Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox Pandaurea ex alio latere in hostilem nauim impetum facit, Cretensis uero nauis, dum se quoque Turcaicae naui celeriter admouere conatur, hostilis tormenti ictu depressa pessum iuit. Quum igitur duae Venetae naues Turcaicam nauim circumstetissent ferreisque
manibus iniectis colligatae essent, acerrimum inter se excitarunt certamen, neutro classis
duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum
esset, uictoriaque neutro adhuc 169 inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque
uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio
absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare
dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili
metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem
ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent.
Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos
subinde interficere atque in mare Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis se Venetae coniungit; Gallicus praefectus Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat. Dum haec geruntur, reliqua Turcarum classis Cyparissium absque ullo tumultu coepit portum (abest a Methone duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice, [1] ita ut Turcae quoque haud laeto animo id audirent, excaepta est. Igitur praefectis nauium, quos
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.