affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et


1072. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

ὀνομάτων ἀξίωσιν ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Hoc est; Et aggressionum artificio, et ultionis insolentia, usitatisque rerum vocabulis ad facinorum excusationem immutatis . Quod autem in hoc perplexo ac difficili nexu intelligi vult, tale est: Multa illis est facta accessio ad cognoscendam rem aliquam novam, quae ad aggressionum artes, et ad exquisitas poenas


1073. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

φρονοῦντες κἂν προαισθέσθαι, καὶ ἔργῳ οὐδὲν σφᾶς δεῖν λαμβάνειν, ἃ γνώμῃ ἔξεστιν, ἄφρακτοι μᾶλλον  διεφθείροντο. Hoc est; Quarum rerum omnium caussa est principatus ob avaritiam et ambitionem: quae duo faciunt ut homines ad contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri,


1074. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

in eam scilicet quae ad res, et eam quae ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim,


1075. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum


1076. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro,


1077. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in


1078. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

bene eum dixisse constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est. ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ τοιούτῳ ἀνδρὶ ὀργίζεσθε, ὃς οὐδενὸς οἴομαι ἥσσων


1079. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

propter praesentes calamitates concitatam, mitigare vellet, quarum quidem calamitatum partem maximam praeter opinionem, praeterque expectationem subibant; ac hortaretur ut fortiter atque ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse;


1080. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis


1081. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut cum civibus, aut


1082. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis plurimarum rerum significationem comprehendant; in quibus redditiones, quae priori particulae respondeant, longe petuntur: praeterea rudes atque a naturali connexione abhorrentes quaedam figurae, quae vix in ipsa arte poetica ullum reperiant locum: ex quibus illa


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.