Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsI

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1101-1200:


1101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

Id vero fit, cum per Spiritum sanctum renovamur. Denique et tertiam significationem habet, ad novam obedientiam pertinentem, ei pii omni studio removent de suo corde omnia mala, [?: ] iusta et sanguinaria consilia. Hinc est dictum Christi Matthaei quinto: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Psalmo vigesimo quarto: Innocens manibus et mundus corde, qui non in vanum aut vanitatem levavit animam suam: id est, non concupivit idololatriam, aut alias iniustas actiones. Videtur omnino per haec sequentia exponere mundiciem cordis, quae in eo differre videtur a


1102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

foris, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi: quod mundis sint omnia munda, sanctificata et pura, eoque inde oporteat externarum rerum puritatem aut mundiciem requirere. Nam ut maxime dedissent eleemosynas, ut certe dabant, non tamen propterea vel ipsi erant mundi, vel omnia eis futura erant munda: sed purificato corde et conscientia, seu iustificata persona, etiam ipsa externa mundantur et sanctificantur homini. Praeterea non constant aliae interpretationes, quae sentiunt, dici, id quod est in poculis et patinis, rapinam esse, et de eo


1103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-runt ] fratrem, aut alio qui iniuste cum ego agunt: [?: ] primam haberi rationem moralium, secundam ceremoniarum. Donum quodcunque ex me, iuvaberis, Matth. 15 id est, si quid ego contulero in corbonam, id tibi mi pater [?: ] plus proderit, quam si tibi ipsi donarem: quandoquidem eo [?: Deo ] tibi et mihi concilio. Donum igitur hic significat (interprete Marco evangelista) munus in templum aut [?: ] bonam oblatum. Sic igitur eludebant illi praeceptum de honorando et iuvando patre. Iuva patrem, dicebat verbum


1104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

ponere, circumspicere ac curare, super utriusque suum femur ac genua iacentes: a tali cura hanc phrasem potissimum exortam esse opinor. Sic et de Ioseph dicitur Gen. 50, Vidit etiam Ioseph ex Ephraim tertios filios, et etiam filii Machir filii Manasse nati sunt super genua Ioseph. id est, ipsi nati sunt, ipseque eos saepe blande in ulnas et sinum suum suscepit, sicut solent avi de nepotum ortu laetari, tametsi hi fuerint iam pronepotes Iosephi, ut tanto maiori gaudio eos viderit, blandiusque contrectaverit. Psal 87, Ecce Philistaea Tyrus cum Aethiopia, ille natus est


1105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 374 | Paragraph | SubSect | Section]

in Apoc. Habes nomina aliquot: pro, aliquot homines ponitur, ut mox dicetur. Hac significatione valde crebro nomen Dei aut Christi, pro ipso Deo aut Christo ponitur: Protegat te nomen Dei Iacob. id est, ipse Deus Iacob, qui solus est verus Deus. Psallere nomini Domini, benedicere ei, confiteri ipsi, laudare nomen Domini (quae creberrima sunt, praesertim in Psalmis) omnia possis intelligere de ipsomet Deo. Sic illud Psal. 114. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 1. tibi met hanc laudem tribue. Mal. 1. Despicitis nomen meum. Cur autem tam crebro ponatur


1106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

terrae. Non Domine mi, et servi tui venerunt ad emendum frumentum: pro, nequaquam sumus exploratores, nec veni mus ad cognoscendam nuditatem terrae. Sic Gen, 23, Non Domine mi: s. em es agrum et speluncam, sed gratis accipies. Psa. 11. Non Deus omnes cogitationes eius. Non ipse, Gen. 5. Non ipsi. Dan. 9. s. nusquam amplius in hac vita fuit. Non interdum non negat, sed interrogat: sicut et Latinis. Non ego te vidi Damonis pessime [?: capru- ] ? Isa. 43, Non intelligunt, qui ligneum simuIachrum extollunt? Matt. 17, Magister vester non solvit didrachma? Matth. 7,


1107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

virtutem istorum qui inflati sunt: id est, experiar quid possim spiritus virtute praestare. 2. Corinth. 2, In hoc ipsum scripsi ut cognoscerem probationem vestri: id est, experirer. Nosse interdum accipitur pro posse Isaiae 56, Canes fortes anima, seu impudentes non noverunt saturari, et ipsi pastores non noverunt intelligere: id est, nequeunt prae avaricia expleri, neque possunt res divinas intelligere, utpote imperiti. Matth. 7, Si vos, cum mali sitis, nostis bona dona dare filiis: id est, non obstante innata malitia, potestis nihilominus benefacere vestris: quanto magis pater


1108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo diverso cibo ac potu aut deli. iis [?: pe- ] turum: de quibus dicit in Luca post cenam, se [?: ] nere Apostolis ut in regno eius super mensam [?: ips-- ] edant ac bibant secum. Novum ergo significat [?: al- ] aut multum diversum ab illo, ipsi aliisque hominibus in hac vita consueto 1. Iohan. 2 videtur paulo aliter accipi mandatum vetus ac novum. Torquent sane se interpretes, varias eius loci expositiones afferentes. Sed videtur ipsemer Apostolus explicare horum epithetorum rationem. Nam cum dixit vetus, mox addit causam, bis


1109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

et conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae


1110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] nostra in singulari Dei cura ac providentia [?: e- ] , ab eoque conservari. Numerare gladio: Isaiae 65, Numerabo vos gladio, et vos omnes in caedem [?: cor-i- ] tam etsi ibi proprie sit, Partiar vos gladio, seu ut partem ac mensuram attribuam ipsi gladio, Ich will euch dem schwaert zutheil geben, Vos eritis portio aut sors gladio debita. Numerati: Argentum num eratorum synagogae, Exodi 38: id est, eorum qui ex congregatione in numerum venerant, aut numerati fuerant. Numerati eorum de tribu Ruben, Num. 1. pro, qui de tribu


1111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

ac substantiae ipsius similitudine et confirmatione. Hinc est quod iustitia hominis non simpliciter ipsae virtutes per sese, quantumvis perfectae praestitae, ut Ethnici ac Philosophi senserunt: sed [?: ] nus tantum, quatenus in Deum sunt relatae, et [?: stud-- ] obediendi ipsi praestitae. Quare et Deus non tam ipsorum actionum praestantiam ab homine exigit, [?: qui- ] ut sint ad suum praescriptum, voluntatemque accomadatae. Sicut ad sudaeos, in immensum sua sacrificia cumulantes, et omnes externos ritus exactissime observantes, toties clamat: se non


1112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

vox Obedientiae, pro fide seu acceptione Evangelii: quod est diligenter observandum, ne semper hac voce legaliter accepta, ex Evangelio lex fiat: et salus ac iustitia non a Christo, sed a Mose petatur. Actor. 5, Nos sumus ei testes horum quae dicimus, et Spiritus S. quem dedit Deus obedientibus ipsi: ubi vox Obedientibus, idem plane valet quod credentibus Christo. Nequaquam sane significat perfecte obedientibus omnibus mandatis Dei, quod nemo praestat, testante id etiam ipsa experientia. Quamprimum enim convertebantur ad Christum, in eumque credebant, cum quidem essent iniustissimi, et


