Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 837-842:


837. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

A. 2, 361 Ego multo iustius usurpem. Nulla est enim tanta eloquentia, quae atrocitatem huius rei pro merito exponere possit, quaeue explicare queat, quantam ruinam omnium optimarum rerum, huius unius urbis euersio, secum trahat. Exercitus Caesaris indignitas. Quid ullo seculo accidit indignius, quam quod ille ipse exercitus, qui a Caesare in Italia ad salutem omnium bonorum, ad custodiendam urbem, Imperii arcem, collocatus erat, illi ipsi urbi


838. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

urbibus unusquisque inuadat aedes locupletiorum, siquidem ex praeda ius existimandum erit. Sed non disputabo subtiliter de causa, nec patrocinabor Pontifici, in quem culpa confertur. Nulla ne igitur in uictoria moderatione utendum fuit? Nullum ne discrimen sacrarum ac prophanarum rerum habendum? Quis tam crudelis unquam uictor fuit, etiam apud Ethnicos, qui non abstineret uim a templis? Gotthos sacris pepercisse. Augustinus scribit Gotthos, cum caepissent urbem, non modo a Christianorum templis uim abstinuisse, sed etiam his donasse uitam,


839. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

uiris qui castra sequuntur. Qua uox si unquam alias, nunc maxime usurpari potest. Nunquam enim antea captis urbibus perinde polluta sunt, ac prophanata omnia sacra. Nunquam ante in Germanico milite notata est tanta auaritia, nunquam sacrarum ac diuinarum rerum similis contemptus fuit: sed cum aliis in rebus continentior caeterarum nationum militibus hactenus fuit, tum singulari religione uim a sacris rebus abstinuit. Nunc autem, o dii immortales, quam dissimilis hic exercitus maiorum nostrorum fuit? Quam longe degenerauit a ueterum modestia?


840. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

diriperetur. Atqui hoc tempore tantum abfuit, ut a sacris rebus abstinuerint uictores, ut non cupidius aliunde praedati sint. Hispanorum et Germanorum dira auaritia. Caedes factae tota urbe miserorum ciuium: bona ciuitatis pars incendio deleta: studia omnium honestarum rerum, quae ibi floruerunt, armis conterrita, obmutuerunt. Abolita sunt et haec, quae si mansissent, instaurare collapsam urbem potuissent, ueteres Magistratus, leges, forma iuditiorum. Iustius igitur hic dies, qui fuit pridie nonas Maii: eo enim proximo anno urbs capta est, inter


841. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae olim rerum, ut inquit Vergilius, pulcherrima . Roma princeps Imperii sacri. Princeps Imperii omnium gentium fuit, quae una exempla plura uirtutum protulit, quam omnes ubique aliae ciuitates: quae nobis leges, quae literas, quae religiones, quae humanitatem, quae omnes


842. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

leuiter deliranti oculos effodiat, aut praedicat manus? Quid igitur hoc aliud est, quam parricidium, tam atroces poena de patria, propter nescio quae errata sumere. Itaque miseret me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gentium, magnam enim bonarum rerum apud omnes nationes, hic urbis casus, ut uereor, trahet, nisi respexerit nos Deus pro sua summa bonitate, et horum malorum, quae impendent remedia ostenderet. Vos quoque existimo cum interitum nobilissimae urbis dolere, tum impendentium malorum metu, perturbari. Roma


Bibliographia locorum inventorum

Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.