1113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

suillum offerant. Oblatio gentium: Rom. 15, Gratia est data mihi a Deo ad hoc, ut sim minister aut sacerdos IESU Christi apud gentes, sacrificans Evangelion Dei, ad hoc ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata per Spiritum S. id est, ut sit grata acceptaque Deo conversio gentium, seu ipsi gentiles conversi. Hebr. 10 dicit Apostolus, Christum unica oblatione perfectos fecisse, aut sanctificasse: id est, sua passione. Dicit quoque quod ubi sit remissio peccatorum, ibi non sit amplius oblatio pro peccato, nempe expiatoria. abolitis enim semel peccatis per remissionem peccatorum,


1114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

ut observetis eos qui dissensiones et scandala excitant: scilicet, quo eos possitis cavere. Iob decimo septimo, Observasti omnes semitas meas. Psalmo trigesimo septimo, Observabit peccator iustum: quod idem est ac, insidiandi causa attente cum considerabit. Et Psalmo quinquagesimosexto: Ipsi cal caneum meum observant. Sic Pharisaei Christum observabant, an in sabbato esset sanaturus [?:-grotum ] : Marci tertio. Observamus et res bonas in meliorem partem, et malas in peiorem: quod genus observationis huic linguae magis proprium est. Secundum priorem significationem


1115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

infermentata: id est, ritum edendi panes azymos. Locus Lucae decimo septimo, Regnum Dei non venit cum observatione: maxime in hac voce dignus esset explicatione. Congeruntur autem variae interpretationes in eum. Mihi sane haec omnium simplicissima, et tum loco illi convenientissima, tum et rei ipsi commodissima videtur: Non venit regnum Dei ita, ut observari possit ut παρατήρησις observatio usitato Hebraismo, quo abstractum pro concreto et eius subiecto ponitur, significet rem aut notam illustrem ac observabilem sitque sensus, Regnum Dei ac


1116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

tertio. pro, a conspectu ipsius, vel ab ipso, liberare eum molestia. Cum convertero captivitates vestras in oculis vestris, Zoph. tertio pro, cum reduxero captivos vestros coram vobis, ita ut eos cernatis reduces ac incolumes, Displicere aliquid in oculis alicuius: id est, ipsi. Genes. 48. et 2. Samuelis undecimo. Sic durum in oculis alicuius, Deuteronom. decimoquinto: Ne sit durum in oculis tuis, cum dederis ei. Loquens mendacia non firmabitur in oculis meis: id est, coram me, apud me non consistet, nec erit acceptus. Sanctificare Deum In oculis


1117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 404 | Paragraph | SubSect | Section]

similitudo, quod perinde est quoddam continens, et quoddam contentum. At Deus contra dicit, se eos extracturum esse ex illa olla aut loco munito: eosque in finib. Iudaeae, quo cum Zedekia rege profugerant: illos vero tantum in civitate perituros, quos ipsi ut persecutores innocentes in civitate iugularent. Mich. 3 depingitur summa crudelitas optimatum Israeliticorum, quod interfecerint miseros, excoriaverintque, et carnes ossaque eorum perinde conciderint, ac si vellent ea in olla aut caldario coquere. Mors est in olla. exclamat quispiam ex


1118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

sine causa queror. sicut vulgo iactatur philosophica sententia, Nihil sine causa. Onager iuxta desiderium animae suae attrahit ventum: id est, suo arbitrio vivit, deliciatur et agit, pro libitu sua commoda captans et quaerens: Hieremiae secundo. Sic etiam Oseas videtur loqui capite 8 inquiens. Ipsi ascenderunt ad Assur ut on a ger solitarius sibi: pro, suo arbitrio, meque ipsorum domino neglecto quaesierunt sibi patronos, defensores, et amicos. Tales complures similitudines a proprietatibus onagri in Sacris literis petuntur. ONUS, per metaphoram omnia molesta et difficilia


1119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

Onus levare contra aliquam gentem, [?: est ] nacem prophetiam aut concionem ei proponere de imminentibus poenis. Onerare aliquem aliqua re, significat aliquando large munerari. 1. Regum novo: [?: ] oneraverat Salomonem lignis cedrinis. pro, maximam copiam illorum ipsi largitus fuerat. Onus etiam [?: ] debito, eodem metaphorae tropo usurpatur. Prov. 22, Ne sis inter fideiubentes pro oneribus: Sic de et Isaiias cap. 58 vocat onera debitorum, durasque obligationes pactiones et foenera, impias colligationes, et [?: ]


1120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 407 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc verbum cum Iohan. sexto inquit: Operemini cibum non pereuntem, sed qui permanet in vitam aeternam. pro, Quaerite: nempe non ex merito, sed gratuito aut precario: sicut mox sequitur, quod ipse sit eis illum daturus, (gratis nimirum, sicut antea illis terrenum panem gratis fuerat largitus) non ipsi sint suis viribus aut meritis, sudore aut labore sibi paraturi. Sic ibidem Christus interrogatus a Iudaeis, tantum ex sua operaria iustitia pendentibus, quod'nam sit opus Dei, aut a Deo maxime probatum exactumque, respondit, fidem in se. quasi dicat, Vos tantum vestris bonis operibus Deum


1121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 410 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, magno labore ac sumptu munivit urbes Iehuda. Deo praeparantur opera, 1 Sam. 2 pro a Deo fiunt, diriguntur et constabiliuntur magnifici effectus: ille solus magnas res gerit. Operari pro domo sua: id est, sibimet, suaeve familiae. Gen. 30. Quando operabor pro domo mea: pro, quando mihi ipsi aliquid acquiram, unde me meosque alam? Omnia opera nostra operatur Deus. Isaiae vigesimo sexto: Domine tu efficies nobis pacem quoniam omnia opera nostra operatus es nobis. Aliqui exponunt, Omnium quae nobis accidunt bonorum tu autores. Sed rectius: Tu totam conversionem nostram et


1122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

non temere congessit. Aliquoties verbum כפר Chipper, quod proprie expiare aliquem a peccatis significat, Vulgata versio verbo precari aut orare vertit. Obsecratio, est vehementior quaedam petitio, aut oratio: ubi aliquem per aliquas sacras, aut alio qui ipsi gratissimas res oramus, obtestamur, et veluti adiuramus. Orare spiritu, expone [?: ] infra in voce Spiritus: et suprâ in vocabulo Mentis nonnihil expositum est. Significat autem, dono spiritus seu lingua peregrina orare: primae Corinthiorum decimoquarto. Illi porro lingua


1123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

in vocabulo Mentis nonnihil expositum est. Significat autem, dono spiritus seu lingua peregrina orare: primae Corinthiorum decimoquarto. Illi porro lingua orantes homines, dicebantur orare sine mente, quod mentem ac sententiam [?:--um ] non percipiebat Ecclesia, et quod etiam ipsi [?:--gis ] dono impulsi orabant, quam suo consilio aut iusto. Quomodo intelligendum sit, quod Christus dicit, illud genus daemoniorum non posse exire aut [?: ex- ] nisi in ieiunio et oratione, Matthaei decimo septimo exposui in tractatu de phrasibus Ieiunii. Semper


1124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui mittit manum suam in paces: id est, in pacificos, atque adeo amicos ac confoederatos. Psalmo sexagesimonono: Quae ad paces in laqueum. id est, quae eis esse debebant pacifera aut salutaria sint eis perniciosa. Pacifici beati et terram possessuri dicuntur, Matthaei quinto: id est, qui et ipsi erga alios sunt pacato animo, et inter alios pacem efficiunt, non delectantur odiis, non serunt rixas ac inimicitias inter homines. In salutationib. usi sunt hac voce, Pax: vel offerendae pacis, vel indicandae, vel denique imprecandae gratia: sicut et hodie Turcae ea utuntur in salutando et


1125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

bona. Montes afferent pacem populo, et colles iustitiam, Psalmo 72. id est, omnia erunt plena pace et tranquillitate, omnique felicitate. Intelligit autem copiam spiritualis pacis ac iustitiae, nempe per Meschiam, divinitus donandae. Ego pax: Psalmo 120. Ego pax: et cum loquor, ipsi ad bellum. id est, ego pacem propono, aut pacificus sum. Et alibi, Ego oratio. id est, ego orans. Sic Proverb. 3. Omnes semitae eius pax id est, pacificae, aut ducunt ad pacem, sunt salutaria, aut sunt ipsissima pax. Sic Iob 5, Et scies quod pax tabernaculum tuum. pro, in summa


1126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in Satanae larvam transmutatio: veluti si ex optimo auro aut argento scoria, et ex optimo vino aqua aut


1127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

homines: contra conscientiam: et in proprium corpus. Peccatum in Deum aliqui intelligunt de peccatis primi praecepti, aut certe primae tabulae. Sed David id videtur Psalmo 51, etiam de suo adulterio et caede exponere, inquiens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. quasi diceret: Tibi ipsi peccavi, nam vox Solus aliquado [?: ] significat Hebraeis, ac ipsemet: sicut et in lingua Illyrica, et aliis quibusdam vulgaribus: ut cum dicitur, Quod mihi imperas fac solus: pro, fac ipsemet, tutemet. Sed forte hoc ideo David dicit, quia eius peccatum fuit [?: ]


1128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

vos id est, quod erit nobis causa magnarum calamitatum. Sic David in quit Psalmo quinquagesimoprimo, Quoniam peccatum meum ego cognovi, et peccatum meum coram me est semper. id est, semper mihi molestum ac infestum ante oculos obversatur. Parcere peccatis, aliquoties dicitur pro parcere ipsi homini peccanti. Num. decimoquarto, Parce peccato populi tui. Tale est illud Isaiae 1. Quod peccata rubent, et contra albent cum condonantur. id est ipse peccator est immundus: et contra purus fit per condonationem, cum sanguine Christi lavatur. Portare peccatum, aliquando significat


1129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, se velle accipere Israelitas in populum peculiarem. Idem et Psal. 135 repetitur: Dominus elegit sibi Iacobum, Israelem in peculium suum. Utitur et Paulus hac voce Tit. 2 inquiens: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate, et purificaret sibi ipsi populum peculiarem, studiosum bonorum operum. Item D. Petrus primae secundo: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes eius praedicetis. Habet Paulus vocabulum περιουσίας, Petrus autem


1130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus IESUS Christus, per quem omnia, et nos per eum. Cui sophismati illam indignitatem calumniae adhibuerunt, quasi PER solum instrumentum denotet. Quare Basilius contra multa dicta citat, ubi Per etiam summum gradum efficaciae obtinet, et etiam ipsi patri tribuitur. sicut est illud Romanorum unodecimo: Quoniam ex ipso peripsum, et in ipsum sunt omnia. Quod de ipso patre necessario accipi debet. Docet etiam, praepositiones istas non semper sic distinguere causas rerum, aut ipsas voculas accipi in Sacris literis, sicut in prophanis, et


1131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

praepositionis PER, quae rarius causam efficientem notat. Formalis vero causa iustificationis, est modus applicandi illam materiam passionis, redemptionis aut sanguinis Christi, seu etiam eius persolutionis, ad nostrum debitum aut iniustitiam: qui modus est ipsa imputatio. Volunt vero ipsi eam praepositionem ibi significare causam efficientem, sicut et Osiander contendit: ut eo quasi precio sit nobis iustificatio empta, quae (ipsorum opinione) est qualitatum mutatio. Verum Scriptura vult, sanguinem Christi esse ipsam materiam lotionis, aut dealbationis seu albedinis. nam eo nos


1132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

Ob peregrinorum igitur miseriam Deus eos saepe connumerat viduis, pupillis ac orphanis, et aliis omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini


1133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

vulgata versio hoc verbum non sine obscuritate vertit 1 Petri quarto: In quo peregrinantur, non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem, [?: blasphema-tes ] . id est, mirantur, et tanquam re nova ac peregrina offenduntur, quod non amplius perinde turpiter viuatis, sicut ipsi vivunt, et vos olim cum eis tanquam vestris amicis ac sodalibus victitastis. Sic mox ait: Charissimi, ne peregrinemini in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi peregrini vobis aliquid accidat. Exponit ipsemet, quid indicet voce Peregrinan: nempe ita vehementer aliqua re offendi, ut nova


1134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest


1135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

tenebrarum divertet ad nos aliqua calamitas, veluti peregrinus quispiam hospes: tamen mox Deus convertet illud malum tempus, et missa liberatione exhilarabit nos, fugato illo pravo hospite. Non pernoctet apud te pignus pauperis: Deut. 24, pro, ne detinueris apud te vestem aut lectum pauperis, ipsi ad nocturnam quietem necessarium. [?: Pernocta-- ] oratione: Lucae 6, Christus erat pernoctans in oratione Dei. pro, tota nocte orabat. PERPENDICULUM, instrumentum fabrorum coementariorum, quo, appenso de funiculo plumbo, examinant rectitudinem aut obliquitatem


1136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

5, Gloriantur in facie autpersona, non in corde. Personas Latini vocarunt illas larvas, quas sibi comoediarum actores imponebant, simulantes iam senem, iam iuvenem, iam regem, iam servum, iam virum, iam mulierem, eo quod per illas suam vocem sonabant, aut edebant. Hinc porro factum est, ut etiam ipsi actores personae dicti sint: et porro tota illa externa eorum species. Ab hac significatione porro illae celebres locutiones primum in forum, deinde et in communem vitam pervenerunt, ut sunt: Personam considerare, personam cognoscere, personam accipere, personam aspicere, personam admirari, et


1137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

et Iudaeos iudicaturum, citra omnem personarum respectum: quia sit iustus index, et soleat reddere unicuique secundum opera sua. Quidam alius de persona sic annotat: Persona in Scripturis usurpatur pro rebus omnibus externis hominis, quae aliquando in precio et honore haberi, ac propter eas etiam ipsi homines magnifieri aut contemni solent. Cum ergo legis. Deum non esse acceptorem personarum: intellige, illum respicere tantum cordis puritatem, ac interiorem innocentiam: non autem iis immorari, quae solent in hominum aestimationem venite, genus, patriam, dignitatem, copias, et similia: ut


1138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

Primo enim, aliquando ipsum etiam hominem significat: non tamen citra emphasin, gratiam, aut alioqui proprietatem aliquam eius actionis aut operis, de quo agitur, sicut et supra de anima, manu et oculo dixi. ut Psal. 14, Rom. 3: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. id est, ipsi sunt prompti ac [?: ] ad caedem, aut alioqui ad laedendum proximum. Se Proverb. 6, Pedes festinantes ad malum odit Dominus. Isaiae 52, et Rom. 10, Quam speciosi sunt pedes evangelizantium nobis pacem ac bona. pro, quam grati et accepti sunt contritis et perterrefactis, ac


1139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

quam dedi eis. pro, non sinam ut Israel ultra emigret. Non dabit in commotionem pedem tuum, Psal. 121. pro, non patietur ut pes tuus nutet aut vacillet. Psal. 119, Converti pedes meos ad testimonia tua. Sic ibidem, Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. id est, mihi ipsi. Psal. 38. Dum declinat pes pes meus, adversum me magnificant, id est, me periclitante insultant mihi. Talia exempla huius significationis sunt plane innumera. Sic, Eripe pedes meos a lapsu aut impulsione, Psalmo 56, et 110, et centesimo quadragesimo, Meretricis pedes non


1140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

vigesimosecundo. Pilos pedum radere, est etiam infimae sortis homines castigare. Isaiae septimo: Radet Dominus novacula conducticia caput, et pilos pedum. id est, summos ac infimos Israelitas per hostes puniet, et ex regione suoque loco amovebit. Pedibus alicuius aliquid subiicere, est ipsi subiicere, seu in eius potestatem redigere. Psalmo 8, et Hebraeis secundo: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Cadent subtus pedes meos, Psalmo decimo octavo. Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris: Romanorum decimosexto: Threnorum tertio. Sic ponere aliquos scabellum pedum


1141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

qua est absorptus. Sic etiam apud Paulum 2. Corinth. 7, μεταμέλεσθαι declarat, dolorem capere ex eo quod factum erat. et Romanorum 11, dona Dei dicuntur ἀμεταμέλητα. id est, eiusmodi ut non possint ipsi displicere, quum semel placuerunt. quod Hebraeis declarat vocabulum נחם: quum μετανοεῖν potius significetur verbo, שוב unde


1142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

conspexit, sicut homo Deum ante se existentem fide conspicit. Ponere in auribus, in ore, et in [?: ] alicuius aliquid, dicitur, pro exponere alicui aliquod negocium, eive demandare Exod. 17. Pone in auribus lehosuae, quod delendo delebo de sub caelo Amalec, pro, inculca ipsi, eiusque successoribus gubernatoribus, Luc.. 9. Ponite vos in auribus vestris. Sic Virgilius: Sensibus haec imis, res est non parva, reponds. Ponere in alicuius ore verbum, Num. 13. Esther 8. pro, instruere eum quid loqui debeat, ut supra in voce OS dixi. Sic ponens in nobis


1143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

conatur ex Rom. 9. cap. ubi dicitur, vasa irae praeparata ad interitum. Verum ibi Paulus non dicit, Deum illa vasa ad interitum condidisse, sed tantum multa patientia pertulisse: quod ex diametro pugnat cum illius sententia. Ea enim demum dicimur multa patientia tolerare, quae ipsi non fecimus, quaeque nobis extreme displicent ac molesta sunt. Quod si Deus ipse autor esset et conditor talium vasorum, non posset certe dici ea magna patientia pertulisse. Conatur et confirmare dicto 1. Thess. 5: Non constituit nos Deus ad iram, sed ad salutem. unde infert, Deum


1144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

quia nobis Meschiam proponit, qui est verum ostium ac via ad patrem. Sicut ibi tota pictura scalae a terris in caelum ad Deum porrectae, et mediatorem significantis proponitur. Levate portae capita vestra, et elevemini fores mundi: Psal. 24. ubi per portas videntur significari ipsi principes ac reges, quos iubet spiritus S. intromittere Meschiam Domini. Quod autem iubet levari capita, credo esse allusionem ad cataractas, quae propendent ex turribus supra portas, quae sublevari et demitti solent. Esse aut venire ad portam alterius, est eius opem implorare, ac veluti


1145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquem iniquitatem delicti, est onerare aliquem peccatis aut reatu. Levit. 22. Neque facient portare iniquitatem delicti. Non propriissime hic de poenis agitur, licet illae ultro ex culpa sequantur. Num. 30. Si dissolvendo dissolverit votum, postquam audivit, portabit iniquitatem eius. pro, ipsi imputabitur id peccatum. Num [?: ] Non portent iniquitatem ad movendum. id est, ne peccent, seque culpa onerent, propter quam morte puniantur. Levit 22: Custodiant igitur observationem meum, ne propter hoc portent peccatum, et moriantur propter illud. id est, ne se onerent


1146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam vero, quia certum est Dei definito consilio et praescientia non illa modo fieri quae in sese bona sunt et approbamur, sed etiam ea quae non quatenus Dei consilio et manu praedestinata sunt ut fierent, sed quatenus a perversis et corruptis instrumentis fiunt, plane sunt sceleratissima, et ipsi etiam Deo execranda (ut Act. 2 et 4, et aliis innumerabilib. locis) hac ratione licuerit Propositum aut generale decretum accipere, quod ad reprobos etiam pertineat: et praescientiam illi adiungere, qua fiat ut Dominus omnia ac singula prospiciat: itemque praedestinationem, docendi causa, ad


1147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

pueros allident. Ita charam aut preciosam esse alicuius animam: alias parci ei, ac conservari eum, alias contra perdi ac interfici eum cupidissime significat. Preciositas, pro honore. Esther. 1, Ut omnes mulieres exhibeant preciositatem maritis suis. Esther. 6, Qualis facta est preciositas ipsi Mardochaeo propter hanc rem: id est, honos habitus. Ibidem: Et favebit rex facere preciosius magis quam mihi. Psalmo 49, Homo cum in preciositate esset, non pernoctavit. id est, non perseveravit in ea tam nobili conditione aut sorte. Iob 31. Si vidi lunam preciosam ambulantem. id est,


1148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

Preciosum aliquando ponitur pro salutari. Psal. 36, Quam preciosa est misericordia tua, et filii hominum in umbra alarum tuarum sperabunt. pro, quam salutaris hominibus. Preciosum a vili separare. Hier. 15, Si eduxeris preciosum a vili, sicut os meum eris, revertentur ipsi ad te, et non tu ad eos. Id est, si accurate separaveris veram doctrinam a falsa, faciam ut tandem te pro vero doctore habeant, tuamque doctrinam tanquam oracula mea amplectantur, atque ita tandem tibi cedant, tuamque doctrinam sequantur. Filiae regum inter preciosas tuas, Psalm,


1149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

dies pro singulis annis. Genes. 30. Nam ego pro Deo, qui prohibuit a te fructum ventris tui. Id est, habes' ne me pro Deo, ut a me petas liberos: cum a Deo, qui tibi hactenus obstitit, id exorare deberes. Sic Ioseph dicit ad fratres Gen. 50, Num pro Deo ego sum? Exod. 7, Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni. id est, [?: ] lo ut eum minis ac miraculis et poenis ita molestes ac infestes, ac si Deus eius esses. Sic 4. cap. ibidem ait Deus ad Moysen: Loquetur Aaron per te ad populum: erit ille tibi pro ore, et tu eris illi pro Deo. id est, ipsius os os loquetur pro


1150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, deprehendet quid adversarius spectet, aut quorsum tendat suis aliud simulantibus actionib. ac sermonibus. In malam partem, de astuta malitia, Psal. vigesimo. Vae iis qui profundi sunt, ut a Iehova abscondant consilium. id est, qui conantur non tantum hominibus, sed etiam Deo ipsi abscondere consilia sua, eique imponere mirabili specie pietatis ac iustitiae. Mox enim textus semet exponit addens: Et sunt in tenebris opera eorum. et dixerunt, Quis videbit? cuiusmodi fuerunt machinamenta opprimendarum piarum Politiarum, et corrumpendae religionis nostro tempore. Hinc


1151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam deus, aut Deum prae se ferens ut supra exposui in voce Prodigii. Quintô, propheta et prophetare aliquando significat celebrare Deum, canendo, psallendo, aut alioqui. 1. Sam. 10. Obvium habebis coetum prophetarum descendentium de excelso, et ante eos lyra et tympanum, tibia et cithara, et ipsi prophetantes: id est, laudiates Deum. Sic 1. Par. 15. Asaph, Neman et Ieduthum, qui prophetabant in psalteriis, in citharis, et in cymbalis, praecantantes laudes Dei ad citharas. 1. Reg. 18, Cum transiset meridies, et prophetassent usque quo offerrent sacrificium. id est, cum Baalitici


1152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetia sit primum a Spiritu sancto per os hominum mundo allata, ita etiam per eum demum salutariter tractetur et intelligatur. Hoc est quod et Christus dicit: Spiritus suggeret quae dixi, et ducet vos in omnem veritatem. Non ergo hic privatis hominibus admitur intellectus Prophetiae, qui et ipsi debent esse oves vocem Christi agnoscentes, intelligentes et sequentes: nec ad solos mitratos, vel etiam ad totam Ecclesiam ea cognitio alligatur. Deus enim plerunque aliquibus singulis, et saepe etiam privatis, sua dona largitur, et sua mysteria patefacit. PROPTER. Vide in PER, et


1153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

poterat propagare [?: e-us ] familiae posteritatem, ne plane extingueretur. PRURITUS aurium, per metaphoram significat pravum studium novae doctrinae et seductorum. Secundae ad Timotheum quarto: Erit tempus, cum sanam doctrinam non tolerabunt: sed auribus prurientes, ipsi sibi pro suis cupiditatibus coacervabunt doctores. Sicut enim scabie laborantes non possunt conquiescere, sed captant perversam voluptatem ex fricatione, unde porro sequitur noxius dolor: sic pravo spiritu laboran tes, ac perversa conscientia, mire desiderant subinde novos impostores, qui


1154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

vilemque ac contemptibilem efficiat. Vicina huic phrasis est in terram [?: ] de qua suo loco dicetur. Christus Matthaei decimo, et Lucae nono, iussit discipulos suos Excutere pulverem de pedibus ex eo loco exeundo, ubi ipsos evangelizantes homines audire noluerint. quod et ipsi faciunt Actorum decimotertio. Erat autem illa externa caeremonis, quasi nota quaedam conspicua, et in sensus incurrens, qua testabantur, eos iuste damnandos, quando quidem praedicatum servatorem accipere noluerint. [?: S-- ] nim non ipsorum opes, aut sua aliqua commode dicendo


1155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

istae particulae Si et Cum, saepe pro seinvicem ponuntur. sicut Iohan. 13 et 14, ἐάν pro ὅταν ponitur: Si abiero ad patrem. pro, cum abiero. Et primae Iohannis primo: Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim Cum pro Si ponitur. Lucae decimo septimo: Cum feceritis omnia ( ὅταν ) dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro


1156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

causam? cur attrahis tibimet exitium, seu male et stulte facis hoc? Lib. 2. Paral. cap. 25: Quare venient reges, et invenient aquas multas? Secundo Paralipomenon trigesimosecundo: pro, quare volumus eis praebere tantum commodum? Non quaerit quare illi hostes invenient: sed, quare ipsi hostibus velint tantum commodum concedere; vel potius ne id quidem quaerit, sed simpliciter quaerit ut male factum. De hoc Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, de Interrogationibus. Sic Dan. 1: Quare videbit rex vultus vestros tristiores prae adolescentibus aliis, et condemnabitis caput


1157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Proverbiorum 12 est: Qui sectatur rekim, vacuos, deficit corde. et 28, Qui sectatur rekim, saturabitur paupertate. id est, qui se adiungit levib. homuncionibus, qui nolunt laborare, sectanturque voluptates et vitia, nec quicquam serii ac veri in anima aut lingua habet talium sectatores et ipsi carent corde et intellectu, et tandem esurient, et ad extremam mendicitatem redigentur. Puto igitur hic obiici fratri talem levitatem, futilitatem, ac inanitatem cerebri, et omnis intellectas, et rerum actionumque vitae. Verum quia aliqui huiusmodi interpretationem improbant, tanquam textus


1158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

computari aut numerari inter res praeclaras, et eximiae cuiusdam sapientiae, cum nullius sint seriae aut solidae pietatis ac bonitatis. Reddere rationem. Quasi rationem reddituri pro animabus: Hebraeorum 13. In Graeco est: Vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddituri. id est, ipsi solliciti sunt de vobis, ut puram doctrinam habeatis, recte in Deum credatis, et pie vivatis, ne in aeternum animae vestrae pereant, tanquam qui talis suae functionis cogantur Deo rationem reddere. Non ergo proprie dicit doctores reddituros rationem de alienis animabus, sed de suo officio.


1159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

uxorem fratris mortui. REDEMPTOR, גאל goel, crebro significat propinquum, qui ius habet redimendi bona ab altero propinquo alicui vendita. Levit. 25. Cum attenuatus frater vendiderit de possessione sua, tunc veniet redemptor eius propinquus ipsi, et redimet venditionem fratris sui: vir autem qui non habuerit redemptorem, si manus eius apprehenderit, etc. Num. 5, Si non fuerit viro illi proprinquus, cui restituat delictum. Redemptor aliquando significat quemcunque liberatorem. Ier. 50 Redemptor eorum fortis


1160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, seu cum ille rex dicitur. Primum enim per excellentiam Rex vocatur, quia et solus, et summus verusque Rex: et quia etiam reipsa solus iure opereque ipso regnat, cum terreni reges saepe dormitent ocientur, aut etiam regantur potius quam regant Quare emphatica quadam potentique significatione ipsi hoc officium adscribitur cûm alibi, tum in fine Dominicae orationis, ubi dicitur: Quia tuum est regnum, tua est potentia, tua est gloria, in secula seculorum. quasi dicat, Ut ut videantur quidam esse reges in hoc mundo, et se nihil non posse iactitent: tu tamen es solus vetus ac summus rex,


1161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

et Psal. 110: Sede a dextris meis. Hac idem Rex vocatur Rex gloriae, Psal. 24: id est, qui non tantum ipse per se ac pro se est gloriosus ac praepotens, sed qui etiam alios glorificat, et autor instauratorque est amissae gloriae humano generi, atque adeo etiam ipsi patri caelesti suam gloriam per satanam violatam in primo lapsu hominis restituit. Vocatur et Melchisedek Rex Salem, Hebr. 7: id est, rex iustitiae ac pacis. et praeterea (ut ipse coram Pilato testatur) Rex veritatis: primum, quia et affert, spargit et conseruat veram doctrinam mundo:


1162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur, tum in bonam, tum et in malam partem. Ezech. 20


1163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

על דבר al debar, In re bidebar: utrumque Propter significat, et in Scriptura valde usitatum est. Sed Vulgata plerunque vertit Propter. Genes. 20, Forte non est timor Dei in isto loco, et interficient me super re uxoris meae. id est, propter. Nume. 31, Ipsi tradiderunt filios Israel in praevaricationem contra Dominum in re Peor. id est, propter. Res tributi, id est causa. 1. Reg. 9. Haec est res attributi, quod ascendere fecit Salomon: id est, haec est causa propter quam Salomon imposuit tributum, nempe illae tot structurae sumptuosissimae,


1164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

] mum Hebraismum, ut significet Incipere loqui: idque [?: ] in Veteri, tum et in Novo testamento. Exempla sunt passim obvia. Excusant autem, aut explicant aliqui ita [?: ] Hebraismum, quod licet non alterius sermoni sermo aut responsio reddatur: at redditur vel rei ipsi, aut alicui necessitati sermonem postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius


1165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius uxorem, non sororem. Genes. 26. De tali familiari colloquio et iocatione intelligatur etiam, quod Iob ait capite 29, Ridebam ad eos, et non credebant, et lucem nultus mei non abiiciebant. id est, quantumvis ego eos meo risu ac iocis ad familiarem quandam collusionem provocabam: tamen ipsi me reverebantur, et illam mei faciei hilaritatem non parvi pendebant, aut pro lusu aut re ludicra habebant. Significat etiam ludere ac saltare, canere et psallere. 1. Paralipom. 13. David autem et omnis Israel ridebant coram arca omni virtute, in canticis et citharis, nablis et tympanis,


1166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, sicut rivos vel in primis initiis alio declinare potes, vel etiam in irrigando quocunque ferme libet, potes eos deducere: ita etiam Deus, quocunque volet, potest cor regis flectere, quantumvis ille sibi solus sui iuris, suique arbitrii aut suae spontis ac regiminis esse, eoque ferri quo ipsi soli libeat videatur. Cui omnes subditorum voluntates ac corda obedire cogantur, cum ipse nulli obediat. Sicut ille inquit: An nescis, quod vel interficere vel dimittere te possim? Rivus [?: ] , copiam rerum bonarum felicitatemque significat, sicut et terra fertilissima hac


1167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

mandata faciebant: sed non ad [?:-tare ] licebat eis accedere, nec sacrificare: Num. 18 Ezech. 44. IIII. Levitae in profectione populi in terra Canaan, portabant tabernaculum: sed Moyses et Aaron, et filii eius, habebant custodiam sanctuarii in medio populi Israel: Num. 3. Et ipsi soli, cum movendaverant castra, ingrediebantur in sanctum sanctorum, et [?: ] ponebant singula ut par erat: Num. 4. Porro cum populus venisset in terram Canaan, hoc officium Levitici cessavit, ac pro eo iussi sunt â Davide esse sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in


1168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

restituere: quod etiam [?: ] in iustificatione. Liberamur enim a iure peccati et [?: ] tis, et donatur nobis iustitia Christi, ob quam [?: d- ] Spiritus sanctus et vita aeterna. Consequi Iacobus: 2 ad Timoth. 2, Omnia suffero propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria aeterna. Salus ex Iudaeis est: Iohannis 4. id est, causa salutis, seu Servator. Evangelium est potentia Dei ad salutem. id est, per hanc


1169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

salutis accipite. 1. Thess. 2. Prohibentes nos gentib. loqui, ut salvi fiant. hoc est, ad salutem perducantur per ministerium verbi. Tit. 3, Salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. 1. Tim. 1, Iesus Christus venit salvare peccatores. 2. Tim. 2, Omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu. Heb. 7, Unde et salvos facere ad plenum potest, qui per ipsum adeunt Deum. Iac. 1, Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere animas vestras. Epistola Iudae: Mihi studium fuit scribendi de communi salute, etc. obsecrans


1170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

14. Quis dabit ex sion salutare Israel? Psal. 98 Viderunt omnes termini salutare Dei nostri. Idem est 52. Psal. 119. Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Sic actor. 28, Notum ergo sit vobis, quod gentibus sit missum hoc salutare Dei, et ipsi audienti Meschias, et eius Evangelion, per quod Deus [?: ser- ] credentes. Sicut vero Salus etiam de communi [?: ] te aut liberatione ex quavis maiore calamitate ponatur, non tantum pro illa spirituali ad aeternam [?: ] tem pertinente: ita etiam Salvator


1171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

quia sua passione aut merito iustificat, aut sanctificat, et renovat populum Dei. Dicitur igitur Christus tum active, tum passive, Sanctus: quia et per se est sanctissimus, et populum Dei sanctificat ac mundat a peccatis suis. Aliquando solo nomine Sanctus dicitur, veluti per excellentiam: quia ipsi potissimum hoc nomen conveniat. Actorum tertio: Vos autem Sanctum istum et iustum negastis, et postulastis ut vobis homicidam gratificaretur. 1. Ioan. 2. Vos unctionem habetis a S. illo. id est, a Christo. Spiritus Dei quoque peculiariter dicitur sanctus non passive, quia sanctus sit, qua


1172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam ex decimis ac primitiis, quae et ipsae erant consecratae. Sancta mea sprevisti: Ezechielis vigesimosecundo: id est, res mihi consecratas. Omnibus diebus, dum est Nazaraeus, sanctus erit Domino: Numer. sexto. id est, consecratus. Levitici vigesimoprimo: Sancti erunt Deo suo. id est, ipsi consecrati, ut ei in summa sanctitate serviant. Ierem. 2: Israel est sanctitas Iehovae. id est, illi consecratus, res est sacra, non debet pollui a gentilibus. Compositio erit sanctitas Domino. Exod. trigesimo: i. illi peculiariter consecrata. In die illa erit super tintinnabula equorum


1173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

me ostendam ac reddam. Quasi dicat, reddam nomen meum celeberrimum. Sequenti capite dicit. Et nomen sanctum meum notum efficiam. Secunda significatio huius verbi sit illa, quam Christus semet patri offerens Iohan. decimoseptimo usurpat, cum inquit: Ego me pro eis sanctifico, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sanctificatio haec qua Christus ait semet sanctificari, a plerisq exponitur de oblatione quod semetipsum offerat ac sacrificet patri: estque haec [?: no ] ta precatio cap, decimoseptimo vere (ut ita dicam [?: tori- ]


1174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

quae est renovatio hominis, seu excisio cordis lapidei, et creatio novi ac spiritualis quae etiam dicitur creatio, aut condi ad bona opera, seu nova creatura. Utramque complectitur Christus Iohannis decimoseptimo, cum inquit: Sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas. Et mox: Ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sic et Ezechielis vigesimo: Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. eodem propheta, capite trigesimoseptimo legitur: Ego Dominus sanctificator Israelis: id est, qui eos iustificatione et


1175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

Matthaei vigesimoseptimo. id est, si quis reatus et poenae metuuntur ex interfectione Iesu, cum in nos sponte recipimus, ut tu nullam culpam, reatum aut poenam propterea timeas. scimus enim eum [?: cul- ] [?: ] [?: ] [?: fu ] , Deum nemini alii quam ipsi iratum fore ob eius exitium. Sic dicit Christus, Omnem sanguinem iustum inde ab Abel venturum super suos persecutores. id est, reatum, iram Dei et poenas ob omnium piorum doctorum iniustas caedes infligendas. Octavo, significat casus aut controversias capitales. 2 Par. 19. Omnis controversia


1176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

multa. Proverb. decimotertio: Legatus [?:-lis ] sanitas. id est, multa sanat, et salutariter efficit. Proverb. decimo quarto: Vita carnis est cor sanans, et petredo ossium zelus seu invidia. et decimosexto: [?: Fa- ] mellis verba iucunda. sunt enim dulcia animae ipsi, desunt sanitas ossium. id est, sanant ossa. Proverb. primo Timor Dei, et recedere a malo, est sanitas [?: umb- ] tuo, et irrigatio ossium tuorum. Paulus in Epistola Tim. et Titum, aliquoties dicit sanam doctrinam, et sanos sermones: qua locutione intelligit veram, sinceri,


1177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus et eius verbum Petra scandali: et sic Deus dicitur excaecare, indurare, et dare in reprobum sensum. Nos vero praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis scandalum, Graecis autem stulticiam 1. Corinth. 1. id est, cuius contempta specie ac conditione, defectu talium miraculorum, qualia ipsi cupiunt, et in speciem absurda, atque adeo impia doctrina ita offenduntur Iudaei, ut statuant hunc nequaquam esse Meschiam. Gal. 5 ait Paulus: Ego autem, fratres, si circumcisionem etiam praedico, quid adhuc persecutionem patior? Nempe abolitum est scandalum crucis. id est, nempe sublata est


1178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, et quid vel mandet vel prohibeat, tum etiam porro distinguendo bonum a malo, et statuendo id demum bonum esse, quod ipse permisisset: contra malum, quod ille prohibuisset. Alii quod ab eventu, eoque duplici sit ita dicta: quorum alter eventus est, quia id Satan eis persuadere conatus est, et ipsi etiam crediderunt se [?:-su ] illius arboris divina quadam perfectissimaque scientia scituros quid nam bonum aut malum sit. Alter eventus est, quod sicut scire non tantum nosse, sed etiam experiri ac veluti consequi significat rem tum bonam, tum etiam malam, ut etiam in verbo


1179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei in terra De hac scientia Zacharias ait, suum filium praecessurum esse Christum, ad praeparandam viam eius, et dandam scientiam salutis populo eius. Contra Paulus ait: Ignorantiam Dei quidam vestrûm habent. De eadem scientia ait Christus Lucae 11, quod tulerint clavem scientiae et nec ipsi intrent in eam, et in regnum caelorum, nec alios intrare patiantur. Sicut nunc videmus solos (ut vocantur) Spirituales sibi ius docendi ac discendi tractandique Sacras literas rapere, sed nec ipsos eas serio discere aut docere, nec aliis discendas permittere. Alii exponunt Sustulistis,


1180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibita candela sordibus ex omnibus angulis et rimis. Scrutantur iniquitates, persiciunt scrutinium scrutatum: Psal. 64. id est, summa diligentia conquirunt prava machinamenta, eaque postquam invenerunt, perficere conantur. Sic Dominus iubet Iudaeos scrutari Scripturas, quae ipsi testimonium perhibeant: Iohan. 5 et Act. 17. Thessalonicenses Iudaei dicuntur scrutati fuisse Sacras literas, inquirentes an earum testimonia conveniant personae IESU et concionibus Pauli. Haec sane est unica ratio reperiendae veritatis ac verae viae ad salutem in Ecclesia Dei. Dominus


1181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

cum olim apud Graecos tam variae essent opiniones ac praeceptores, alius sibi aliam eligebat, eamque sectabatur. Est autem sane haeresis nomen aptum falsae doctrinae ac religioni, quia eam Deus hominibus non dat aut imponit, sed ipsi illam sibi suo arbitratu ac pro libitu deligunt et fingunt: qualis est totus Papatus, tantum electiciis cultibus pro hominum arbitrio ac libidine confictis constans. Porrô in bonum, aut certe non malum sensum accipitur haec vox Actor. 24, 26, et 28. SECRETUM: vide supra


1182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

Genesis 17, Et erit pactum meum in carne vestra in pactum seculi: de observatione Sabbati illud Exodi 31, Et custodient filii Israel Sabbatum, ut faciant Sabbatum in generationibus suis pacto seculi: de celebratione Paschatis illud Exodi 12, Statuto seculi celebrabitis ipsam solennitatem, ipsi Iehova, in generationibus suis: de sacerdotio Levitico illud Exodi 29, Et erit vobis sacerdotium in statuto seculi. et sic de aliis ritibus, cultibus, sacrificiis, solennitatibus, foederibus, observationibus, quibus annexa est haec clausula falso cum sibi, tum aliis persuadent, perpetuo et


1183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet, olim. Deuteron. 15, Et accipies subulam, et pones ad aurem eius, et ad ostium, et erit tibi servus seculi. ubi sane ad longissimum pro spacio 50 annorum sumitur: fieri enim potuit, ut iuxta legem Levit. 25, intra pauciores annos liberatus fuerit. 1. Samuelis 27, Et credidit Achis ipsi David. quod magnam nauseam haberet super populo suo Israel, ideo erit mihi in servum seculi. ubi certum est. Seculi vocem non importare aeternitatem infinitam, sed tantum accipiendam pro vitae reliquo termino. Proverb. 10. Quando transierit tempestas, statim non est improbus, iustus autem


1184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi vera ac genuina posteritas: illi alii erunt quasi nothi. Suscitare semen fratri, Matth. 21. id est, procreare liberos ex uxore fratris, qui eius liberi nominentur, et sint haeredes. Non reliquit semen. id est, liberos. Vae genti, etc. semini malorum: Isa. 1. id est, qui et ipsi pravi sunt, ac ex pravis nati, seu malorum posteri. 1. Sam. 1. si dederis mihi semen virorum. id est, semen virile. Non seminabitur de semine tuo, Nahum. 1. pro, non remanebit de semine tuo amplius. Semen pacis: Zachar. 8. Non iuxta dies illos priores faciam reliquiis populi huius, sed


1185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

peccare, quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis dicitur semen diaboli esse, vel potius ipsi toti dicatur filii diaboli, ex diabolo, et ex patre diabolo: Ioann. 8. Et 1. Ioan. 3. Sic et Gene. 3. Semen serpentis nominentur, quia scilicet sunt ad imaginem satanae transformati, et spiritus Satanae potenter in eis habitat, eosque regit. Porro quod Christus et baptista incredulos


1186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

civitatem nonnihil communitam, ubi tuto vivere ac agere possemus. Solent sepes tueri vineas ac segetes ab animalibus. Sepire sepem, et stare in ruptura, est aliquando tueri aliquos: id Ezechiel usurpat de officio sacerdotum, quorum munus est, opponere sese erroribus, peccatis, satanae, ac etiam ipsi irae Dei, veluti murum pro domo Domini. Eziechielis decimotertio: Non ascendistis ad fracturas, nec sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. Sic ibidem vigesimosecundo: Et quaesivi ex eis virum qui sepiret sepem, et staret in interruptione coram


1187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

patrantem iniustum ac reum. Postremo, quia one at cum poenis, seu facit eum servum poenae, ut Iurisprudentes loquuntur. Servire multo vino, Tit. 2. est, deditum esse ebriositati. Mox sequenti, Servire desideriis et voluptatibus, est deditum esse cupiditatibus. Secundae Petri secundo: Cum ipsi sint servi corruptionis. id est, quarumvis turpitudinum ac vitiorum. Servos et ancillas vocat interdum Scriptura omnes pios, iuxta primam significationem servitutis divinae. Sic Ioel, et Actor. secundo pollicetur Deus, se effusurum esse de spiritu suo supra servos et ancillas suas,


1188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

metueret ne Dominus rei pecuniariae negligens, illos minutatim factos sumptus exacte subducere, et furtum deprehendere quivisset. Quare omnino videtur summam furti male collocati unguenti in proditione Domini recepisse: ut non sine causa scribant Evangelistae, eum ex illo mulieris facto male, ut ipsi videbatur, collocato, ad sacerdotes se contulisse, cogitatem, se omnino velle illud lucrum retrahere, etiamsi debeat eos ex ipsa vita aut morte IESU, perversi patroni illius profusionis, extorquere. Cogitabat [?: for-- ] simul, Nae ego volo istam pecuniam recipere, et simul


1189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

eius contineat. Tertio, silere indicat quiescere, nihil agere: clamare contra, aliquid magnum agere ac moliri. Unde clamor etiam tetra peccata, sicut Sodomorum, Genesis decimooctavo, significat. Quarto, silent, qui tranquillo animo alicunde opem sperant ac expectant: quique ipsi nequeuntes aliquid praegrande aut difficile expedire, alteri id commendant, seu alteri lampada tradunt, quiete expectantes ut ille adveniens id peragat. Postremo, quiescuntetiam a laboribus ac conatibus suis mortui, et alii non procul a morte existentes, qui valde sunt debilitati.


1190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

Mose- ] , in eos quoque qui non peccaverunt, ad similitudinem transgressionis Adam. id est, qui non peccaverant simili transgressione Adami, nempe peccato actuali. Romanorum sexto: Si enim coaluimus similitudine mortis Christi, etiam similitudine resurrectionis eiusdem coalescemus. scilicet, ipsi Domino. Illud τῷ ἱκανόματι, ponitur pro nostro ablativo instrumenti, formae vel causae non pro Dativo, cui nam rei coaluerimus. Romanorum octavo: Deus misit suum filium in similitudine carnis peccati: id est, perinde verum hominem, ut nos


1191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

proficiam sicut sol ab ortu suo. Sic et sol in ortu quasi florere, et bene habere: contra, tendens in occasum, quasi languere, et veluti ad interitum inclinare videtur. Sic Pompeius iuvenis ac florens ad Sylam senescentem audacter dixerat, Plures adorare solem orientem quam occidentem: cui sane et ipsi senescenti sol suus occiderat. Eadem similitudo est etiam Apocalypsis 1, Facies eius quasi solis, cum in vigore suo lucet. Sic et Christi transfigurati facies, Matthaei 17 cum sole comparatur. Apoc. 12 dicitur, visam esse in caelo mulierem amictam sole, sub cuius pedib. fuerit luna, et


1192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic prorsus accipitur hoc idem adverbium lebadecha, nulla prorsus habita ratione pronominis affixi, Psal. 71, Incedam in fortitudinibus Domini Iehova: celebrabo iustitiam tuam Iebadecha solum te. id est, solum vel tantum iustitiam tuam celebrabo. Posses commode et sic vertere, Tibi ipsi aut in teipsum peccavi. ut sit amplificatio peccati. quasi diceret, Non tam peccavi in secunda Tabula laedendo proximum, quam in prima contra teipsum agendo, ut qui sciens ac volens neglexerim ac violaverim tuum mandatum, tuamque contempserim autoritatem, et insuper causam praebuerim ut nomen


1193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

peccata amplificari, aut eorum amplitudo declarari. Hanc sane confessionem sui peccati facit David praesente et accusante eum Nathan, inquiens 2 Sam. 12: Peccavi Iehovae. ut non dicat, Peccavi contra proximum, sed contra ipsum Iehovam. Sic utriusque loci confessio peccati pulchre consonat: Tibi ipsi peccavi, et Iehovae peccavi. Sic et perditus filius exaggerat peccatum suum inquiens, Peccavi in caelum et coram te pater. quasi dicat, Non tantum me ac haereditatem laesi, sed et Deum ac te pater. Quod autem Lebad solus, pro ipsomet, seu quasi circumstantia pro ipsa substantia aut persona


1194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

Sponte nascentia dicta sunt ea, quae anno septimo ultro sine seminationi creverunt: Levit. 25, sponte nascens messis tuae non metes. Spontanea valde crebro per metonymiam ea quoque dicuntur, quae quis sponte alacriterque Deo offert. Exod. 35 et 36, Contulerunt filii Israel spontaneam ipsi Iehovae. Pluvia spontaneitatum: id est, liberalis, [?: la-g- ] et salutaris. Psal. 68, Pluvia spontaneitatum asperges haereditatem tuam Domine. STAGNUM ignis, per metaphoram significat Inferti, Apoc. 19. 20 et 21. Significatio est perspicua, et


1195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum cordi. loquitur potissimûm de originali peccato. Scribere stylo hominis, Isaiae 8, est communi et noto sermone ac stylo scribere, ita ut ab omnibus intelligi queat. Trabere stylo lo: Iudic. 5, Et de Zabulon trahentes stylo scribae. id est, qui scribere solebant. quasi diceret: Etiam ipsi scribe, dediti alioqui ocio literario, arma sumpserunt. SUAVITAS, vox nota, ad gustum, odoratum et auditum referri solet. Cantic. 4, Cum fructibus suavitum. id est, suavissimis. Ezech. 20 cap. Et posuerunt [?: ] odorem suavitatum suarum. id est,


1196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

ei tradidit. 2. Paralip. 25, Cum roboratum esset regnum super eum id est, cum ipse invaluisset super regnum. Idem et 2. Reg. 14: Num. 7. Ministerium sanctitatis aut sanctuarii erat super eos. Sic 1. Paral. 9, Quod super eos custodia, ipseque esset super apertionem quotidie mane. id est quod ipsi custodirent, et aperirent clauderentque templum. Nehem. 12, Super ipsos erat dividere fratribus. 1. Par. 23, Secundum ordinem super eos iugiter. De nonnunquam exprimit,sicut et apud Latinos: ut in illo Virgilii: Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa. Genes. 41. Ego


1197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Par. 23, Secundum ordinem super eos iugiter. De nonnunquam exprimit,sicut et apud Latinos: ut in illo Virgilii: Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa. Genes. 41. Ego audivi super te dici, quod somnia feliciter explices. Psalm. 32, Confitebor super sceleribus meis ipsi Iehova. Isa. 2, Verbum Domini quod vidit Isaias super Iehuda. Ioelis 1, Super hoc filiis vestris narrate. Sic scriptiones fieri dicuntur super aliquo libro, aut materia: pro, de illo 2. Thessal. 2. Oramus vos fratres super adventu Domini nostri IESU Christi. id est de adventu, seu quod


1198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

SUPERBIA, indicat elatum ac inflatum animum, contemnentem Deum ac proximum. Iob vigesimooctavo. Non calcant eam filii superbiae, nec transit per eam leo ubi tamen aliqui per filios superbiae, quasvis truces et crudeles bestias exponunt. Pes superbiae, id est superborum, seu ipsi superbi. Psalmo trigesimo sexto. Non veniat mihi pes superbiae: id est, ne invadant me superbi. Superbe facere, aut per superbiam: Psalm. 31, Reddit propter viam facienti superbe. Deut. 17. Qui fecem per superbiam, ut non obediat sacerdoti. pro, qui contumaciter renuerit obedire


1199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

Et ego ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non execrabitur vos anima mea Ego ambulabo inter vos, et ero vobis in Deum, atque vos eritis mihi in populum. [?: D- ] [?: ] confirmari alicuius tabernacula, significat eum augeri liberis, familia et haeredibus, qui ipsi cohabitent. Sic Deus alloquitur et hortatur Ecclesiam, inter alia Isaiae quinquagesimo quarto inquiens: Dilata locum tabernaculorum tuorum, et cortinas tentoriorum tuorum extendant. Ne parcas, prolonga funes tuos, et clavos tuos robora, quoniam ad dexteram et sinistram tuam augeberis.


1200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

mentem, sinceritatem ac constantiam. Sic dicta Epistolae ad Hebraeos, de Christi tentationibus, quae [?:-do ] citavi, intelligi possunt. Deuteronom. 8: Ut in [?: d- ] to affligeret et tentaret te Deus. Sed quia [?: add- ] , Ut sciret an velis obedire ipsi, significat omnino [?: ] rationem. Iac. 1. Beatus vir qui perpetitur [?: tent- ] quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae [?: ] tentari significat affligi, et castigationibus examinari. Deuteronom. 7. Recordando recordaberis, quae fecerit


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.